Caput XII. De duodecimo fonte lacrymarum, qui est consideratio tentationum impedientium iter ad vitam
Restat consideratio tentationura, ex qua consideratione tanquam ex fonte non exiguus emanat lacrymarum rivus. Qui enim ardenter amat Deuni et eum videre desiderat molestissime fert tentationes varias, quae impediunt cursum ad vitam aeternam et ideo cum assiduo gemitu laborat in iis repellendis, et quasi vim patiens cruciatur, et clamat ad Deum: Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Sed ut de hoc ingenti periculo per ordinem pauca dicamus, primum detentatoribus, deinde de instrumentis, id est, retibus, et laqueis tentationum breviter disseremus. Tentatores praecipui, Diaboli sunt, nec solum tentatores, sed etiam accusatores sunt. Primum enim inducunt ad perpetranda peccata: deinde apud judicem de peccatis perpetratis reos nos faciunt: proinde hostes nostri sunt acerbissimi, et crudelissimi. Quod ipsi proprie tentatores nostri sint, testatur Evangeliura, cum ait: Accessit tentator; testatur Apostolus Paulus: Ne forte tentaverit vos, inquit, is quitentat, id est, cujus est officium proprium, tentare; testatur Apostolus Petrus: Cur tentavit Satanas cor tuum? testatur Apostolus Joannes: Missurus est Diabolus aliquos ex vobis in carcere ut tentemini. Quod iidem ipsi accusatores nostri sint, testatur idem Apostolus, cum in Apocalypsi dicit, Projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte, quae verba exponens sanctus Gregorius libro secundo Moralium, ait: « In die accusat cum prosperis male nos uti insinuat: in nocte accusat, cum in adversis nos non habere patientiam demonstrat. » Sic acusavit S. Job, cum dixit: Numquid Job frustra timet Deum? nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum, operibus rncyiuum ejus benedixisti, et possessio ejus ' crevit in terra? Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedicat tibi. Quo loco vox, Benedicere, in contraria significatione, in toto illo capite, et sequenti accipitur. Ac ut omittam visiones plurimas, in quibus visus est Diabolus contendere cum Angelo sancto, et accusare hominem jam morientem in multis, notissima est apud S.
Athanasium in vita Beati Antonii, accusatio acerrima daemonum adversus S. Antonium, et defensio Angelorum pro eodem Antonio. Summa est, Diabolum, et satellites ejus humano generi hostes irreconciliabiles esse, et tunc gravius nocere, quando familiaritatem simulantes, vel thesauros occultos demonstrare, vel amoribus impudicorum hominum servire velle videntur. Isti igitur tentatores, et accusatores nostri quales, et quot sunt? Primum astutissimi, et callidissimi sunt ut nobiscum comparati, vulpes dici possint comparatae ad columbas: sive consideres naturae nobilitatem, et subtilitatem, sive usum, et exercitationem longissimam. Quare Beatus Paulus, qui non ignorabat astutias eorum, in epistola ad Ephesios, non vocat eos astutos, aut nequam, sed spirituales nequitias in coelestibus, id est, ipsam nequitiam, ipsam astutiam spirituum immundorum habitantium in coelo aereo, unde commodius speculentur quse fiunt ab hominibus in terra. Praeterea sunt spiritus isti Tartarei potentes viribus, ut, si Deus permiserit, possint maxima detrimenta fere in momento hominibus afferre. Ideo enim Apostolus loco notato vocat eos principes, et potestates, ac mundi rectores et S. Petrus vocat eos leones rugientes, et S. Joannes in Apocalypsi draconem magnum nominat. Nullae sunt autem bestiae ferociores, et fortiores leone, et dracone. Denique in libro Job de Diabolo dicitur: Non est potestas super terram, quae comparetur ei, qui factus est, ut nullam timeat. At quot sunt, quaeso, isti potentissimi, et callidissimi tentatores? plane innumerabiles, plenus enim est aer iste terrae vicinus daemonibus, sic ut si corpora gererent, solem in meridie obscurarent. Audi S. Hieronymum in commentario ad caput sextum epistolae ad Ephesios: « Haec, inquit, omnium Doctorum opinio est, quod aer iste, qui coelum, et terram medius dividens, inane vocatur, plenus sit contrariis fortitudinibus. » Atque huic veterum sententiae, Beati Antonii, quas Athanasius narrat, visiones mirifice consentiunt. Quae cum ita sint, si daretur nobis oculis corporalibus terrifica illa monstra, pessime in nos animata, conspicere quis nostrum non tremeret? non expallesceret? non a ludis, et jocis omnino cessaret? quis non orationi, et lacrymis serio operam daret? Quid autem si praeter ista monstra, conspiceremus terram laqueis, vel retibus plenam, ut eam aliquando Sanctus vidit Anagitantur, deberent aliorum consilio acquiescere, praesertim praepositorum, de quibus Dominus ait, Qui vos audit, me audit: et non suo judicio velle duci, praesertim, cum se in causa propria bonos Judices, et in morbo proprio bonos medicos esse non posse facile judicare potuerint; posteriores vero in formanda conscientia, tamquam in re maximi ponderis, unde mors, et vita dependent, non deberent vel suo, vel hominum quorumcumque judicio acquiescere, sed audire viros simul et doctos et pios, qui veritatem noverint, et eam aperire non timeant.
Venio ad laqueos sensuum corporalium. Magnus laqueus est formosa mulier ad oculos virorum et formosus vir ad oculos feminarum. Audi Ecclesiasticum, virum sapientissimum: Lustravi, inquit, universa animo meo, et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagitta cor ejus: vincula sunt manus illius: qui placet Deo, effugiet illam, qui autem peccator est, capietur ab illa. Et quod de muliere dicitur ad viros, idem dzci potest de viro ad mulieres, non enim minus arcte capta est uxor Putipharis. laqueo concupiscentiae ad aspectum Sancti Joseph, quam senes ad aspectum Susannan Sed illud omnino miserabile, et multis lacrymis dignum est, quod iste laqueus non solum non declinatur, nisi a paucis sapientibus, sed quaeritur diligenter et saepe etiam multis pecuniis emitur. Quis hanc caecitatem ut par est, deplorabit? Christus clamat et dicit: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo, et rursum addit: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te, melius est tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. Et Christianus vel non credens Christo, vel ejus verba contemnens, nulli occurrit venustati, in quam oculos non defigat. Et parum esset, si solum in occurrentes oculos defigeret, nisi etiam ultro iret, ubi speraret se talem laqueum inventurum. Sed quis tolerandum putet, quod non desunt, qui in ipsa sacra aede, dum tremenda mysteria celebrantur, vel dum sacra concio habetur ad populum, laqueos oculis quaerunt, oculis loquuntur, et juxta Domini sententiam, oculis, et corde moechantur? Sanctus Joannes Chrysostomus cum aliquando apud Antiochiam quosdam de populo inter sacrorum solemnia collocutos inter se et subrisisse cognovisset ita excanduit, ut diceret, mirari, se, quod fulmine de coelo
cadente, omnes qui in illa Ecclesia erant, non interiissent. At si fulmine digni sunt qui tempore sacrorum colloquuntur, aut rident, quo supplicio digni erunt qui tempore eodem, oculis, et corde fornicando, vel moechando templum violant?
Transeamus ad laqueum linguae, quo capiuntur aures. Quam jure glorietur Ecclesiasticus, liberatum se fuisse a laqueo linguae iniquae, testes esse possunt, qui linguas venenatas Haereticorum evaserunt. Certe de Ario testatur S. Epiphanius, eum tara dulcis eloquii fuisse, ut brevi multos Presbyteros, et Episcopos, septingentas virgines sacras, et omnis generis homines loquendo perverterit. De Fausto manichaeo scribit S. Augustinus, eum fuisse magnum laqueum Diaboli et multos ab eo fuisse captos per illecebram suaviloquentiae. Quod idem nos dicere possumus de nostri temporis Haeresiarchis, ac praesertim multorum Haeresiarcharum parente Martino Luthero, qui lingua sua Germanica eloquentissimus erat. Quid dicam de lingua detrahentium proximis suis? de lingua blandiloqua, et adulatrice? de lingua mendaci? de lingua contumeliosa? Certe tam multa peccata oriuntur ex verbis male prolatis, ut Sanctus Jacobus linguam appellaverit, universitatem iniquitatis, inquietum malum, plenam veneno mortifero, et quam nullus homo domare potest.
Porro laqueus sensus olfaciendi sunt odores, quibus delicati homines ita capiuntur, ut multas pecunias insumant in unguenta pretiosa, et aquas adoratas, quibus chiro-' thecaa, vestes et domus tota suaviter oleant. Sed quorsum isti sumptus in re tenuissima? quod enim est aliud odor, nisi fumus, aut exhalatio, quae nihil habet solidi, et continuo evanescit?
Laqueus multo periculosior sunt cibi sapidi, et vina pretiosa, quibus capitur gula, et unde existunt crapulae, et ebrietates, quae simul et corpori, et animae nocent, et rem familiarem exhauriunt. Clamat Magister noster, et Dominus, Attendite vobis, ne graventur corda vestt'a crapula, et ebrietate, et non dicit corpora vestra, aut stomachus vester, aut venter vester, sed corda vestra: quia tametsi crapula, et ebrietas non parum corporis bonae valetudini noceant, tamen facile per inediam, et abstinentiam vini remedium corpori afferri potest. Sed crapula, et ebrietas gravant cor, id est, mentem eamque deprimunt ad sola terrena cogitanda ut nimis difficile sit mentem attollerre ad ea procuranda, quae necessaria sunt ad salutem. Pulcherrima similitudo est apud Salomonem in Proverbiis; scribit enim Salomon, hominem addictum comessationi, et ebrietati similem esse nauclero, qui in medio mari dormiens amisso clavo, laetus, et de vino repetendo somnians sinit navem a ventis deferri ad manifestum naufragium. Et eris, inquit, sicut dormiens, in medio mari, quasi sopitus gubernator amisso clavo, et dices, vulneraverunt et non dolui, traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina repertam? Haec est vera descriptio ingentium malorum quae superveniunt iis, qui delectantur crapula et ebrietate. Obscuratur eorum judi. cium sopitur quodammodo mens, ut vulneretur anima vulnere criminis lethalis, et non advertat, spolietur gratia Dei, et non sentiat, naufragium immineat per quod omnia bona pereant, et ipse, quasi ludus quidam sit, rideat; denique morti propinquus sit et ad gehennam festinet, et ipse de solo vino cogitans dicat, quando evigilabo, et vina reperiam? Sed o tu miser, et miserabilis, non vina reperies, sed penuriam talem omnium bonorum, ut cum epulone guttam aquae desideres, et non obtineas. Hic igitur finis est eorum, qui laqueo gulae se capi sinunt, et quorum Deus venter est.Et tamen tam stulti sunt plerique hominum, ut non expectent venatores, qui laqueum injiciant, sed ipsi praeveniant venatorem diabolum et per se Currant ad laqueum, cumque libentissime quasi torquem aureum sibi circumdent.
Restat postremus laqueus, sed omnium funestissimus, qui ad sensum tangendi pertinet, et carnalis voluptas dici potest. Jam supra Ecclesiastico didicimus, mulierem laqueum esse venantium, et vel solo aspectu ligare, unde etiam de Holoferne scriptum est quod visa Juditha cai tus fuerit in oculis suis. Quod si mulier dum videtur capitquanto magis capiet, dum tangitur, et dum per
complexum fornicarium ita conjungitur, ut fiant duo in carne una, et jam non sint duo, sed una caro? Hunc igitur Spiritus S. per Apostolum clamat ad homines: Fugite fornicationes, et si fornicatio fugienda est quanto magis adulterium, incestus sacrilegium? Sed ut de aliis laqueis diximus, sic de isto dicere possumus, quo magis Scriptura nos admonet, ut fugiamus, eo magis plerique homines incitantur ut laqueos quaerant, et illis implicentur et pereant. Certe si hic solus laqueus tenderetur hominibus, digna esset humana miseria fluminibus lacrymarum: nullum enim est malum frequentius, nullum communius, nullum turpius, nullum perniciosius. Dictum estolim a Mose propter hoc malum: Omnis caro corrupit viam suam, et quod videns Deus, terram esse corruptam, dixit: P cenitet 'me fecisse hominem; diluvio horribili inundante delevit genus humanum et terram quodammodo lavit. Hoc tam magnum argumentum irae Dei in peccata ista carnalia, et plusquam brutalia non deberet omnes terrere? non deberet cogere ad castitatem, saltem conjugalem? Et si Pagani, qui Christum non noverunt, corrumpuntur in carnalibus istis flagitiis etsceleribus, an non saltem Christiani, qui Christum virginem et Virginis Filium, et puritatis amatorem ardentissimum colunt, deberent luxuriae fcetores aversari, et fugere? Et si doctor gentium jubet, ut ejusmodi flagitia nec nominentur in nobis: unde fit, ut tam multi non solum de mundo, sed etiam ex iis, qui continentiae voto se obstrinxerunt, ab ista turpitudine non abhorreant? Veniet, veniet diluvium, non aquae, sed ignis, et purgabit orbem terrarum, et omnes immundi, qui baptismo lacrymarum purgari non fuerint} erunt, ut Isaias loquitur, in combustionem, et cibus ignis; et ignis, ut idem ipse scribit, qui non extinguitur et in aeternum non extinguetur.
Chapter 24 of 35