Skip to the text

Caput V. l)e necessitate gemituum ex Jeremia

Jeremias Propheta in Trenis sic alloquitur, et exhortatur populum Israel: Deduc quasi torrentem lacrymas per diem, et noctem, non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. Leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuonim, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. Haec dixit Jeremias cum hortaretur populum ad seriam poenitentiam; quia Deum gravissime offenderant, et jam civitas Jerusalem ob peccata populi capta, et eversa erat a rege Babylonis, et restabant adhuc septuaginta amni miserrimae captivitatis. Ut autem ostenderet ad seriam poenitentiam, et dignas preces, copiam lacrymarum, et frequentiam gemituum requiri, ita locutus est, ut nihil addi posse videatur ad rem hanc amplificandam. Deduc, inquit, quasi toirentem lacrymas. Non est contentus Propheta sanctus paucis lacrymarum guttulis, sed tantam copiam requirit, quantam aquarum copiam torrens violentus, et rapidus devolvere solet. Siquidem rivi aquarum tanto majorem aquarum copiam secum trahunt, quanto velocius fluunt: torrentes autem prae omnibus rivis aquarum cursu rapidissimo fluere solent. Neque his contentus addit Propheta: Per diem, et noctem, ut ostendat frequentiam et perseverantiam lacrymarum esse necessariam. Torrentes enim magno impetu fluunt, sed cito siccantur. Quare Propheta his additis verbis significat, se torrentis affluentiam in lacrymis requirere, sed non brevem moram, quam torrens fluendo consumit. Quid est autem per diem, et noctem lacrymarum copiam fundere, nisi omni tempore in fletibus perseverare? Et quasi adhuc necessitatem lacrymarum non satis expressisset Jeremias, addit: Non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. Non tibi, inquit, somnus obrepat, non est nunc tempus quiescendi, dum gladium irae suae Dominus vibrat: non taceat pupilla oculi tui, clames assidue ad Deum, non lingua, sed oculis, non verbis sed lacrymis; ista enim est oratio, quae Deum placare solet. Et quoniam Propheta noverat non posse humanam fragilitatem totos dies, et totas noctes sine quiete transigere admonet nos, ut saltem magnam noctis partem, quae aptior est ad orandum, et flendum, in precibus, et gemitibus consumamus. Consurge, inquit, et lauda in nocte, id est, posteaquam interdiu aliquantulum quieveris, consurge de nocte ad Dominum laudandum, et orandum. Consurge autem non in multa nocte, sed in principio vigiliarum, id est, in ipso noctis principio. Nox enim tota in quatuor vigilias more castrensi dividi solet, et singulae vigiliae tres horais complectuntur. Sic enim loquitur Sanctus Hieronj-mus in commentario ad caput Matthaei quartum decimum: Stationes, et vigiliae militares in terna horarum spatia dividuntur: quando ergo dicit, quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum, ostendit eos tota nocte periclitatos. Quid autem facere debeant qui vigilant in laudibus, et gemitibus, adjungit Propheta cum ait: Effunde sicut

aquam cor tuum ante conspectum Domini, id est, effunde per apertam, et sinceram confessionem omnia peccata, quae latent in corde tuo, ea facilitate, qua funditur aqua tota ex vase, ut nihil in eo remaneat: nunc enim tempus est misericordiae, si serio dolentes et flentes confiteamur peccata nostra. Sic exponit Sanctus Ambrosius illud Psalmi exi: Effundite coram illo corda vestra.

Neque solum in nocte peccata confiteri, et flere debemus coram Domino, ut ea nobis remittat: sed etiam orare et gemere pro nostris proximis, qui fame pereunt, sic enim concludit Jeremias: Leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. Haec verba postrema non videntur accipi posse pro morte corporali parvulorum, qui in obsidione Hierosolymae perierunt, neque enim illi suffragiis orationum indigebant, et tamen hoc loco manifeste de oratione agitur, cum dicitur, Leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum qui defecerunt in fame. In Scripturis enim elevatio manuum ad orationem pertinet. Nara cum levaret manus Moses vincebat Israel, sin autem remisisset superabat Amalec, et in Psalmis dicitur: In n,octibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum, et rursus: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Apostolus quoque in priore ad Timotheum: Levantespuras manus.

Recte igitur S. Hieronymus, vel quicumque estauctor commentariorum in Threnos, sub nomineS. Hieronymi, per Parvulos, hoc loco intelligit homines rudes, qui fame verbi Dei moriebantur in capitibus omnium compitorum, nunquam enim major fuit penuria panis coelestis in populo Dei, quam tempore excidii Hierosolymitani, et Babylonicae captivitatis.Tunc enim et reges erant impii, et Sacerdotes perversi, et usque adeo imperiti ut vix tunc liber legis inveniretur, et populus adeo excaecatus, ut Prophetas, qui soli eis praedicabant, occiderent. Nam et Jeremiam, et Ezechielem eo tempore interfecerunt. Merito ergo Jeremias hortatur populum Dei, ut elevatis manibus Deum in noctibus exoret pro parvulis, qui fame verbi Dei passim in capite omnium compitorum, id est, palam, et publice moriebantur.

Jam vero si haec ad tempora nostra applicare voluerimus, fortasse non minorem lacrymarum necessitatem inveniemus. Tanta est enim etiam nunc multitudo pereuntium ex fame verbi Dei, ut incredibile sit Nam exceptis civitatibus Catholicis, ubi est copia verbi Dei, in reliquo mundo, vel distribuitur panis corruptus, ut apud Haereticos, vel nullus, ut apud Paganorum permultos.

Chapter 5 of 35