Skip to the text

Caput X. De necessitate gemituum, ex Scripturarum exemplis

In libris sanctis multa sunt exempla eorum, qui ad placandum Deum fletibus praecipue usi sunt. Ac primum occurrit exemplum totius Reipublicae Hebraeorum in libro Judicum. Siquidem Angelo Domini reprehendente peccata populi, elevaverunt omnes filii Israel voces pariter, et fleverunt. Et vocatum est nomen loci illius, locus flentium et lacrymarum. Fuisse autem lacrymas illas ex corde fusas et gratiam Domini impetrasse, docuit exitus; nam post fletum illum Servierunt filii Israel Domino cunctis diebus Josue, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore.

Istae igitur sunt lacrymae verae, et salutares, ad quas sequitur stabilis vitae mutatio.

Alius locus est huic similis in eodem libro Judicum, ubi sic legimus: Omnes filii Israel venerunt in domum Dei, et sedentes ' flebant coram Domino: j ejunaverunlque die illo, et obtulerunt ei holocausta, et pacificas victimas. En quam vetusta est Ecclesiae consuetudo placandi Deum lacrymis, et jejuniis, et sacrificiis.

Deinde in libro primo Regum habemus exemplum sancti Prophetae Samuelis, qui Saiilem regem praevaricantem mandata Domini, et ab ipso Domino adjectum diutissime flevit: simul offensionem Dei, et periculum Saiilis deplorans.

Lectio loco habemus exemplum David regis, qui omni genere piarum lacrymarum copiosissime abundavit. Ac primum flevit amarissimis et copiosissimis lacrymis peccatum adulterii, et homicidii a se patrati. Sic enim loquitur ipse de se in Psalmo sexto: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum; lacrymis meis stratum meum rigabo. Singula verba pensanda sunt, ut magnitudinem poenitentia;

Davidis intelligamus. Laboravi in gemitu meo. Haec significant, tam longo tempore, et tam amaro gemitu peccatum suum deflevisse Davidem, ut usque ad lassitudinem flendo, et gemendo laboraverit. Et tamen non contentus praeterito fletu, proponit adhuc pergere dicens: Lavabo per singulas noctes lectum meum. Nox enim commodior est ad lacrymas coram Deo fundendas, quam dies, ob quietem communem, et negotiorum cessationem. Ego, inquit, vice somni, et quietis in noctibus singulis ubertim peccata deflebo. Notanda est autem vis verbi, Lavabo; non enim lavari dicitur, quod una, vel altera gutta respergitur, sed quod ita largiter perfunditur aquis, ut a sordibus eluatur. Adde quod Sanctus Hieronymus ex Hebraeo recte transtulit, Natare faciam lectum meum; quo verbo copia lacrymarum maxima designatur. Quod idem significant verba sequentia: Lacrymis meis stratum meum rigabo. Rigare enim lacrymis stratum, nihil est aliud, nisi abundantia lacrymarum decurrentium instar rivorum stratum abluere. Notissimum igitur est, lacrymas primi generis, id est, poenitentiae, Davidi non defuisse. Nec solum peccata sua David flere solebat, sed etiam aliorum. Sic enim ipse ait: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam; peccatores videlicet, ut exponunt Theodoretus, et Euthymius, de quibus etiam paulo post dicit: Tabescere me fecit zelus meus quia, obliti sunt verba tua inimici mei. Quod autem non defuerint eidem lacrymae secundi generis, id est, lacrymae amoris, et desiderii, testis est Psalmus trigesimus septimus, ubi sic loquitur David: Domine ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus, et apertius Psalmus quadragesimus primus, ubi leguntur haec verba: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Luerunt mihi lacrymae meae panes die, ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, ubi est Deus tuus? Qtforum verborum hic sensus esse videtur: sustentabar lacrymis desiderii, quasi panibus, assidue gemens, et plorans, per dies, et noctes. Certe hoc exemplum Davidis speculum esse deberet omni generi hominum..Fuit enim hic vir homo doctissimus, et sapientissimus, ita ut libere dicere posset: Super senes intellexi, et super omnes docentes me intellexi. Proinde nemo potest lacrymas

ejus tribuere simplicitati, aut imperitiae. Fuit idem ipse vir secundum cor Dei, ut legimus in Actis Apostolorum, concionante Paulo. Quare nemo potest suspicari, non placuisse Deo lacrymas ejus. Denique fuit vir occupatissimus in regno administrando, in bellis gerendis, et in familia propria, filiis, et famulis, uxoribus, et ancillis plenissima regenda, quales occupationes praetendi solent a plerisque hominibus, qui vivunt in saeculo, et satis juste excusari se posse arbitrantur, cur orationi, et compunctioni non vacent, et donum lacrymarum a Deo non petant. Sed in die Judicii istos omnes condemnabit Sanctus David, qui cum longe majoribus occupationibus non intermisit septies in die, et media nocte consurgere ad laudandum et orandum Deum et non frigide et aride, ut plerique facimus, sed cum gemitu, et lacrymis ardenti desiderio Deo serviendi. Et si reges, et principes saeculi condemnabit, certe majori ratione Episcopos et Presbyteros, Monachos, et Coenobitas idem ipse condemnabit. *

Post Davidem sequitur J eremias Propheta, qui cum sanctis lacrymis abundaret, et tamen iis satiari non posset, aiebat: Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum et plorabo die, ac nocte? Et paulo infra: Deducant oculi nostri lacrymas et palpebrse nostrae defluant aquis. Atque haec pauca ex Testamento veteri.

In novo Testamento princeps gementium, et flentium est Christus rex noster, de quo cum scriptura sit, quod sit ipsa Dei virtus, etsapientia, et quod sciret reprobare malum, et eligere bonum; mirum est, si quis inveniatur, qui affirmare audeat, melius esse ridere, quam flere: siquidem ipsum nunquam risisse, saepe autem flevisse legimus. Exultavit quidem in Spiritu sancto aliquando laetitia spirituali perfusus, ob profectum discipulorum, quia gemitus, et luctus spirituale gaudium non excludunt, quin potius finis lacrymarum sanctarum est pax et gaudium in Spiritu sancto. Itaque David post lacrymas poenitentiae cum magna fiducia loquitur, et dicit: Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam, et exultabunt ossa humiliata. Flevit igitur Christus temporale excidium Hierosolymae et perditionem aeternam multorum millium Hebraeorum, cum in die Palmarum videns civitatem, flevit super illam, ut scribit S. LuCas: Flevit etiam mortem Lafcdri amici sui, cum vidit Mariam Magdalenam plorantem, et Judaeos plorantes, ut scribit S. Joannes, nisi forte, ut aliqui pie meditantes affirmant fleverit potius vitam ejus mortalem, et laboribus, doloribusque variis obnoxiam, ad quam per resurrectionem reversurus erat ex limbo sanctorum Patrum, ubi quiescebat in pace, juxta illudSimeonis: Nunc dimittis servum tuum in pace. Tertio flevit Dominus in horto cum Patri supplicaret, ut si fieri posset, transiret ab eo calix passionis. Quamvis enim Evangelistae non meminerint lacrymarum, tamen sudor sanguineus tam copiose effusus satis demonstrat, neque lacrymas defuisse. Quarto flevit in cruce, ut Apostoli Pauli verba illa testantur in epistola ad Hebraeos: Qui in diebus carnis suse preces, supplicationesque ad eum qui posset illum salvum facere a morte, cum clamore valido, et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Loquitur enim Apostolus de illa Christi oratione, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, hanc enim orationem Christus cum clamore valido emisit, dicente Evangelista Luca: Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Atque in hac oratione petiit liberari a morte, id est, erui a faucibus mortis, et restitui ad vitam per celerem resurrectionem. In qua petitione exauditus est pro sua reverentia, qua ipse Patrem reverebatur, sive qua ipse dignus erat ut ab omnibus afficeretur. Quamvis autem in Evangelio S. Lucae nihil dicatur de lacrymis cum clamore conjunctis: tamen Apostolo Paulo fides habenda est, qui Evangelium totum ex ipsius Christi revelatione didicerat.

Sed praeter has lacrymas, omnino credibile est cum Dominus quadraginta diebus in deserto mansit, sine dubio assidue orans; et cum frequentissime pernoctaret in oratione, ut Lucas testatur, cum ait: Exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei, et rursum alio loco: Erat, inquit, diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. Credibile^ inquam, est eas orationes cum gemitu inenarrabili conjungere solitum fuisse. Si enim Spiritus sanctus facit nos orare cum gemitibus inenarrabilibus, Apostolo teste in epistola ad Romanos: quanto magis Christus, qui Spiritum non ad mensuram acceperat, et de cujus plenitudine nos omnes accepimus, et super quem spiritus in specie columbae ascen¬

dit, et super eum mansit, oravit in deserto et in montibus, gemitibus inenarrabilibus? Ergo cum Christus Magister, et Dominus noster aperte docuerit, Beati, qui lugent, et vse vobis, qui ridetis; et quod docuit fecerit, et quod mandavit impleverit: nostrum est, si discipuli obedientes et servi fideles sumus, a risu, et jocis, et mundi blanditiis, et deliciis abhorrere et contra, pias lacrymas in hac lacrymarum valle diligere, in iis versari, et oblectari, easque a Deo, non sine interno gemitu postulare.

Christum secuta est imprimis S. Maria Magdalena ( omitto enim B. Virginem Deiparam, non quod existimem, eam non flevisse assidue, sed quia lacrymae ejus per Scripturam non innotuerint) haec enim cum primum resipiscere coepit, Christi pedes lacrymis poenitentiae lavit, et capillis suis tersit; idque in publico convivio, et multis praesentibus: quam enim'non puduerat pupublice peccare, eamdem pudere non debuit publice poenitere. Tanto vero fuit vis lacrymarum illarum, ut continuo audire meruerit, Remittuntur tibi peccata tua. Neque solum remissa illi fuere peccata; sed ita in charitate confirmata, vel, ut Apostolus loquitur, fundata, et radicata fuit, ut postea iterum ejusdem Christi pedes lacrymis laverit, et capillis suis absterserit: non lacrymis amaris compunctionis, et doloris, sed lacrymis amoris dulcedine spirituali, et suavitate plenissimis; et rursum ad sepulchrum Christi viventis, lacrymis desiderii, tandiu fleverit, donec dilectum suum prima videre, et audire meruerit. 0 felices lacrymae, quae peccatricem in sanctam, ac pene innocentem repente mutare potuerunt, hinc enim postea Christo Agno immaculato, et Mariae Virgini purissimae, et Joanni discipulo castitatis gratia super caeteros dilecto, individua comes semper inhaesit.

Sequitur S. Petrus, qui in passione Domini peccavit peccatum grande, non tamen ex malitia, ut Judas proditor, sed partim ex nimia fragilitate, partim ex nimia confidentia virium suarum. Dixerat enim: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo; et tamen ad verbum ancillae dicentis, Et tu cum Jesu Galilxo eras, ille negavit coram omnibus dicens: Nescio quid dicis; ac paulo post dicente alia ancilla: Et hic erat cum Jesu Nazarerio, iterum negavit cum juramento, Quia non novi hominem. Sed hoc peccatum iantri imbre

lacrymarum diluit, ut ne verbo quidem ab ipso Domino postea reprehensus legatur. Nam (ut Evangelistae scribunt) Continuo resipiscens, flevit ama?'e.

Sancto Petro adjungendus est coapostolus ejus Paulus qui et ipse peccavit peccatum grande: nam Ecclesiam Dei persecutus est, et, ut idem ipse confitetur, non solum persecutor, sed etiam blasphemus, et contumeliosus fuit. Sed post conversionem, ubi abundavit de actu persecutionis superabundavit gratia lacrymarum, sic enim ipse de se testatur in Actis Apostolorum: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, serviens Domino cum omni humilitate, et lacry - mis; et infra: Per triennium nocte et die non cessavi cum lacrymis, monens unumquemque vestrum; et in posteriore ad Corinthios: Scripsi vobis per multas lacrymas. Itaque hic Beatus Apostolus sive loqueretur ad Deum in oratione, lacrymas adhibebat ut audiretur; sive loqueretur ad homines in praedicatione, lacrymis potius, quam verbis persuadere nitebatur: sciebat enim ac proprio experimento didicerat, tum apud Deum, tum apud homines, maximam esse potentiam lacrymarum.

Porro quae legimus in Scripturis de lacrymis principum Apostolorum, sine dubitatione etiam legeremus de reliquis Apostolis, si B. Lucas in Actis, aut aliquis auctor fidelis res gestas omnium Apostolorum scriptas reliquisset. Sed cum idem esset Magister Christus discipulorum omnium, et idem spiritus, qui postulat pro Sanctis, gemitibus inenarrabilibus, omnium corda inhabitaret, et omnes Apostoli essent principalia membra illius columbae, quae semper gemit; dubitare non possumus, quin Apostoli omnes, et omnes discipuli, denique sancti omnes, qui ad columbam pertinent, dono lacrymarum, praediti fuerint.

Chapter 10 of 35