Skip to the text

Caput III. De tertio fonte lacrymarum, qui est consideratio Passionis Christi

Fons tertius lacrymarum, Passio est Domini nostri Jesu Christi. Sed antequam hunc fontem aperiamus, et aquas lacrymarum hauriamus de fontibus Salvatoris removendus est obex qui videtur impedire fontis apertionem. Posset enim alicui venire in mentem ejusmodi dubitatio, cur videlicet flenda sit passio, quae praeteriit, et non solum praeteriit, sed etiam in gloriam maximam versa est? Compassio enim non debet esse prolixior Passione: Passio Christi a multis jam annis transiit: cur ergo compassio simul non transiit? Certe cum mulier parturit, quod est exemplum Salvatoris apud Joannem, tristitiam habet, quia venit hora doloris ejus, etsi qui adsint cognati, aut amici, simul cum illa tristitiam habent, quia patienti compatiuntur: sed cum peperit filium, et dolor evanuit, tunc ipsa laetatur, et ipsi etiam amici, et proximi collaetantur. Atque hoc ipsum Ecclesia servat in passionibus Martyrum: dum enim Martyres paterentur compatiebantur fideles, qui aderant; sed nunc consummato martyrio, Ecclesia canit, et dicit: « Gaudeamus in Domino diem festum celebrantes sub honore B. Martyris, de cujus passione gaudent Angeli. » Deniq’ue Sanctus Leo Papa in sermone decimo de Passione Domini: «Desiderata, inquit, dilectissimi, et universo optabilis mundo adest festivitas Dominicae Passionis, quae nos inter exultationes spiritualium gaudiorum flere non patitur, i) Et paulo infra: « Quid autem inter omnia opera Dei, in quibus humanae admirationis fatigatur intentio, ita contemplationem mentis oblectat, et superat, sicut Passio Salvatoris? Sanctus igitur Leo in Passione Domini invenit festiva gaudia, spiritualem exultationem, et mentis contemplationem oblectantem animum, non tristitia, et lacrymis conficientem. Sed hunc obicem obstruentem fontem lacrymarum facile removebimus, si cogitemus, in Passione Domini utrumque reperiri, gaudium, et moerorem, exultationem, et fletum. Nam Dominica Passio tribus modis considerari potest, ut est in se, ut causa, et ut effectus. Si Passio Domini consideretur, ut in se est, ac praesertim si contemplanti animo repraesentetur, ut praesens, fontes lacrymarum sine dubitatione scaturire faciet etiam ex corde lapideo. Si consideretur, ut causa redemptionis humani generis, nec non ut clavis aperiens credentibus regna coelorum, atque ut triumphus de principe hujus mundi; tum vero non moerorem, et lacrymas, sed gaudium, et exultationem in cordibus contemplantium excitabit. Si denique consideretur, ut effectus peccatorum nostrorum, iterum dolorem, et lacrymas ubertim emanare faciet. Quod igitur initio dicebatur de compassione, quae non est diuturnior passione, verum est quando passio consideratur, ut praeterita, et ut causa gloriae. Et quoniam passiones Sanctorum recoluntur solum ut praeteritae, et ut fuerunt causa meritorum, et triumphi; ideo cum laetitia, et exultatione, non cum moerore et lacrymis recoluntur. De Christo vero seorsim Ecclesia celebrat moestitiam Passionis jn triduo ante Pascha; et gloriam resurgentis in triduo post Pascha. Et primo tempore considerat Passionem in se, ac veluti praesentem; in posteriore, considerat, ut causam triumphi, atque etiam, ut vere praeteritam; non enim potest Passio praesens cum resurrectione conjungi. Neque est eadem ratio Christi, et sanctorum Martyrum. Christus enim non sibi solum meruit gloriam exaltationis, sed nobis etiam meruit redemptionem: et nunc operatur Passio Christi, ut praesens in Sacramentis; ideo celebrari debuit ejus Passio, ut praesens, et ut praeterita: passio vero sanctorum Martyrum ipsis proprie solum peperit coronas. Sic enim loquitur Sanctus Leo sermone 12. de Passione Domini: « Acceperunt justi, non dedere coronas, et de fidelium fortitudine exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo funere solvit, cum inter filios hominum solus Dominus noster Jesus Christus extiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes etiam sunt suscitati. » Haec S. Leo, qui cum in alio sermone indicat Passionem Domini cum exultatione esse celebrandam, et in ejus contemplatione mentem oblectari: loquitur de exultatione, et oblectatione, quam ferunt secum l.tcrymae sanctae. Nam ipse etiam S.

Bonaventura, qui passim hortatur homines ad lacrymas in Passione Domini meditanda, conjungit cura similibus lacrymis gaudium magnum: sic enim loquitur in stimulo divini amoris: « Intuens Christum crucifixum,

devotionis et compassionis lacrymis uberius irrigatur, et lacrymando suavissime delectatur. » His igitur omissis, duo breviter explicabimus, unum de Passione Christi deflenda, cum ut praesens meditantis animo repraesentatur: alterum de Passione Christi pariter deflenda, cum ut effectus peccatorum nostrorum serio consideratur.

Ac primi quidem capitis exemplum habemus Seraphici Patris sancti Francisci, qui teste S. Bonaventura in ejus vita, frequenter secedebat in sylvas, aut alia deserta loca, nocturno potissimum tempore, atque ibi magnis vocibus deplorat quasi ante oculos suos positam Dominicam Passionem, quod idem nobis esse faciendum docet idem S. Bonaventura parte prima capitis secundi stimuli divini amoris: et in meditationibus de vita et Passione Christi serio monet, illud etiam addens, ut ad hoc negotium magnam lacrymarum copiam afferamus. Atque hoc ipsum docent quicumque de Passione Christi utiliter contemplanda, vel tractatus, vel libros, vel meditationes scriptas nobis reliquerunt. Si quis autem hujus rei rationem quaerat, legat, vel audiat quae sequuntur. Amor Dei prae omnibus rebus nobis quaerendus est, tum quia Deus hoc requirit in primo, et maximo suo mandato: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo; tum quia charitas Dei est Regina virtutum, qua praesente vivimus Deo, qua recedente morimur. Ipsa sola peccatum lethale secum non patitur, ipsa gignit merita, ipsa cum Deo nos ita conjungit, ut unus spiritus simus cura Deo. Denique in ipsa perfectio vitae Christianae posita est. Poito amor in hoc tempore accenditur potissimum ex consideratione beneficiorum*: summum autem beneficium Dei erga homines, Christi Passio est, dicente ipso Domino: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum Unigenitum daret, et Apostolo attestante, qui ad Romanos scribens dicit: Commendat autem charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.

Quomodo autem fieri poterit, ut ex hoc tam singulari Dei beneficio amorem Dei vehementem, et ardentem concipiamus, si

Passionem Dominicam, ut 6implicem historiam rei praeterit®, et quae jam esse desiit, consideremur? Necesse igitur est, si quis velit thesaurum amoris Dei in agro Passionis Dominicae reperire, ut attentissima consideratione quasi praesentem Dominum cernat, nunc in horto agonizantem, et luctantem cum tristitia, et moerore, et non lacrymas solum, sed etiam sudorem sanguineum toto corpore fundentem: nunc in conventu Sacerdotum, et Pharisaeorum alapis caesum, et sputis in faciem conjectis, turpiter conspurcatum: nunc vinctum ad Pilatum indignissime tractum, et ab eo ad Herodem transmissum, et rursum ab Herode ad Pilatum remissum, sed illusum, et veste alba per ludibrium indutum: nunc ad columnam alligatum, servili supplicio flagellis caesum, et paulo post cum corona spinea, purpureo vestimento, ac sceptro arundineo, ut regni affectatorem populo demonstratum: nunc ad mortem damnatum sublata in humeros cruce sua cum latronibus comitibus procedentem: nunc denique in crucem sublatum, et cum acerbissimo dolore sanguinem ex manibus, et pedibus ubertum fundentem, et cum clamore valido, et lacrymis morientem.^Ad quae spectacula singula, non brevem moram trahat, sed diligenter scrutetur, quis est ille qui patitur, qualia sunt qua? patitur, qua de causa patitur, a quibus patitur: et statim aperientur ei quatuor fontes ad hauriendas aquas lacrymarum de vulneribus Salvatoris.

Sed praeter istas considerationes, quae passim explicantur ab his, tjui de Passione Domini contemplanda libros conscribunt: occurrit mihi sententia illa B. Apostoli Pauli, quae in mysteriis divinis contemplandis jubet considerari longitudinem, latitudinem, altitudinem, et profundum. Secundum quas magnitudinem species in alio nostro libello explicavimus, ut potuimus, attributa essentiae divinae. Sed cum ista verba satis aperte crucem designent, non erit admirandum, si per eas voces intelligamus quatuor praerogativas, quibus superat Christi Passio omnes Martyrum passiones, et quatuor virtutes principales, quae in Passione Christi mirifice splendent. Fuit igitur Passio Christi longa, lata, sublimis et profunda, atque ad ejus longitudinem, latitudinem, altitudinem, et profundum nulla Martyrum Passio potuit pervenire. Quid enim est in Passione longitudo, nisi duratio; et latitudo, nisi varietas;

et altitudo, nisi eminentia; et profundum, nisi puritas? Explicemus singula, ac primum de longitudine dicamus.

Igitur Christi Passio praecipua, quae dici potest supplicium crucis, tribus horis duravit, ab hora videlicet sexta, usque ad nonam. Itaque Christi mors longissima fuit: non enim uno ictu finita est ut illis contingit, qui plectuntur capite, neque ad spatium paulo longius pervenit, ut iis accidere solet, qui suspendio, vel incendio, vel mersione in aquas, vel bestiarum morsibus, vel aliis consuetis suppliciis moriuntur. Sed non in sola cruci affixione Christi Passio posita fuit, sed coepit in horto Gethsemani, ubi primum prae ingenti cordis anxietate, et tristitia, sudorem sanguineum copiosissimum fudit: et pervenit usque ad horam nonam sequentis diei. Itaque vere Christi Passio sine ulla intermissione, horas octodecim complexa est, videlicet novem ab hora noctis tertia usque ad duodecimam et novem ab hora prima diei usque ad nonam, sed neque his horis novem nocturnis, et novem diurnis Christi Passio tota consummata est, nam tota ejus vita, perpetua Passio et crucis Passio dici potuit. Siquidem ab ipsa conceptionis hora cognovit sibi crucem esse paratam, eamque libentissime acceptavit pro honore Patris, et salute hominum; et semper eam ante oculos mentis sic habuit, ut vere dici possit, toto vitae sum tempore in cruce pependisse. Hinc videlicet tam crebro de cruce sua, vel de Passionis calice loquebatur, ut apud Matthaeum: Qui non accipit emeem suam et sequitur me, non est me dignus; et rursum: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me, et iterum: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? et apud Lucam: Qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Ergo, anima Christiana, ex hac tam continua crucis bajulatione, collige, Dominum tuum nullam quietis horam habuisse, sed assidue dies et noctes, in salute tua operanda occupatum fuisse, et poteris sine lacrymis cogitare, te salutis tuae oblitum, multas saepe horas, in confabulatione, vel ludis otiose consumpsisse, cum Dominus tuus semper in tua salute procuranda laboraverit? Sed pergamus ad esetera.

Non solum longissima fuit, sed etiam latissima Passio Salvatoris: siquidem non uno, aut altero pcenarum genere contenta, innumerabilia tormenta amplissimo sinu suo complexa est. Nam ut omittamus vincula, quibus arctissime alligatus fuit, cum primum comprehenderetur, et colaphos, et sputa et flagella, et spinas, et maledicta, et falsa testimonia, et irrisiones, ac ludibria, quae nullo numero comprehendi possunt; attende solum, quam multas in una cruce cruces pertulerit Dominus tuus. Prima fuit clavorum in manibus, ac pedibus fixorum dolor acutissimus. Deinde secuta est elevatio crucis in sublime, ex qua factum est, ut ex pondere totius corporis vulnera dilatata flumina sacri cruoris effunderent, et semper magis, ac magis in corpore sustentando laborarent. Accessit tertio nuditas corporis exhausti spiritibus, et sanguine, in aere frigido, ac sole per ecclipsim inusitatam toto illo tempore cooperto, solares radios non emittente. Quarto numeranda venit incredibilis defatigatio: si quidem a fine coenae novissimae usque ad horam crucifixionis, multa itinera, eaque satis longa pede, et sine cibo confecerat Dominus. Primum enim post coenam profectus est ad hortum Gethsemani extra civitatem positum in monte Oliveti: deinde ab Jiorto illo vinculis constrictus reductus est in Jerusalem, usque ad domum Annae; inde ad domum Caiphae; postea ad praetorium Pilati satis longe positum; rursum a domo Pilati ad domum Herodis et a domo Herodis iterum ad domum Pilati: denique cruce oneratus extra civitatem ad Calvariae montem, quae omnia itinera multa milliaria continent. 0 bone Jesu, tu aliquando quaerens animam unam, fatigatus ex itinere sedisti supra fontem: nunc autem quaerens me cum caeteris conservis meis, fatigatus ex longiore itinere, et crudelissima flagellatione, et crucis propriae gestatione, sedisti, ncn utique supra fontem, sed supra lignum, quod fatigationem non poterat minuere, sed augere. An non aequum esset, ut ego quoque in obsequio tuo assidue laborando defatigarem, aut certe laborarem in gemitu meo, donec fatigationis tuae fructum, per verum poenitentiae atque indulgentiae donum reportarem? Sed nondum finitus est numerus tormentorum. Quinta igitur numeranda est sitis, quae in cruce Dominum vehementissime cruciavit. Non enim sine causa Dominus,

, tam multis suis suppliciis praetermissis, de una siti conquestus dixit, Sitio. Sitis enim sine dubio ardentissima Dominum vexavit, tum ex longa fatigatione, tum ex copiosissi¬

ma sanguinis effusione. Qui enim copiam magnam sanguinis effundunt, ita exarescunt, ut nullam poenam graviorem experiantur, quam sitis. Tu vero, anima mea, si quid sapis, sitienti Domino non acetum propinabis, sed lacrymas cordis ex dolore peccatorum, et amore sponsi expressas. Ista enim est aqua, quam vehementer Dominus sitit. Jam vero sexta poena in crucifixo Domino, fuit carentia usus manuum, et pedum, ob quam cogebatur in ligno crucis immotus permanere, sic ut neque posset situm mutare, neque sanguinem abstergere, neque effusionem illam prohibere. Quanta si haec poena, quae forte levior videbitur iis, qui eam experti non sunt, testari possunt illi, qui paralysi, vel podagra simul et chiragra occupati, se commovere non possunt. Septima poena numerari potest, conspectus Virginis matris, et discipuli, quem diligebat, quorum dolor, et lacrymae dolorem non parvum Domino afferebant. Octava poena nascebatur ex verbis contumeliosis, et blasphemis, quae in ipsum Pharisaei, et Scribae, et sacerdotes faciebant: haec enim poena hominibus ingenuis gravior esse solet, quam poenae corporales; cum istae carnem, illae animum torqueant. Postrema fuit mors amara, quam ut ultimum terribilium, gustare voluit Dominus noster, ut eam in corpore suo occideret, et nos omnes ab ejus imperio liberaret. Quae cum ita sint, nemini dubium esse potest, quin Passio Domini magnam latitudinem poenarum et suppliciorum sinu suo complexa sit.

Sed non est major longitudo, et latitudo crucis Dominicae, ipsa altitudine, et profunditate. Ac ut de altitudine primum dicamus, illa dici potest Passio alia, quae supereminet passionibus aliis, ita ut sit major, intensior, acerbior, amarior caeteris. Ejusmodi autem fuisse Dominicam Passionem, facile potest intelligi ex eo, quod Passio non impraevisa Domino fuit, sed a longo tempore provisa, et expectata. Quod enim dici solet, « jacula praevisa minus laedunt », verum est de illis jaculis, quae averti possunt vel omnino, vel ex parte; non autem de illis, quae nulla arte impediri queunt, qualia sunt coelestia fulmina. Certe enim si quis inopinato fulmine tangatur, minorem dolorem sentiet, quam is, cui praedictum fuerit, tali hora fulmine periturum, quique ea de causa cum horrore et timore magno fulminis ictum expectat. Quoniam igitur Dominus noster toto vitae suffi tempore crucem suam et tormenta singula, et eorum acerbitatem certissime noverat, in eo sine dubitatione ulla summum gradum acerbitatis, et vehementi* habuerunt. Deinde addebat ad gravitatem dolorum perfectissima sanitas; et temperamentum corporis ejus: quippe quod a Spiritu sancto, cujus opera compositum, et temperatum fuerat. Quo enim temperamentum est melius, eo sunt etiam sensus omnes vivaciores; ac per hoc, non solum voluptatem majorem ex objectis convenientibus, sed etiam dolorem acriorem ex objectis contrariis percipere solent. Accessit postremo, quod amator hominum Christus, ut copiosa esset redemptio, noluit paulatim suas vires, et robur ad patiendum ita diminui, ut in fine vitffi nullum remaneret; sed usque ad exitum animae de corpore retinuit tantum robur, ut ipse etiam dolor integre sentiretur a principio Passionis usque ad finem. Id esse verum testatur clamor ille magnus, quo edito expiravit. Sic enim loquitur sanctus Lucas: Et clamans voce magna Jesus ait: Pater in manus tuas commendo spiritum meum: et hsec dicens expiravit. Non solent moribundi exclamare: paulatim enim vires, et vocem amittunt. Christus autem, ut ostenderet, in potestate sua se habere mori, et non mori, et mori quando vellet, et non mori quando non vellet, clamans voce magna expiravit. Et quia rem hanc insolitam centurio animadvertit, inquit Evangelista: Videns quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. Perfectum igitur fuit, Domine Jesu, opus tuum, et sacrificium pingue, et medullatum obtulisti Deo Patri, quando quidem usque ad finem integris sensibus, et viribus exhaurire voluisti calicem Passionis, ut nulla pars amaritudinis tibi deesset. Utinam et nos servi tui, tanto proposito exemplo, disceremus opera, quffi ad honorem tuum, vel salutem animarum pertinent,.integre, perfecteque complere. Vel certe imperfectum nostrum coram te largis profusis lacrymis plangeremus, ut quod operi defuit, poenitentia vera suppleret, et detrimentum devotionis humilitas compensaret.

Restat profunditas Passionis, quem in eo posita est, quod Passio Christi plena, solidaque fuit, id est, tota, ac pura Passio, non admixta consolationibus ullis. Rara invenitur hic in terris consolatio non admixta desolationi, neque tristitia non admixta solatio. Sed Passio Domini, pura Passio fuit;

et ideo profunda, ac solida. Unum solet esse magnum in adversis rebus solatium, societas amicorum. Christum in ipso principio Passionis discipuli, atque domestici omnes deseruerunt: sic enim scriptum est: Tunc discipuli relicto eo omnes fugerunt. Unus ex eis proditor inventus est; alius cum juramento negavit, sibi notum eum fuisse: et cum falso accusaretur in multis, ex tanta turba discipulorum et amicorum nemo inventus est qui verbum in ejus defensionem loqui auderet. Itaque merito per Prophetam queritur dicens: Circumspexi, et non erat auxiliator: quxsivi, et non fuit qui adjuvaret. Adfuit quidem in horto Angelus Domini confortans eum; sed apparitio illa Angeli facta est ante Passionem, ut fortiter eam aggrederetur. In ipsa vero Passione nullum habuit confortantem, vel aliquo modo adjuvantem. Atque adeo hoc verum est ut ipse in cruce clamaverit: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? quis enim eum non dereliquit? quando ipse etiam Pater dereliquit. Ea vero derelictio, absit, ut significet Filium a Patre derelictum quoad praesentiam, vel benevolentiam. In eo igitur solum dereliquit Pater Filium, quod permisit eum pati dolores intolerabiles, sine aliqua consolatione. Haec autem Dominus illo tempore exprimere voluit, ne putaretur sine sensu doloris poenas illas tolerare. Viderant enim, qui adstabant, eum tanta animi aequitate, et pace omnia perpeti, ut ne gemitum quidem, aut suspirium ederet. Igitur ut intelligeremus, eum vere pati, et acerbissima pati, vocem illam emisit doloris et admirationis plenam: quasi dicere voluisset: Fieri ne potest, Deus meus, ut Filium tuum dilectissimum in hanc doloris abyssum devenire permiseris? Gratias tibi, Domine, non quantas debemus, sed quantas possumus exsolvimus, quod tanto labore et dolore tuo nobis requiem, et laetitiam sempiternam parare volueris. Sed adde ad beneficia tua, ut des nobis illuminatos oculos cordis, quibus gratiam istam cognoscentes, eam magnifaciamus, et diligentissime custodiamus. Infige animis nostris memoriam perpetuam dolorum tuorum. Ut illi s int nobis fraenUm fortissimum ab omni malo, et stimulas acutissimus ad omne bonum.

Sed jam ad alteram coUSideratidrtem dimensionum crUcis veniairiUs. Longitudo crucis patifentia est; latitudo, fcharifas; altitudo, obedientia'; profunditas, humilitas: atque hae sunt virtutes, quae instar lucidissimorum siderum in Christi Passione refulserunt.

Longitudo patientia est, quoniam atl patientiam pertinet longanimitas. Refulsit autem sapientia in Passione Christi, quia in tot injuriis a juda, a Judaeis, a Pilato, ab Herode, a turbis, per noctem, et per diem fere totum acceptis, nulla est audita vox ejus, vel irascentis, vel comminantis, vel conviciantis; sed plane ut Agnus innocens, qui portatur ad victimam non aperuit os suum. Verissime S. Petrus: Christus, inquit, passusest pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus; qui cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur, tradebat autem judicanti se injuste.

Latitudo charitas est, quia Latum mandatum ejus est nimis, ut Propheta canit; et vere latissimum mandatum, quod extenditur usque ad inimicos. Haec autem quanto fulgore micaverit in Christi Passione testes sunt illae voces, Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Quae major charitas excogitari potest, quam non solum ignoscere inimicis, dum facinus eorum recens est, sed eos excusare, et Patri summo Judici commendare, atque indulgentiam illis precari? Quis unquam audivit talem excessum charitatis? Crucifixus dum vulnera sunt recentia, dum dolor acerbissimus viget, quasi oblitus sui, recordatur inimicorum; et eis Judicem placare nititur, dum illi coram ipso Domino crucifixo partiuntur inter se vestes ejus. Hoc certe factum ejusmodi est, ut mirum sit, si non omnes laesi ab inimicis, ad exemplum Domini sui, continuo mitescant, et serio statuant acceptas injurias condonare.

Porro altitudo, obedientia est; respicit enim semper obedientia Deum altissimum, cujus proprium est, imperare, et cujus auctoritate omnes principes subditis suis imperant. Haec vero virtus in Passione Christi non minus, quam caeterae fulgorem clarissimum dedit. Obedivit enim Filius Patri in re omnium difficillima, dicente Apostolo; Humiliavit semetipsum, factus obeHiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et quamvis in horto Gethsemani, horror crudelissimae Passionis Christi humanitatem ita invaserit, ut precaretur Patrem, ac diceret: 1‘ater, si vis, transfer calicem istum a me; tamen obedientiae memor, stati m subjunxit: Verumtamennon mea voluntas, sed tua fiat. 0 quam

singulare obedientiae documentum his verbis Dominus dedit. Hoc enim est vere abnegare seipsum; hoc est voluntatem propriam mortificare; hoc est Deo sacrificium omnium nobilissimum, et gratissimum immolare.

Denique profunditas, humilitas est, quae semper in imo' residet, et recumbit in novissimo loco, et omnibus cedit, nullum sponte sua praecedit. Haec autem virtus ita chara semper Christo fuit, ut ipse proprie Doctor humilitatis haberi voluerit. Discite a me, inquit, quia mitis sum, et humilis corde; in Passione vero non modo non a?gre tulit, quod Barubbae latroni, et homicidae postpositus fuerit a populo Judaeorum: sed ipse semetipsum humiliavit factus obediens usque ad mortem. Quid hic dices, anima Christiana, placebitne, hoc tanto humilitatis exemplo proposito, adversus illum hominem superbire, vel de praecedentia cum aliquo litigare? Sed haec duo verba: Humiliavit semetipsum, quia videlicet nemo poterat eum cogere ad mortem crucis tolerandam, nisi ipse se humiliare voluisset, admonent me, ut ad alterum caput propositae tractationis accedam.

Duo capita proposuimus, ex quibus probandum erat, deflendam esse a nobis Christi Passionem. Unum caput erat, consideratio Passionis Christi, non ut praeteritae, sed ut praesentis. Alterum, consideratio ejusdem Passionis non ut est in se, sed ut effectus est scelerum nostrorum. Et quoniam de priore capite satis multa dicta sunt, veniendum est ad posterius caput, ac breviter demonstrandum, non fuisse ullam potestatem inter homines, quae Christum Passioni subjicere posset nisi ipse voluisset. Atque hoc quidem non est difficile demonstrare. Quis enim tantae potentiae fuit unquam, ut posset Filium Dei altissimi tot suppliciis, et ipsi morti subjicere? An cohors militum, et ministri Judaeorum? At illi audita voce Filii Dei, Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. An praeses J udem Pilatus? At ille Pulvis, et cinis est, si ad Christum, qui virtus Dei est, comparetur. An Imperator Romanus? At ille quoque vermiculus terrae erat. An potentiaDiaboli? At illos Christus verbo ejiciebat. An justitia Dei? At Christus innocens erat, sanctus, impollutus, segregatus a peccatoribus, excelsior coelis, et purior Angelis. Quid igitur Dei Filium flagellavit, cruci affixit, occidit? Impietas mea, charitas Patris, et obedientia Filii. Propter scelus populi mei percussi eum, dixit Pater per Isaiam; et Apostolus subjunxit: Humiliavit Filius semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Itaque peccata mea, peccata tua, peccata Adami, et omnium filiorum ejus, causa fuerunt Passionis, et mortis Filii Dei. Non spinre, quamvis accutissimae, potuissent caput illud tremendum potestatibus coeli perforare, nisi superbia mea vires illis addidisset. Non flagella, quamvis plurima carnem illam atterere potuissent, nisi carnales appetitiones mete illa juvissent. Non clavi ferrei, quamvis durissimi, manus illas, ac pedes perfodere valuissent, nisi avaritia mea, et evagationes mea? illos adegissent. Denique neque mors ipsa ad vitam opprimendam accedere fuisset ausa, nisi iniquitas mea aditum illi aperuisset. Ergone peccata hominum tantas habent vires, ut in Dei Filium praevaluerint? Non ipsa peccata, sed odium Dei in peccata, et amor Dei Patris in genus humanum et obedientia Filii Dei erga Patrem, hoc fecerunt. Sed peccatis hoc tribuimus, et merito tribuimus, quia nisi illa fuissent, Passio Dominica non fuisset. Projnde vere Filius Dei peccatis nostris Passionem suam imputare posset: sed quia dulcis, et pius est, non peccatis nostris, sed charitati, et misericordiae suae Passionem imputat suam. Sic enim ipse loquitur in Evangelio: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et Apostolus pro se, et pro nobis omnibus dicit: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis.

Quid ergo retribues, anima mea, Domino, pro omnibus, quae retribuit tibi? nihilne offeres tanto benefactori, qui ut deleret peccata tua, et mundaret te, tradidit semetipsum in mortem, ut esset mors ejus hostia Deo pro te in odorem suavitatis? Offeram omnino cor contritum, et humiliatum, offeram lacrymas poenitentiae testimonium odii in peccatum, offeram denique promptam voluntatem ad omne, quod a mcpeterc dignatus fuerit. Pete ergo, Domine, quia nihil jam tibi negare poterimus, quia vulnerasti cor nostrum nimia charitate tua. Et quid putas, anima, Dominum petiturum nisi salutem animae tuae? hoc enim petiit, cum in cruce dixit. Sitio, ltane bone Domine sic, sio superabundat charitas tua, ut qui pro nobis laborasti usque ad mortem, mortem

autem crucis, non aliam mercedem requiras, nisi ut et nos coeperemur in salutem animarum nostrarum? Hoc plane est exemplar verissimae charitatis. Da ergo, Domine, quod petis, et pete quod vis. Sic enim adimplebitur voluntas tua, et obedientia nostra in salutem nostram, et gloriam tuam.

Chapter 15 of 35