Caput II. De necessitate gemituum, ex Canticis
Post Davidem sequitur filius ejus Salomon, qui in Canticis, ubi describit amorem Christi, et Ecclesiae, non alia de causa Christi Sponsam comparat columbae, nisi quia columba non aliam vocem emittere solet, quam gemebundam, et flebilem; cum pleraeque aves vel dulciter canant, ut philomelae, vel leviter garriant, ut hirundines; vel, ut corvi, crocitent; vel inconditas voces emittant, ut ciconiae, grues, et aliae. Porro columbarum proprium esse gemitum, testatur Isaias cum dicit: Quasi columbae meditantes gememus; et Nahum: Ancillae ejus minabantur gementes. ut columbae. In Canticis Canticorum
Sponsa mystici Salomonis nihil frequentius dicitur, quam columba. Ecce, inquit, tu pulchra es, amica mea, oculi tui columbarum; et paulo infra: Surge amica mea, speciosa mea, et veni; columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam; et rursum: Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni; et iterum: Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea; et denique: Una est columba mea, perfecta mea. Ista autem Sponsa in cantico amoris, summa interpretum consensione, Ecclesia est, et Sponsus Christus, juxta illud Apostoli in epist. ad Ephesios: Vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae. Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita mulieres vi. ris suis. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae, in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem tnacu. lam, neque rugam.
Quamvis autem Christi Sponsa sit Ecclesia, tamen omnes illi, et soli illi ad Sponsam pertinent, qui sunt membra Ecclesiae non solum vera, sed etiam viva. Et quoniam membrum Ecclesiae principale, et eminentissimum est beatissima Virgo Maria, vere immaculata, et perfecta atque dilecta: ideo per antonomasiam ipsa Virgo sanctissima, inter omnia membra Ecclesiae, dicitur Sponsa, et amica, et columba. Dixi autem illos dici posse sponsas Christi, et columbas, qui sunt membra Ecclesiae, non solum vera, sed etiam viva: quoniam Christiani illi, qui fidem habent sine charitate, quique confitentur, se nosse Deum, factis autem negant; et qui nec puritatem cordis, nec fecunditatem operum, nec gemitum columbae habent: hi ad columbam non pertinent, nisi ut membra arentia, et mortua; vel, ut loquitur Sanctus Augustinus, ad Ecclesiam pertinent, numero, non merito. Porro signum certissimum eorum, qui pertinent ad columbam, gemitus est, sic enim loquitur S. Augustinus: Nihil tam amicum gemitibus, quam columba: die noctuque gemit, et idem S. Augustinus lib. ni. de Baptismo contra Donatistas dicit, raptores, et avaros non pertinere ad columbam sed ad accipitres; columbam enim gemere, non rapere.
Jam igitur si proprietas columbae est, non canere, non garrire, sed gemere, et frequentissime, ac pene assidue gemere: in quo numero illos ponemus, qui nunquam gemunt in oratione ad Deum; quin potius gemitum istum horrent, et fugiunt: et si Psalmos legunt, voce psallunt, non mente: et si orant, lingua orant, non corde; semper autem canunt, vel garriunt, id est, voluptatibus saeculi dediti, totos se hilaritati, et ludis, ac jocis, comessationibus, spectaculis impendunt? Quae pars istis cum columba, Sponsa Christi? cum|cervis potius partem habebunt. Sed illud est hoc loco non praetereundum, ad eorum consolationem, qui gratiam abundantium lacrymarum non habent, quod columba non largo fletu terram rigat, sed gemit, sic etiam in Ecclesia, quae per columbam significatur, non desunt, qui copiosas lacrymas fundere nequeunt, ut Sanctus Athanasius docet in lib. de virginitate, et usus fidelium idem confirmat. Ergo quicumque Christiani sumus, si non solo numero, sed etiam merito ad columbam pertinere desideramus, cum columba frequenter gemamus; nam si cum columba non gememus, ad columbam non pertinebimus: et si ad columbam non pertinebimus: neque ad Christum pertinebimus: et si ad Christum non pertinebimus, horreo dicere ad quem pertinebimus. Avertat Deus tantum malum a servis suis, quin potius det eis laborare usque ad mortem in gemitu suo, et ut oculi eorum vertantur in fontes lacrymarum, ut columbae adjuncti in terris, ad Sponsum columbae pervenire mereantur in coelis.
Chapter 2 of 35