Skip to the text

Caput IV. De quarto fonte lacry marum, qui est consideratio persecutionum Ecclesiae

Ecclesia Catholica, ut vera columba gemens, dum est in exilio et in via ad patriam, nunquam libera erit a persecutoribus, dicente Apostolo: Omnes, qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. Et quidem Ecclesiae persecutiones aliae sunt manifestae, aliae occultae. Quando enim manifeste cessant statim oriuntur occultae, quae graviores esse videntur: nam de illis exponit S. Bernardus illa verba: Facta est in pace amaritudo mea amarissima. Itaque Ecclesia semper gemitibus opus habet, et qui legitimi filii ejus sunt, in hoc potissimum cognoscuntur, quod matri compatientes ipsi quoque a gemitibus et lacrymis non quiescunt. Percurramus, si placet, aetates Ecclesiae. Prima aetas fuit ab adventu Domini usque ad tempora Neronis imperatoris. In ea aetate viguit persecutio Judaeorum, quae Christum ipsum in crucem egit, ac deinde S. Stephanum lapidavit; S. Jacobum majorem per Herodem occidit; S. Petrum carceri mancipavit; per se autem Apostolos omnes flagellavit, S. Jacobum minorem de pinnaculo templi dejecit; Apostolum Paulum quinquies flagellatum, interficere saepe tentavit; et, quod per se Judaei non poterant, per gentiles efficere conabantur. Concitabant enim gentes adversus fratres, ut S. Lucas in Actis testatur. Judaeis divino judicio severissime castigatis, et partim occisis, partim dispersis, eversa civitate Hierosolyma, et regno ab eis omnino sublato, successit persecutio paganorum, Domitiano inchoante, ac sequentibus imperatoribus usque ad Constantinum magnum, summa crudelitate in Christianos grassantibus. Primus quidem persecutor paganus, Nero fuit; sed is adhuc durante persecutione Judaica, atque ante Hierosolymam eversam, Judseis exultantibus, Christianos persequi coepit. Sed quoniam paganorum persecutio per intervalla quaedam nunc saeviebat, nunc pacem aliquam Christianis dabat, S. Cyprianus, et Eusebius Caesariensis observarunt, in jus vallis illis semper viguisse occultam persecutionem vitiorum, quae iram Domini ita provocabat, ut Dominus ipse noyam persecutionem in populum suum grassari permitteret. Sed verba ipsorum audiamus.

Sanctus Cyprianus in sermone delapsis: a Dominus, inquit, probari familiam suam voluit; et quia traditam nobis divinitus disciplinam pax longa corruperat, jacentem fidem, et pene dixerim, dormientem censura coelestis erexit: cumque nos peccatis nostris amplius pati mereremur, clementissimus Deus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne, quod gestum est, exploratio potius, quam persecutio videretur. »

Eusebius Caesariensis in historia:« Verum, inquit, cum nos prae nimia quadam licentia in mollitiem delicatam, et dissolutam segnitiem essemus prolapsi, cumque alii aliis invidere, maledictis insectari, et prope nos ipsi inter nos petulantibus linguis, tamquam mutuis armis, oppugnare, et aliquando verborum contumelias velut hastas unus in alium intorquere, et praesides Ecclesiarum alter alterius vires infringere, et populus in populum seditionem concitare inciperent: cumque ficta, et adumbrata sanctitatis species, quae oratione nequit exprimi, et simulatio fronte occultata ad immensam quamdam pravitatem serpsisset divina ultio, dum permagna adhuc Christianorum ubique versabatur frequentia, parcius aliquanto, et remissius coepit in nos animadvertere. Sed ubi velut sensibus orbati nulla cura incubuimus, ut divinum numen placaremus, tura demum juxta Jeremiam obscuravit in ira sua Dominus filiam Sion, etc. ». ■

Postea vero quam persecutio Paganorum magna ex parte cessavit, exorta est persecutio Haereticorum. Quamvis enim ab initio nascentis Ecclesia}, nonnullae haereses, quasi zizania in medio tritici apparuissent: tanta fuit tamen rabies Arianorum, qui Constantini temporibus exorti sunt, ut priores Haeretici vix persecutores Ecclesiae dici potuerint. Itaque ejusdem Constantini tempore bella Paganorum contra Ecclesiam extincta, et bella Haereticorum exorta dici possunt. Durat autem adhuc hoc bellum, et durabit usque ad Antichristum: tunc enim exurget ultima persecutio, quae, ut erit omnium brevissima, sic erit omnibus terribilior. Sed ego

nostra solum tempora considerare instituo, ut videam an hoc tempore gemere nos oporteat ob aliquam persecutionem; an potius gaudere, et laetari ob tranquillitatem, et pacem temporum nostrorum. Nisi autem valde decipior, video nostri temporis Ecclesiam, non una, vel altera, sed omnibus simul persecutionibus flagellari, excepta illi una, quam Antichristus novissimus excitabit.

Primum persecutio Judaeorum nobis non deest: nam et per usuras Hebraei ubique fidelibus nocent, et ubi possunt Christianis imponunt, eosque decipiunt, et alicubi, sub specie Christianissimi infidelitatem suam occulte propagant. Persecutio quoque Paganorum in Tureis, et Saracenis renovata, multis in locis, non solum in Asia, et Africa, sed etiam in Europa grassatur. Nec solum, deflemus quotidie damna temporalia, sed etiam spiritualia cum non pauci deficiant a Christo ad Mahometum. Accessit denique hoc nostro tempore persecutio Japonica, non semel renovata, quae novellam illam Ecclesiam, paganico furore grassante, Martyrum sanguine redundare fecit. Persecutio autem Ha}reticorum nescio an unquam fuerit major, et terribilior, sive quoad multitudinem sectarum, sive quoad sollicitudinem avertendi Catholicos a vera fide, sive quoad crudelitatem in orthodoxis praesertim Sacerdotibus inaudita saevitia vexandis, atque trucidandis. In oriente, et meridie, adhuc vigent haereses antiquae Nestorii, et Eutychetis, in occidente et septentrione praeter nuper inventas haereses innumerabiles non desunt, qui renovare pergunt Arianismum, et Ebionis, et Cherinti dogmata ante annos mille trecentos extincta, atque sepulta. Itaque persecutio Haereticorum, quae nostra aetate viget, videtur ipsa sola omnes antiquas persecutiones superare. Quare si pii sumus, et si in membris columbae vivis, et veris numeramur certe necesse est, ut compassionis lacrymas, non parce sed abundantissime profundamus. Quid enim? an non multis lacrymis digna est tot millium animarum caedesj quae propter falsa dogmata quotidie ad inferos detruduntur? et in tot provinciis vel imminutus, vel omnino sublatus veri Dei cultus? Sed quid dicemus de occulta persecutione vitiorum? hanc enim occultam dico, quia movetur a persecutionibus, qui non videntur, id est, a spiritibus immundis, a principibus et potestatibus aeris hujus, quorum ignita jacula tanto gravius, et frequentius feriunt, quanto magis incautos adoriuntur.

Antiquis Patrum nostrorum temporibus, ut ex Cypr:ano, et Eusebio audivimus, quando vigebat persecutio una, cessabat altera, quoniam Deus, in cujus manum sunt omnia, ad sedandam persecutionem vitiorum, excitabat, vel excitari patiebatur persecutionem Paganorum. Nunc autem omnes simul persecutiones patimur, et tamen nondum excitamur a somno, et nondum intelligimus gravissimam Dei manuum esse, quae nos premit, et flagellat. Sed fortasse non viget hoc tempore persecutio vitiorum. Utinam id posset cum veritate dici. Ego enim in hac nostra Europae parte, quae per Dei gratiam libera est a persecutione Turearum, et Haereticorum, scio audiri non raro blasphemias in Deum, et sanctos, quales nec inter Tureas audiuntur. Et quale crimen est blasphemia tale? est, ut gravitate omnia peccata superet, ut S. Thomas vere affirmat; et in Testamento veteri, jussu Dei, ultimo supplicio, sine ulla misericordia, puniebatur. In quibusdam locis perjuria, quae non longe absunt a blasphemia, adeo sunt frequentia, et familiaria, ut multi non erubescant, etiam in rebus clarissimis, falsa testimonia cum juramento affirmare. Horreo de carnalibus flagitiis aliquid dicere, de homicidiis, de furtis, de maledictis, in quibus omnibus impletur verbum Oseae Prophetae: Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Ubi illa vox, inundaverunt, significat peccatorum omnis generis abundantiam tantam, quanta esse solet aquarum, quando in alveo fluminis non capitur, sed extra ripas effunditur, et campos vicinos inundat. Illud etiam, sanguinis sanguinem tetigit, eamdem multitudinem peccatoribus designat: sanguis enim Scripturis saepe pro peccato accipitur, et tunc sanguis sanguinem tangere dicitur quando non est hoc loco una gutta sanguinis, et altera, in altero, sed rivi sanguinum ubique decurrunt, et conjuncti in unum, quasi flumen, aut lacum efficiunt. Quid de luxu, et pompis, et vanitatibus dicam? an non quotidie ista crescunt, quasi in sacro Baptismo nuntium non remiserimus Diabolo, et pompis eju^?Quid de cupiditate cumulandi aurum, et argentum, et augendi patrimonia, et reditus, et conjungendi, ut loquitur Isaias, agros ad agros, et domos ad domos, quasi nulli sint in mundo pauperes,

quibus superflua dari possint? Legant Episcopi S. Bernardum in epistola ad Henricum Senonensem Archiepiscopum: legant Clerici eumdem auctorem in declamatione super illa verba, Ecce nos reliquimus omnia. Legant omnes tum Clerici, tumlaici sermonem tricesimum tertium ejusdem in Cantica, et tum judicent, quid de nostri temporis Christianis existimare debe ant. Et quoniam locus postremus brevissimus est, non gravabor ipsa ejus verba ponere: «En, inquit, tempora ista libera quidem, Deo miserante, ab utraque illa malitia, » Paganorum videlicet, et Haereticorum, quos significari docuit per timorem nocturnum, et sagittam volantem per diem; sed plane foeda a negotio perum. bulante in tenebris. Vae generationi huio a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis, si tamen hypocrisis dici debet, quae jam latere prae abundantia non valet. Serpit hodie putida tabes per omne corpus Ecclesiae, et quo latius, eo desperatius, eosque periculosius, quo interius. Nam si insurgeret apertus inimicus Haereticus, mitteretur foras, et aresceret, nunc vero quem ejiciet, aut quo abscondet se? Omnes amici, et omnes inimici; omnes necessarii, et omnes adversarii; omnes domestici, et nulli pacifici; omnes proximi, et omnes, quae sua sunt quaerunt. Ministri Christi sunt, et serviunt Antichristo; honorati incedunt de bonis Domini, qui Domino honorem non deferunt. Inde is, quem quotidie vides, meretricius nitor, histrionicus habitus, regius apparatus. Inde aurum in fraenis, in sellis, et calcaribus, et plus calcaria, quam altaria fulgent. Inde splendidae mensae et cibis, et scyphis. Inde commessationes, et ebrietates; inde cithara, et lyra, et tibia; inde redundantia torcularia, et promptuaria plena, eructantia ex hoc in illud; inde dolia pigmentaria; inde referta marsupia. Pro hujusmodi esse volunt Ec. clesiarum praepositi, Decani, Archidiaconi, Episcopi, et Archiepiscopi. Olim praedictum est, et nunc tempus impletionis advenit, ecce in pace amaritudo mea amarissima. Amara prius in nece Martyrum, amarior in conflictu Haereticorum, amarissima nunc in moribus domesticorum. » Haec sanctus Bernardus, cui comitem addere placet sanctum Cyprianum. Is in sermone de lapsis rationem reddere volens, cur Deus permisisset persecutionem, ait, « Studebant augendo patrimonio singuli, et obliti <juid credentes, aut sub Apostolis ante fecissent; aut semper facere deberent, insatiabili cupiditatis ardore ampliandis facultatibus inculabant. Non in Sacerdotibus religio devota, non in ministi'is fides integra, non in operibus misericordia, non in moribus disciplina: corrupta barba in viris, in feminis forma fucata. Adulterati post Dei manus, oculi, capilli mendacio colorati ad decipienda corda simplicium, callida? fraudes, circumveniendis fratribus subdola; voluntates; non jurare tantum temere, sed adhuc etiam pejerare; Pra;positos superbo tumore contemnere; venenato sibi ore maledicere; odiis pertinacibus invicem dissidere; Episcopi plurimi, quos et hortamento esse oportet eseteris, et exemplo, divina procuratione contempta, procuratores rerum secularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas provincias oberrantes, negotiationis qua;- stuosjs nundinas aucupari; esurientibus in Ecclesia fratribus non subvenire; habere argentum largiter velle; fundos insidiosis fraudibus rapere; usuris multiplicantibus fcenus augere. Quid non perpeti tales pro peccatis ejusmodi meremur? » Haec Sanctus Cyprianus.

Perpendant igitur nostrae aetatis homines, an ea, quae deplorant sanctissimi isti viri in moribus suorum temporum, non sint omnino similia peccatis temporum nostrorum: ob quae nos quoque lugere assidue, ac gemere debeamus. Adde, quod quemadmodum veteres illi populi habuerunt suos Cyprianos, suos Bernardos, qui caeteris vita, et exemplo praelucebant, et proptereainexcusabileserant, qui ad illa lumina oculos claudebant: sic et nos habuimus diebus nostris non paucos viros sanctissimos: quorum mores, et vita reliquis omnibus regula bene vivendi esse potuerunt. Sed nos potissimum, qui Ecclesiastici sumus, habuimus Sanctum Carolum, quasi lucernam lucentem in caliginoso loco, eamque non sub modio, sed super candelabrum celsissimum, unde lucebat omnibus qui in domo Dei sunt.

Qualis autem fuerit ex comparatione eorum, quos sancti Patres Cyprianus, et Bernardus reprehendunt, facile cognosci poterit. Illi cathedram, id est, munus condonandi, Episcopum proprium relinquebant: iste cathedram non reliquit, nisi cum vita eum reliquit. Illi plebem deserentes ad temporales nundinas in aliis provinciis vagabantur: iste plebem sibi a Deo creditam nunquam deseruit, nisi quando plebis suee

utilitas, vel necessitas compulit. Illi fratribus pauperibus non providebant, sed argentum largiter possidere gaudebant: iste patrimonium suum, ut haberet unde pauperibus largiter subveniret, cum gaudio distribuebat. Illi non erubescebant usuris multiplicantibus foenus augere: iste miserebatur inopum, ut Domino soli foeneraretur, sciens scriptum esse: Qui miseretur pauperum, fceneratur Deo. Illi non multum laborabant, quod non esset in Sacerdotibus religio devota, in ministris fides integra, in moribus disciplina: iste dfes, ac noctes excubabat, ut restitueretur in Ecclesia sua pristina Cleri, ac populi Ecclesiastica disciplina. Inde jam multas habemus ab ipso posteris relictas constitutiones, ordinationes, admonitiones. Atque haec ex Cypriano. Addamus pauca ex Bernardo. Episcopi, quos S. Bernardus corripit, honorati incedebant de bonis Domini, qui Domino non serviebant: iste in publico utebatur vestitu, quae dignitas exigebat, sed privatira viles et attritas vestes gerebat, Domino autem ita serviebat, ut verbo Dei, et orationi semper intentus noctes insomnes non raro traduceret. Illi splendidas mensas et cibis, et scyphis habere volebant: hic vulgarem mensam, et scyphis communibus, non aureis, vel argenteis utebatur. Illi commessationibus, et ebrietati operam dabant: hic ssepe jejunans, et pane, et aqua, ut plurimum, contentus erat. Illi citharam, et lyram, et tibiam in conviviis adhibebant: istius ad mensam sola Scripturarum sanctarum verba sonabant. Illi redundantia torcularia, et promptuaria plena, et dolia pigmentaria, et praecipue referta marsupia habere gaudebant: iste modestiam, et paupertatem Christi amans, cum dives esset, egenus factus est, nec solum patrimonium in egenos consumpsit, sed etiam multa pinguia beneficia Ecclesiastica, quibus a Pontifice maximo avunculo suo ditatus fuerat, novo exemplo sponte dimisit. 0 beatum Pontificem, ac vere Christi amentem, et imitantem discipulum! 0 nos beatos, si imitari non pigeat, quem laudare delectat! 0 nos vere miseros, et omnilacrymarum fonte plangendos, si tanto proposito ante oculos nostros exemplo, et quasi lucidissimo vitee perfectae speculo deformia nostra non viderimus, neque emendare diligentissime studuerimus!

Chapter 16 of 35