Caput IV. De necessitate gemituum, ex Isaia Propheta
Isaias Propheta praevidens gravia mala impendentia urbi Hierosolymitanae, sic ea deplorat: Recedite a me, amare flebo: nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei; et infra: Vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium et ad cingulum sacci. Et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos, et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum. Comedamus et bibamus: cras enim moriemur. Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: si dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.
In his plangit Isaias ruinam populi sui, eo prorsus modo, quo Dominus videns civitatem eamdem flevit super illam, ut Sanctus Lucas refert. Fuerunt autem eae sanctae lacrymae, videlicet ex fraterna, vel paterna potius charitate manantes. Atque, ut ostendant Isaias placere Domino lacrymas poenitentium, inducit Dominum ipsum invitantem populum ad fletum, et planctum, et ad calvitium, id est, rasuram capillorum, et cingulum sacci, quae erant signa poenitentiae. Sed quia populus contempsit divinam cohortationem ad fletum, et planctum, et contra potias dedit se laetitiae, et gaudio, conviviis, et compotationibus, et more infidelium dixerunt: Comedamus, et bibamus, cras enim moriemur, iratus Deus jurat, hanc iniquitatem non esse illis dimittendam; sed omnes illos contemptores Dei, et Prophetae sui, miserrime, morituros. Ex his manifeste colligitur necessitas lacrymarum: nam si populus imitari voluisset Prophetam Domini, ac deflere peccata propria, quomodo Isaias deflebat aliena: et si cohortationem Domini audivisset, qui invitabat ad lamenta poenitentiae, ne illos punire cogeretur: certe indulgentiam invenisset; non enim Vult Dominus mortem peccatoris, sed magis ut convertatur, et vivat. Quia vero contempsit populus exemplum Prophetae, et praeceptum Domini, de pmnitentia cum lacrymis agenda: ideo captivus ductus est populus ille contumax, et civitas eversa, et destructa fuit. Utinam Christiani exemplo Hebraeorum saperent, et clamantibus assidue concionatoribus, ac praesertim temporibus solemnium jejuniorum, lacrymis poenitentiae assuescere inciperent. Multa fortasse divina flagella tum singuli, tum universi effugerent. Sed plurimos esse videmus, et dolemus, qui si non verbo, certe factis dicere videntur: Edamus, et bibamus, cras enim moriemur. Et quod sibi ipsi pronuntiant, in illud incidunt: non quod cum corpore extinguantur etiam animae, et sensus nullus reliquus sit, quod athei verbis illis significare solent, sed quod ii, qui voluptati edendi, et bibendi dant operam, et cum gaudio, et laetitia temporalibus bonis affluere, et in bonis dies suos ducere cupiunt, cum jejunio, et lacrymis poenitentiae carnem affligere tempus admoneat: ii, inquam revera cras morientur, cum inopinata morte praeventi ad gehennam descendent, quae est mors secunda, quae finem nullum habebit.
Sanctus Hieronymus in Commentario ad hunc locum Isaiae Prophetae omisso litterali sensu, verba Isaiae ad persecutionem Haereticorum pertinere demonstrat. Et vere nulla est persecutio, ad quam verba illa magis aptentur: Recedite a me, amare flebo: nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filix populi mei. Siquidem haeresis non destruit solum tectum, et parietes aedificii, sed fundamenta Ecclesiae penitus evertit.
Praevidit aliquando sanctus Antonius haeresim Arianam, atque ita persecutionem illam deflevit, ut ad vehementiam doloris
illius nihil addi posse videatur, sic enim rem totam describit Sanctus Athanasius in vita B. Antonii: « Lamentabilis, inquit, sequitur visio, et omni lacrymarum fonte plangenda cum enim fratribus circa se sedentibus operaretur, intentos fixit oculos in coelum gemens atque suspirans, et post aliquantum spatium revelationis inceptse, nimio dolore contremuit, et statim fixis genibus ante Dei vultum provolutus, oravit, ut clementia sua futurum scelus averteret. Succedunt orationi lacrymae; metus ingens invadit praesentes, obsecrant, ut tantae calamitatis exponat visionem, singultus occupant vocem, lingua fletibus praepeditur, et medio conatu sermo gemitu interrumpitur; vix tamen cum vociferatione ait: Melius erat, o filioli, impendens piaculum cita morte lucrari. Sic incipiens rursus lacrymis vincitur, et inter aegra suspiria, tandem pectori commodans vocem: Magnum, inquit, quoddam, et universis saeculis inauditum imminet nefas: magno fides Catholica turbine subvertetur, et homines jumentis similes Christi sancta diripient. Yidi enim altare Domini multorum circumdatum multitudine, qui crebris calcium ictibus omnia dissipabant. Visionem sequitur effectus: nam post annos duos saeva Arianorum irrupit insania. » Haec ille. Non minorem persecutionem haereticorum nostra vidit aetas. Atque utinam aliquis Isaias, aut Antonius nobis lacrymas commodaret, quibus digne persecutionem tantam deflere possemus.
Chapter 4 of 35