Caput II. De secundo fonte lacrymarum, qui est consideratio gehennae
Consideravimus malum culpae, nunc malum poenae considerare aggredimur: haec enim consideratio secundus fons lacrymarum dici potest. Quamvis autem timor, et dolor poenae minus perfectus sit, quam timor, et dolor culpae; tamen uterque bonus, atque utilissimus est, ex uno fit gradus ad alterum. Certe Dominus et Magister noster Christus disertis verbis ait: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis, quem ■ timeatis; timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. Et rursus de fletu, ad pias feminas, quae sequebantur eum cum lacrymis ad montem Calvariae, ut ibi crucifigeretur, ait: Filiae J er usa/em, nolite fere super me, sed super vos ipsas fere, et super filios vestros, quoniam ecce venient dies, in quibus dicent, Beatae steriles, et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus, cadite super nos; et collibus, operite nos; quia si in vridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Non aegre tulit Dominus, neque prohibuit officium pietatis, quo feminae illae passionem ejus deflebant, sed indicare voluit, majorem lugendi causam habere eas, quae genuerunt filios reprobos, quales erant plerique eorum, qui publice clamaverunt, Tolle, tolle, crucifige eum et sanguis ejus super nos, et super filios nostros: isti enim dicturi sunt in die judicii montibus. Cadite super nos, et collibus, cooperite nos, nam Si in ligno viridi, hoc est, in l.hristo virente, et florente omni genere virtutis, propter aliena peccata, ignis passionis ita exarsit: Quid fiet in arido, id est, in hominibus reprobis, in quibus omnis humor charitatis exaruit?
Ad haec duo loca Scripturae, in quibus laudatur, vel imperatur a Christo timor, et fletus, ad effugienda gehennae supplicia, addamus loca duo ex Patribus. S. Basilius oratione in Psalm. xxxv explicans illud, Timorem Domini docebo vos: « Cogita, inquit, profundum barathrum, inextricabiles tenebras, ignem carentem splendore, urendi quidem vim habentem, sed privatura splendore: deinde vermium genus, venenum immittens, ac carnem vorans, inexplebiliter edens, neque unquam saturitatem sentiens, intolerabiles dolores corrosione ipsa infigens. Postremo, quod est omnium gravissimum, opprobrium illud, et confusionem sempiternam. Hoc time, et hoc timore correptus, animam a peccatorum concupiscentia tanquam fraeno quodam reprime. Hunc timorem Domini se docturum Propheta promisit. » Haec Basilius. Audiamus nunc Sanctum Bernardum: hic sermone sexto decimo in Cantica, sic loquitur: « Ut paveo, inquit, gehennam, contremisco a dentibus bestiae infernalis, a ventre inferi, a rugientibus praeparatis ad escam horreo vermem rodentem, et ignem torrentem; fumum, et vaporem et sulphur, et spiritum procellarum: horreo tenebras exteriores. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum, ut praeveniam fletibus fletum, et stridorem dentium?» At certe Basilius, et Bernardus, Graecus unus, Latinus alter, non erant peccatores, neque insipientes qui • solo timore cessarent a peccatis; sed viri perfecti, docti, graves, qui alios docere possent, et re ipsa non populos tantum, sed etiam clericos et Monachos instituebant, et ad perfectionis regulam informabant; et tamen timorem, et fletum gehennae causa, non solum admittunt aut permittunt; sed etiam laudant, et ad timorem concipiendum, atque ad lacrymas fundendas omnes hortantur.
Hoc igitur jacto fundamento, ostendamus breviter, quae et qualia sint 'gehennae supplicia. Et quoniam nolumus per res dubias, aut incertas vagari, ne videamur vana terriculamenta quaerere, quibus ab oculis simplicium lacrymas excutiamus ea solum afferemus in medium, quae in Scripturis sanctis perspicue luculenterque traduntur. Igitur octo tormentorum genera leguntur in libro Dei quae ad gehennam pertinent. Privatio beatitudinis aeternae, quae a Theologis dicitur pcena damni; tenebrae, ignis, vermis, immobilitas, societas daemonum, ex quibus in damnatis sequitur fletus, et stridor dentium, quae dicuntur poenae sensus; atque horum omnium veluti condimentum amarissimum, sempiterna duralio.
Prima igitur est pcena damni, aberratio ab ultimo fine, carentia visionis Dei. exilium sempiternum a coelesti patria, amissio juris haereditarii ad regnum coelorum, denique jactura bonorum omnium in omnia saecula saeculorum. An haec sola nomina sufficere
non deberent ad excutiendas lacrymas a cordibus lapideis? Sed ubi leguntur haec in libro Dei? Audi Regem coelorum in ultimo judicio sententiam proferentem: Ite maledicti; venite benedicti. Illud reprobis dicitur, hoc dicitur electis. Audi eumdem: Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt. Cum autem intraverit pater familias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis, discedite a me omnes operarii iniquitatis. Audi Prophetam Isaiam: Misereamur impio, et non discet justitiam: in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Dei. Denique si solis mundis corde promittitur visio Dei, dicente Domino, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, certe immundi corde, quales erunt omnes reprobi, Deum nunquam videbunt. Neque solum Deum non videbunt, sed neque civitatem Dei, quae est superna Jerusalem, ubi sunt omnes boni, et omnia bona, unquam videbunt, dicente Sancto Joanne in Apocalypsi: Non intrabit in eam aliquid coinquinatum, aut abominationem faciens, et mendacium. Et rursus: Beati qui lavant stolas suas in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem. Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis, qui amat, et facit mendacium. Porro poenam hanc damni non magni faciunt, qui capti amore rerum temporalium, non gustaverunt bona coelestia; sed qui habent oculos mentis electos, et puros, et vel modicum coelestia gustaverunt, poenam damni longe graviorem, et acerbiorem omnibus suppliciis, atque tormentis corporalibus esse non dubitant. Audi Sanctum Joannem Chrysostomum: « Qui, inquit, in gehenna utitur, et coelorum regnum prorsus amittit, quae poena certe major est quam cruciatus ille flammarum. Novi autem, quia plurimi pertimescunt gehennam: ego tamen illius gloriae amissionem multo amarius, quam ipsius gehennae dico esse supplicium. Si vero id non possum sermone monstrare, nihil est omnino mirandum. Neque enim novimus illorum beatitudinem praemiorum, ut infelicitatem quoque de eorum amissione scire possimus. Nos autem hanc absque dubio discemus, cum experimento coeperimus edo ceri. Itaque tunc aperientur oculi, tunc auferretur velamen, tunc cum ingenti dolore impii videbunt, quid inter bonum aeternum, et summum, et haec caduca, et fragilia discriminis sit. » Haec ille. Itaque interim dum non possumus experimento discere, quanto intervallo superet amissio beatitudinis supplicia corporalia, credamus testimonio tanti viri; et cum certo experimento didicerimus, ustionem carnis rem esse plane intolerabilem; prudenter colligamus, amissionem felicitatis aeternae, rem esse, si sic loqui licet, plusquam intolerabilem. Et ideo dum tempus est acceptabile, et dum pretio lacrymarum amissio illa redimi potest, non paixamus utilibus lacrymis, ne postea eam amissionem inutiliter deploremus.
Altera-poena gehennae, tenebrae sunt exteriores: sic • enim legimus in Evangelio: Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriore. s, et rursus, de eo, qui inventus est sine veste nuptiali, id est, absque vera charitate: Mittite eum in tenebras exteriores, et de servo, qui non multiplicavit talenta: Inutilem servum ejicite in tenebras exteriores. Quod idem videtur significare voluisse Job, cum locum damnatorum vocat: Terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Et ratio ipsa idem persuadere potest, cum locus reproborum sit in centro terrae, loco videlicet longissime remoto a sedibus beatorum, qui dicitur in Scripturis infernus inferior, et cor terrae et abyssus. Iste enim locus cum sit infra superficiem terrae ad aliquot millia milliariorum, sine dubio non penetratur a sole, neque lumen ullum admittit, aut lunae, aut stellarum. Et quamvis ibi sit ignis, isque corporalis, ut paulo post dicemus, tamen ex sententia Sancti Basilii supra citata, ignis ille tartareus vim habet urendi, non lucendi: et si forte luminis aliquid sulphurei, et caliginosi in eo sit, ad hoc tantum erit, ut miseri illi videant partem aerumnarum suarum, ut filios, aut fratres, aut alios charos in eadem secum damnatione, culpa sua positos, aut horribiles daemonum facies, quas, si possent, a sc avertere libentissime facerent.
Porro dicuntur ille tenebrae exteriores, ut distinguantur ab interioribus, quas in hac vita impii patiuntur: nunc enim impii, atque omnes smculi hujus amatores apertos habent oculos cordis, et corporis ad felicitatem saeculi hujus: proinde nihil pulchrum existimant, et nihil amant, nisi quae sensibus carnis hujus pateant; et contra nihil ode¬
runt, aut adversantur, nisi calamitates, atque aerumnas vitae praesentis, deque illis solis avertendis laborant. Sed quam oculati sunt ad exteriora, et corporalia, tam caeci sunt ad interna, et spiritualia, de quibus Apostolus ad Romanos: Obscuratum est, inquit, insipiens cor eorum, et ad Ephesios: Ut jam non ambuletis, sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum hab- ntes intellectum, alienati a via Dei, per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum. Quemadmodum igitur reprobi habent in praesenti tempore tenebras interiores, et lucem exteriorem: sic in futuro patientur tenebras exteriores, et lucem interiorem; non quidem lucem interiorem erga cognitionem Dei, sed erga miserias suas, ut ea lux majus tormentum illis afferat. Inlelligent enim res temporales cum tempore evanuisse, et poenitentiam agent infructuosam. De quibus dicit Sapiens: Poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes, dicent intra se, ergo erravimus a via veritatis et sol justitiae non luxit nobis. Habebunt igitur lucem interiorem, quanta satis erit, ut cognoscant errores suos: sed patientur tenebras exteriores, ut nihil omnino cernant, quod solatimn illis afferre, aut quod infelicitatem minuere queat.
Quale sit hoc tormentum, praesertim iis, qui sunt assueti delectationibus oculorum, testis esse potest senior Tobias, qui cum Angelus ei dixisset, Gaudium tibi sit semper: respondit: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen coeli non video? Et si bonus iste Tobias nullius omnino gaudii sibi particeps esse posse videbatur, dum caecus esset; quid de illis sentiendum est qui per omnem mternitatem in tenebris jacebunt? expectabunt lucem, et non videbunt, nec ortum surgentis aurorae.
Cum aliquis nostrum jacet solus in tenebris noctis, acuto aliquo dolore somnum penitus excludente, quam longam, et quam laboriosam experitur noctem? et quam anxie horas numerat, et noctis finem expectat? Quid igitur miseri illi patiuntur, qui certi sunt in tenebris et doloribus sempiternis semper se vigilaturos, et consolationem nullam unquam habituros.
Quid jam de ignis supplicio dicam, quae est apud inferos poena tertia? Futurum apud inferos ignis perpetui supplicium horribile, docet Evangelium multis in locis, et tam dilucide, ut nulla tergiversatio excogitari
possit. Apud Matthaeum loquitur Sanctus Joannes Baptista de Christo dicens: Cujus ventilabrum in manu ejus, et congregabit triticum suum in horreum; paleas autem comburet igni inextinguibili, et Christus ipse de zizaniis, id est, peccatoribus ait: Et mittet eos in caminum ignis, et rursus: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo, et Angelis ejus. Item apud Marcum Dominus ait: Donum est tibi claudum introire in vitam, quom duos pedes habentem mitti in ignem inextinguibilem. Et apud Lucam: Omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Denique apud Joannem: Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet; et colligentem, et in ignem mittent, et ardet. Et in Apocalypsi: Et qui non inventus est in libro vitee scriptus, missus est in stagnum ignis, e t paulo post: Timidis autem, et incredulis, et execralis, et homicidis, et forni caloribus, et veneficis, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne, et sulphure, quod est mors secunda. Itaque de supplicio ignis nulla dubitatio esse potest. Neque vero existimandum est, ignem gehennae, esse ignem methaphoricum, aut spiritualem, quia praeparatus est Diabolo, et Angelis ejus, ut legimus apud Matthaeum. Nam S. Gregorius lib. iv. dialogorum disertis verbis aflirmat, ignem illum, esse corporalem, et corpora cum spiritibus crematurum, atque eum omnis schola Theologorum sequitur. Quemadmodum autem possint ab igne corporali spiritus cruciari, longam disputationem requirit. Sanctus Augustinus uno verbo rem totam absoluit, cum scribit, id fieri miris, sed veris modis. Quod idem responderi potest, si quis petat, unde suppeditentur fomenta igni perpetuo: et quomodo corpora reproborum semper urantur, et aeterno tempore non consumantur? Ista enim omnia fieri miris, sed veris modis, Ecclesia Catholica credit, et secura credit, quia qui id facit, omnipotens est, et qui id revelavit, infinita sapientia, et prima veritas est. Sed his omissis ad nos potius pertinet, attentissime cogitare, quale supplicium sit, corpus humanum, sensu tangendi vere praeditum igne sulphureo, cum acerrimo dolore torreri, et nunquam consumi; ut in qua voluntate peccatum nunquam finietur, in ejus anima, et carne cruciatus nunquam finiatur.
Multa sunt ab hominibus excogitata sup¬
plicia, sed nullum acutius, nullum vehementius, nullum acrius igne. Sed quemadmodum nullum est, quod acrius torqueat, sic nullum est, quod velocius consumat, et cruciare desinat. In quo igitur statu miseri illi sunt, qui ab igne torrentur, qui acutissime cruciat, et cruciare nunquam desinet? Certe si ista cogitarentur attente, et crederentur fideliter, nemo peccatorum lethalium sibi conscius posset a gemitu, et lacrymis sibi temperare. Utinam saltem, qui criminum conscientia tanguntur, verba illa Isaiae, tamquam sibi a Spiritu sancto dicta, iterum atque iterum cogitarent: Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? ac si peccatoribus dicere voluisset, nolite tollere super vos onus, quod ferre minime poteritis: periculum facite, an possitis habitare cum igne vorante: extendite manum ad ignem, tentate quamdiu acerbitatem ejus ferre possitis: quod si ne ad horam quidem dolorem illum sustinere valetis, quomodo habitabitis cum ardoribus sempiternis? Abstineatis igitur cor a concupiscentia mala, abstinere linguam a verbo malo, abstinere manum ab opere malo: et si quid corde, verbo, aut opere jam peccastis, diluite lacrymis, confessione, jejuniis, atque eleemosynis; haic enim est via fugiendiab igne devorante, et declinandi ab ardoribus sempiternis.
Sequitur poena gehennae quarta, vermis rodens quem vermem in poenis gehennae numerat Isaias Propheta, et Marcus Evangelista. Isaias in extremo libro suo de peccatoribus dicit: Vermis eorum non morietur, et ignis non extinguetur. Eamdem sententiam Dominus apud Marcum de supplicio gehennae disputans tertio repetit: Ubi vermis non moritur, et ignis non extinguitur. Et quidem Sanctus Basibus in explicatione Psalmi xxxiii. vermem istum corporalem esse futurum venenum immittens, et carnem vorans inexplebiliter edens, neque unquam saturitatem sentiens, intolerabiles dolores corrosione ipsa infigens. Sanctus tamen Augustinus in libris de civitate Dei, probabilius esse censet, ignem, qui non extinguitur, pertinere ad corpus, vermem autem qui non moritur pertinere ad animam. Atque hanc sententiam Theologi sequuntur. Iste igitur vermis, qui nunquam moritur, est conscientia peccati, quae velut canis rabidus semper latrat, ac veluti vermis venenatus semper rodit. Revocat enim ad mentem, quam impruden-
ter, ac stulte se gesserit, cura vilissimo pretio terrenae voluptatis regnum coelorum ami sit, et cum pretio inaestimabilis mali tormentorum gehennae carnis delicias sordidissimas atque brevissimas emit. Et quidem in hac vita ejusmodi reprehensionem conscientiae latrantis, et mordentis variis rationibus nunc dormiendo, nunc legendo, aut aliquid operando lenimus, vel mitigamus: sed apud inferos, ubi nulla somni quies, nulla lectio vel operatio aderit, vermis ille conscientiae dies noctesque sino intermissione corrodet animae viscera, et sibi ipsa anima irascetur, et tabescet, et quietem nullam inveniet. Sic enim intra se impii dicent: 0 tempus illud aureum, quod jam praeteriit, et in aeternum non revertetur. 0 nos caecos, et stultos, quis nobis mentem abstulit, quis oculos clausit, quis aures obstruxit, ut de praesentibus suppliciis nunquam cogitaremus? Et tamen non defuerunt, qui nos publicis, et privatis exhortationibus admonerent. Quis nobis jam prosunt quae fallax mundus offerebat, ut tam terribibilem Deum ad iracundiam provocaremus? Sed etsi regna, et imperia cum omnibus divitiis, et delectationibus obtulisset, et illis ad multa annorum millia frui nobis licuisset, quid erant illa omnia, ut cum his pcenis, et suppliciis aeterno tempore duraturis comparari potuissent? Cum igitur non regna et imperia longissimo tempore duratura, sed umbram amarissimae voluptatis nobis obtulerit, quis ita crudeliter nos fascinavit, ut in haec tempora nunquam respiceremus, et bene monentes non audiremus? Haec et alia his similia verba, sine ullo fructu, iterum atque iterum repetent miseri illi quorum vermis non morietur, et ignis non extinguetur.
Quinta poena gehennae vincula illa sunt, quibus alligati reprobi sese movere non poterunt. Sic enim legimus in Evangelio dicentem Dominum de illo, qui inventus est sine veste nuptiali: Ligatis manibus, et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores. Et hoc idem de Angelis malis scribit Apostolus J udas in epistola sua, cum ait: Angelos qui non servaverunt suum principatum, vinculis aeternis sub caligine reservavit. Haec alligatio manuum, et pedum non significat aliud, nisi reprobos in gehenna non habituros facultatem ambulandi quocumque voluerint, sed uno in loco in aeternum mansuros; nec solum non ambulare, sed ne commovere quidem se poterunt: id enim significat alii¬
gatura non solum pedum, sed etiam manuum Et siquidem requiescere datum esset habitatoribus gehennae, tolerabile fortasse esset in uno loco semper haerere: sed cum undique stimulentur morsibus vermium, et ignis ardoribus, iutoletabile omnino erit se commovere non posse. Quam crucem patiuntur aegroti, quando febribus aestuant et se loco movere non possunt? Quam crudele tormentum excogitavit impietas gentilium, cum Marcum Arerusium Martyrem arctissime colligatum exposuerunt nudum ad solem meile perunctum morsibus vesparum, atque muscarum, quas nec recedendo ex eo loconec manibus abigere poterat? Refert hoc S. Gregorius Nazianzenus oratione prima in Julianum, ut ostendat, quousque pervenerit Diaboli astutia in Martyribus cruciandis. Sed Martyrem consolabatur brevitas temporis, quo cruciatum illum sustinere cogebatur; et perennitas gaudii, quod in. coelis habiturus erat: et fortasse illud Apostoli apud se interim revolvebat: Hoc quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae, supra modum aeternum yloriae pondus operatur in nobis. Sed miseri illi, atque omni lacrymarum fonte plangendi, quos ipsorum mala opera ad inferos detruserunt, alligati manibus, ac pedibus, atque expositi morsibus vermium, facibus ignis ardentis, neque vermes abigere, neque incendium declinare, neque levamentum ullum, ne dicam gaudium expectare poterunt usque in aeternum.
Sexta poena apud inferos erit societas Diaboli, et Angelorum ejus; sic enim loquitur Dominus’ in Evangelio: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus. Quod etiam legimus in Apocalypsi cujus haec sunt verba: Et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia, et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte, et paulo post additur, ad idem stagnum ignis, et sulphuris mittendos omnes, qui non scripti in libro vitaj.
Neque solum Scriptura sacra, quae sola sufficeret, sed etiam sancti Patres, Basilius in explicatione Psalmi tricesimi tertii, S. Augustinus in Enchiridio et S. Bernardus io Cantica, et alii passim hoc docent. Quanta autem poena sit, habitare perpetuo cum hostibus crudelissimis, qui genus humanum gravissimo odio prosequuntur, et qui in Scripturis leonibus, et draconibus, aspidibus, et basilicis comparantur facile est judicare.
Pars magna felicitatis sanctorum est, habitare cum Angelis sanctis, qui et plurimi sunt, et omnes amici, et omni sapientia?, e virtutum fulgore decori. Igitur etiam pars magna erit infelicitatis impiorum hominum habiture perpetuo cum spiritibus immundis qui et ipsi plurimi sunt, et omnes hostes generis humani et deformissimi atque deterrimi. Quare non mirum est, si reprobi homines in profunda gehenna fleant assidue, et stridant dentibus, quae sunt duae postrema? damnatorum poenae, juxta verbum Domini: Filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium, et rursum: Discedite a me omnes operarii iniquitatis; ibi erit fletus, et stridor dentium, et iterum: Eos, qui faciunt iniquitatem, mittent in caminum ignis, ibi erit fletus, et stridor dentium. Et iterum: Ligatis manibus, et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Denique alio loco: Inutilem servum ejicite in tenebms exteriores; illic erit fletus, et stridor dentium. Non sine causa Dominus tam crebro hanc sententiam repetivit, nimirum, ut imprimatur cordi hominum haec veritas salutaris. Siquidem fletus, et stridor dentium assiduus et sempiternus omnia gehennae tormenta quasi in epilogo, et summa complectitur. Fletus judicat dolorem; stridor dentiam horrorem, quae nascuntur ex jactura felicitatis, et igne torrente, ex verme rodente, ex carcere tenebroso, ex cohabitatione denique infernalium bestiarum. Itaque reprobi omnes, quia noluerunt hic in terris peccata sua deflere ad modicum tempus, deflebunt inconsolabiliter tempore sempiterno: et quia noluerunt horrere hic in terris, ut par erat, offensam Creatoris, horrebunt in gehenna horrore perpetuo poenarum suarum incredibilem acerbitatem. Clamaverat quidem Apostolus Horrendum est, incidere in manu Dei viventis: sed illi surdi fuerunt ad hanc vocem, nunc autem veritatem ejus dentium suorum stridore testantur.
Haec autem scripta sunt omnia propter nos, qui adhuc in bivio sumus. Illi enim, qui sunt ia termino, spem salutis nullam habere possunt, etiamsi lacrymis poenitentiae aquas oceani superarent. Quare, anima Christiana, pretio lacrymarum nunc utere, dum magni fiunt, dum acceptabiles sunt Domino Deo nostro. Noli expectare tempus, eum tempus non te expectet. Attende quam multi repentina morte rapiantur ad inferos,
qui si voluissent, quando tempus erat, deflere peccata, et horrere gehennam, nunc in eo loco non essent, ubi fletus, et stridor dentium, id est, sempiternus horror, inhabitat.
Chapter 14 of 35