Caput III. De necessitate gemituum, ex doctrina Ecclesiastse
Idem Salomon, qui canticum Canticorum composuit in gratiam hominum perfectorum, qui cum Sponsa in amoribus Sponsi calestis jugiter occupantur, scripsit etiam librum, qui inscribitur Ecclesiastes, in gratiam hominum imperfectorum, ut eos ab amore mundi, et omnis vanitatis averteret. Atque ut eis persuaderet, vera esse, quae scripsit, addidit in extremo libro haec verba: £um esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quae fecerat, et investigans composuit parabolas multas. Qux scivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos, ac veritate plenos. Verba igitur, quae modo in medium proferemus, quamvis stul¬
tis hominibus incredibilia videantur, sunt tamen, Spiritu sancto attestante, rectissima, ac veritate plenissima. Sic igitur loquitur Concionator sapientissimus: Dixit ego in corde meo, vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis, et vidi, quod hoc quoque esset vanitas. Risum reputavi errorem: et gaudio dixi, quid frustra deciperis? Et infra: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivu; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum: et vivens cogitat quid futurum sit, et infra; Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia. Haec ille, qui non ex contemplatione, et meditatione sola, sed ex longo experimento loquitur: quippe, qui abundavit iis omnibus rebus, quae vulgo maximi fiunt, divitiis, voluptatibus, honori - bus, imperii majestate. Quare sicut jure non credimus hominibus imperitis, et inexpertis, sic optimo jure Salomoni sapientissimo, et qui experimentum omnium rerum habuerat, fidem habere debemus. Ait igitur, vanitatem esse affluere deliciis, et frui temporalibus bonis. Et quamvis haec persuaderi vix possint hominibus hujus mundi, qui columbae gemitum ignorant; tamen verissima sunt. Siquidem affluentia deliciarum modicam, et ■ brevem delectationem corpori affert, sed magna, et diuturna sollicitudine mentem replet, magnos etiam, et diuturnos saepe morbos generat; et, quod caput est, magnorum scelerum, et facinorum causa est, quae vel magno, et diuturno labore poenitentiae in hac vita expianda, vel in futura sempiternis suppliciis punienda erunt. Vere igitur scribit Ecclesiastes, affluentiam deliciarum vanitatem esse, id est, bonum apparens, non verum; vanum, non solidum; quod videtur esse aliquid, cum nihil sit.
Ex qua sententia deducitur illa, quae sequitur: Risum reputavi errorem, et gaudio dixi, quid frustra deciperis? Risus opponitur luctui, et gaudium moerori: vere autem errant, qui rident cum flere deberent; et frustra decipiuntur, qui gaudent, cum tristari eos oporteret. Nec sine causa additur vox illa, Frustra, quia sine ulla causa, vel utilitate se decipi sinunt, qui rident, et gaudent, cum tempus est gemendi, et flandi. In exilio sumus, in medio versamur hostium, per vallem lacrymarum iter facimus: unde igitur nobis ridendi potius, quam gemendi; et gaudendi, quam plorandi voluntas adest, nisi quia erramus, et decipimur?
Porro ex hac secunda Salomonis sententia
recto ordine sequitur tertia: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. Utilius videlicet est, ire ad domum, ubi mortuus homo cum moerore circunstantium jacet, et flere cum flentibus; tristari cum tristibus, quam ire ad domum convivii, ubi cum laetitia bibitur vinum, et cum voluptate comeduntur pinguia; et sic gaudere cum gaudentibus et exultare cum exultantibus. Quis ista crederet, nisi a sapientissimo virorum omnium, imo ab ipso Spiritu sancto, qui veritatis Spiritus est, dicerentur? Et tamen Spiritum eumdem habentibus credibilia facta sunt nimis; iisque solis, qui ad columbam gementem non pertinent, et qui Spiritum hujusmodi non habent, non incredibilia solum, sed etiam falsa, et deridenda esse videntur. Sed mors hominis, et judicium Dei cum advenerint, vera fuisse demonstrabunt, quae Salomon scripsit, non quae mundi amatores sibi finxerunt. Quod ipsum Salomon illis verbis significavit: In illa enim, {in domo videlicet luctus) finis cunctorum admonetur hominum: et vivens cogitat quid futurum sit; id est, in domo luctus, ubi mortuus jacet, admonentur, qui ibi sunt, se quoque brevi esse morituros, et cogitare incipiunt, quid facto opus sit, ut non improvisa mors eis adveniat, neque antea rapiantur, quam Judicem omnium Deum debita satisfactione placaverint.
Restat postrema sententia ejusdem Ecclesiastae quae ex tertia superiore dependet: Cor, inquit, sapientium ubi tristitia est: cor stultorum ubi laetitia. Sine dubitatione enim sapientes sunt, qui eligunt meliora; stulti, qui deteriora; praesertim si sapientes non verbo, et lingua, sed corde, et consilio, id est, re tota diligenter, et mature considerata, eligunt gemere, et tristari in hoc tempore, quod praeterit velut umbra, et in quo nihil est tutum, nihil stabile, nihil a periculis, et tentationibus vacuum. Et contra vere stulti dici possunt, qui non repentino aliquo motu feruntur in res laetas; sed ex corde, et animi deliberatione, et certo consilio eligunt, totos se effundere in laetitiam, quasi bona temporalia cum tempore non transirent, et res caducae numquam essent casurae.
Praeclare Sanctus Augustinus: « Cui bene est, inquit, in hoc saeculo, imo qui putat, quod bene ei sit, qui laetitia rerum carnalium, et abundantia temporalium, et vana felicitate exultat, habet vocem corvi: vox Tom. VIII.
enim corvi clamosa est, non gemebunda. Q.ui autem novit, in pressura se esse mortalitatis hujus, et peregrinari se a Domino, nondum tenere illam perpetuam, quae nobis promissa est, beatitudinem: qui haec novit, gemit, et quamdiu propter haec gemit, bene gemit. » Haec Sanctus Augustinus, qui Salomonem imitatus rectissime, postquam dixerat, Cui bene est in hoc saeculo, quasi corrigendo addidit, imo, qui putat, quod ei bene sit. Vere enim non bene illi est, qui laetitia rerum carnalium, et abundantia temporalium, et vana felicitate exultat; sed somniat sibi bene esse, et somno illo sopitus non videt veram paupertatem suam, neque advertit vera pericula, in quibus versatur: et ideo falsa imagine felicitatis delusus, non gemit, ut columba sapiens ad eum, qui potest ex omni periculo eruere, et veris divitiis cumulare; sed (ut Osee Propheta de Ephraim loquitur) Quasi columba seducta non habens cor, a gemitu cessat, et laqueis venatorum capitur.
Chapter 3 of 35