Skip to the text

Caput XI. De necessitate gemituum, ex doctrina, et exemplis sanctorum

Addenda sunt jam testimonia, vel exempla sanctorum Patrum, qui doctrinam Scripturarum de necessitate gemituum libris suis, vel exemplis ad posteros transmiserunt. Et quidem quod attinet ad lacrymas poeni-

tentiurn, habemus imprimis testimonium B. Cypriani Episcopi, et Martyris, qui in sermone de lapsis ita loquitur: « Quam magna deliquimus, tam granditer defleamus. Orare oportet impensius, et rogare: diem luctu transigere, vigiliis noctes, ac fletibus ducere: tempus omne lacrymis, et lamentationibus occupare, stratos solo adlnerere cineri, in cilicio volutari, et sordibus. » Qualis est hic praeco Dei? qualis concionator vera) poenitentia)? Quid hoc tempore diceret, si cerneret homines peccatores sola confessione contentos, doctrinam gemituum penitus ignorare?

Sanctus Basilius in oratione in Judictam, de gratiarum actione: « Quando ob peccata fratrem ingentem vides, inquit, tu quoque misericordia motus simul luge »; et infra: « Ob peccatum uberes fluant Iacryma), nec singultus ex imo corde procedentes deficiant. Flebat Paulus inimicos Crucis Christi; Jeremias quoque super pereuntis peccata populi flebat: qui quoniam natura) Iacryma) non satis erant, fontem lacrymarum quaerebat: tales igitur lacrymas, tales luctus verbum illud (Dei videlicet) collaudat. »

Sanctus Ambrosius in libro ad Virginem lapsam, quam ad poenitentiam cohortatur: « Defluant, inquit, oculi lacrymas, qui masculum simpliciter non aspexerunt. »

Hujus tempore Theodosius imperator ab ipso S. Ambrosio ab Ecclesia ejectus ob crimen admissum, eximium exemplum poenitentia) toti Ecclesiae praebuit. Cum enim in excusationem criminis sui Davidem nominasset, qui cum rex esset adulterio homicidium adjunxerat, audivit ab Ambrosio: « Qui secutus es errantem, sequere poenitentem. » Ille igitur vere Christianus imperator, sceptri, et purpuree oblitus, posteaquam multos menses facinus suum domi defleverat, ad Ecclesiam veniens coram cmni populo, non stans, nec provolutus in genua, sed toto corpore prostratus, lacrymis terram rigabat, capillos vellebat, pectus feriebat, omnibus, quibus poterat modis, Deo et Ecclesia) satisfaciebat; ha)c apud Theodorum in historia Ecclesiastica legi possunt, qui etiam Theodoretus in epitome divinorum decretorum, de ratione poenitentiae agendae ita scribit: « Sunt, inquit, medicabilia etiam, quae post Baptismum fiunt vulnera; medicabilia autem, non ut olim (in Baptismo) per solam fidem remissione, sed per multas lacrymas, et fletus, et luctus, et jejunium, et orationem, et laborem commissi peccati quantitati commensuratum: qui enim non sic affecti sunt eos nec admittere quidem didicimus. Atque has habet Ecclesia leges de poenitentia. » H®c Teodoretus, cui consonat Sanctus Gregorius Nazianzenus in oratione secunda de Baptismo, cum ait: « Recipio poenitentes: sed si lacrymis rigatos videro. » 0 quam raros hoc nostro tempore Nazianzenus reciperet poenitentes!

Sanctus Gregorius Nyssenus in libro de 'vita Mosis: « Nec lacrymis, inquit, parcendum est: lacryma enim fidelis custos est ejus, qui vitam instituit per virtutem. »

S. Athanasius in libro de Virginitate, sive de medilfatione, prope finem: « Magna, inquit, vis est lacrymarum, et praeclara per eas fiunt »; et infra: « Plorat, inquit, et lamentatur, ut vindicetur a diris poenis, atque iterum plorat, ut dignus fiat coelestium bonorum muneribus ». Eodem tempore vixit S. Antonius, cujus vitam idem ipse S. Athanasius scripsit; ac praeter caetera ejus dona, virum lacrymarum fuisse demonstrat, ut supra dixi capite quarto, et infra dicemus, libro tertio extremo.

Sanctus Hieronymus in epistola ad Rusticum, multis Scripturarum testimoniis eum exhortatur ad lacrymas, et in epist. ad Sabinianum dicit, se illum admonuisse, ut Dei misericordiam jugibus lacrymis imploraret. Et ipse de se in epist. ad Eustochium, de custodia Virginitatis, sic ait: « Post multas lacrymas, post coelo inh®rentes oculos, nonnunquam videbat mihi interesse agminibus Angelorum ■». In Epitaphio S. Paulae Roman® describens ejus vitam: « In ea, inquit, crederes fontes lacrymarum, ita levia peccata plangebat, ut illam gravissimorum criminum crederes ream. » Denique in epitaphio Fabiol®, posteaquam descripsit ejus publicam poenitentiam, ita loquitur: « Qu® peccata fletus iste non purget? quas inveteratas maculas h®c lamenta non abluant »?

Sanctus Augustinus in lib. vm. Confessionum de se ipse scribit: « Ubi vero a fundo arcano alia consideratio contraxit, et congressit totam miseriam meam in conspectum cordis mei, oborta est procella ingens ferens ingentem imbrem lacrymarum »; et paulo post: « Ego sub quadam fici arbore stravi me, et dimisi habenas lacrymis; et proruperunt flumina oculorum meorum, acceptabile sacrificium tuum, » et infra: « Di¬

cebam h®c, et flebam amarissima contritione cordis mei. » Et tamen hic beatissimus vir nondum baptizatus erat cum ita peccata sua defleret. Quid, qu®so, fecisset, si post lavacrum sanctum criminis alicujus reus fuisset? Quam multos Christianos baptizatos iste catechumenus judicabit? V® nobis, qui post gratiam Baptismi peccata gravissima perpetramus, et lacrymas nullas fundimus. Scibit quoque Possidius in ejus vita, in ultima ®gritudine, voluisse sibi ante oculos collocari Psalmos Davidis, qui ad poenitentiam pertinent, eosque legere solitum cum interim jugiter, et ubertim fieret; quamvis sanctissime vitam egisset. Hoc nimirum est sapere: hoc est cognoscere culparum magnitudinem, et medicinam morbo convenientem adhibere.

Sanctus Joannes Chrysostomus hom. 6. in Matth®um describens vitam hominis probi, quales erant primi Christiani: « Iste talis, inquit, ea, qu® videntur cuncta despiciens, in compunctione continua perseverat, largo assidue fluens fonte, lacrymarum, multamque hinc capiens voluptatem. Nihil quippe ita eonglutinat, atque unit Deo, ut ili® lacrym®, quas, et peccati dolor, et amor virtutum effundit. » Idem auctor in libro priore de conpunctione cordis, prope extremo. (i Et ideo, inquit, lugendum est, et ideo flendum, et per totam vitam plangendum, ut vel sic occupata in luctu, et lacrymis anima erubescat aliquando peccare. » Denique plenus est hic venerabilis Doctor in omnibus operibus, qu® plurima sunt, encomiis lacrymarum.

S. Gregorius lib. ih. dialogorum: « A Creatore, inquit, nostro gemitu qmerenda est lacrymarum gratia. » Idem Beatissimus Pontifex in hom. 37. exemplum narrat S. Cassii Narniensis Episcopi, qui cum ad horam offerendi sacrificii venisset, velut totus in lacrymis defluens, semetipsum cum magna cordis contritione mactabat. Inde homiliam concludens ait: « Lavate ergo, fratres charissimi, lacrymis maculas peccatorum, eleemosynis tergite, hostiis expiate. »

S. Bernardus serm. 33. ex parvis, describit dies necessarios ad ambulandum in lege Domini: ac primum diem ponit gemitum cordis. « Notandum, inquit, quod h®c vita legis Domini consummatur sex diebus. Et prima quidem dicta est gemitus cordis, secunda, confessio oris, tertia, largitio propri® possessionis, quarta, labor corporis, quinta, abnegatio propriae voluntatis, sexta, contemptus mundi. Itaque nisi quis incipiat a gemitu cordis, id est, a vera conversione, et compunctione, frustra nititur ad majora. » Idem sermone sexto decimo in Cantica deplorans poenas gehennae: « Quis dabit, inquit, capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut praeveniam fletibus fletum, et stridorem dentium? » Et ibidem exhortans monachos suos ad fletura: « Et tu, inquit, in tua lamentatione Deum cogita factorem, cogita benefactorem, cogita patrem, cogita Dominum. Ad omnia reus es, plange per singula. » Haec ille: quorum similia in omnibus Scriptoribus sacris inveniuntur: nec minus inveniuntur in omnibus sanctis exempla gemituum, et lacrymarum.

Chapter 11 of 35