Caput VII. De necessitate gemituum, ex Joele Propheta
Sanctus Propheta Joel praevidens, et praedicens multa mala, quae imminebant toti populo Israel, instar tubae terribilis vociferatur, et clamat, ut lacrymis et gemitibus tum Sacerdotes, tum populi Deum placare festinent. Ad populum sic loquitur: Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae. Periit sacrificium, et libamen de domo Domini. Ad Sacerdotes autem: Accingite, inquit, vos et plangite, Sacerdotes: ululate ministri altaris: ingredimini, cubate in sacco ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium, et libatio. Et rursum ad omnes: Canite, inquit, tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est dies tenebrarum, et caliginis, dies nubis, et turbinis. Deinde inducit Deum cohortantem: Convertimini adme in toto corde vestro in jejunio, et in fletu, et in planctu. Et infra: Inter vestibulum et altare plorabunt Sacerdotes ministri Domini, et dicent; Parce Domine, parce populo tuo. Ista certe tam vehemens cohortatio ad lacrymas, magnum est argumentum, ad Deum placandum, et mala gravissima avertenda, et salutem aeternam impetrandam, non sufficere solas, et frigidas preces; sed requiri saccum, et jejunia, et praecipue calidas lacrymas; gemitum cordis, et planctum vehementem.
Est autem illud hocloco non leviter praetereundum quod cum multa damna spiritualia, et temporalia imminerent populo Israel, tamen sollicitudo praecipua, non solum Sacerdotum, sed etiam populi, erat ad avertenda mala spiritualia, carentiam videlicet sacrificiorum divinorum, quibus honorari, et placari solet Deus. Nam cum in prima sententia dixisset Joel ad plebem Judaicam: Plange quasi virgo accincta sacco super virum
pubertatis suae, rationem reddens ait: Quia periit sacrificium, et libamen de domo Domini. Sic etiam in secunda sententia, cum dixisset ad Sacerdotes: Accingite vos, et plangite, Sacerdotes, ululate ministri altaris: eamdem rationem reddit, dicens, Quia periit de domo Domini vestri sacrificium, et libatio. Ex quo intelligimus detrimenta temporalia non esse digna multis lacrymis cum res sint viles, et brevi periturae; detrimenta autem spiritualia, praesertim peccata, quibus aeterna vita in periculum adducitur, jure esse omni lacrymarum fonte plangenda. Illud etiam in verbis Joelis considerandum est, quod simul cum lacrymis adhiberi velit ad Deum placandum instrumenta, et opera poenitentiae, saccum, et jejunium. Mirum enim est, quantopere placeant in oculis Dei saccus, et jejunium lacrymantium, propterea quod haec sint verae poenitentiae signa. Id quod vel ex uno Ninivitarum exemplo demonstrari potest, sic enim legimus in libro Jonae Prophetae: Et clamavit, et dixit in Ninive, ex ore regis, et principum ejus dicens, homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quicquam: non pascantur, et aquam non bibant; et operiantur saccis homines, et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate, quae est in manibus eorum. Quis scit st convertatur, et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus 1 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala; et misertus est Deus super malitiam, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. Illud denique in verbis Joelis animadverto, requiri ab eo in poenitentibus fletum, non quemcumque, sed vehementem, et amarum, qualis esse solet sponsae, cum sponsum sibi charissimum, et prae omnibus rebus dilectum, mortuum ante se videt. Id enim significant illa verba, Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae. Et tamen multi nostrum siccis oculis confitentur peccata gravia, et de sacco, et jejunio ne cogitant quidem. Sed Deus non irridetur, et in judicio extremo surgent Ninivitae, et gentiles, et inultos Christianos sine dubio condemnabunt. Atque haec de testimoniis veteris Testamenti.
Chapter 7 of 35