Skip to the text

Caput X. De decimo fonte lacrymarum, qui est conside’ ratio amoris Dei

Amor Dei est irriguum superius, unde fluunt dulces lacrymae, quae producunt in hortulo cordis humani germina omnium virtutum. De his lacryrais dicit S. Augustinus in explicari me Psalmi vicesimi septimi. «Dulciores sunt lacrymae orantium, quam gaudia theatrorum. » Dividilur autem hic coelestis fons in tres quasi rivos, qui sunt desideria tria procedentia ex amore Dei: desiderium videlicet gloriae Dei; desiderium beatitudinis nostrae, et desiderium gratiae, per quam acquiritur beatitudo: quae tria desideria satis aperte videntur expressa in primis tribus petitionibus orationis Dominicae. Si quidem qui orat, ut sanctificetur nomen Dei, id postulat, ut Deus glorificetur, et benedicatur, et sanctificetur ab omnibus Angelis, et hominibus, et modo quodam suo, ab omnibus rebus creatis. Et qui postulat, ut adveniat regnum Dei, id petit, ut regnum Dei, quod commune erit Christo cum omnibus sanctis cito manifestetur, quod fiet in die novissimo, quando complebitur beatitudo sanctorum, adjunctis corporibus gloriosis ad anicnas beatas. Denique qui petit, ut fiat voluntas Dm, sicut in. coelo et in terra, id petit, ut gratia nobis detur implendi mandata Dominica, quomodo Angeli sancti in coelo semper faciunt voluntatem Dei.

Incipiamus a primo desiderio, quo flagrant omnes veri amici Dei. Deus noster bonorum nostrorum non indiget; quia in se habet omnia bona, et ipse est summum, et infinitum bonum. P1 icuit tamen bonitati ejus mundum creare, ut bonitatem suam extra se quodammodo effunderet, non eam amittens, sed cum aliis communicans, quomodo fons aquae flumen producit, nihil ipse perdens. Quid ergo par erat, ut res creatae, quae paulo ante nihil erant, tam benefico donatori tribuerent, nisi ut totae converterentur in laudes creatoris? et quidem res inanimae, vel vita, et sensu praeditae, sed absque intelligentia, et libero voluntatis arbitrio, munus suum perpetuo explent. Semper enim cudi enarrant gloriam Dei, et montes, et colles jubilant coram Deo, et reliqua omnia serviunt ei, et faciunt verbum ejus. In Angelis, ft hominibus, qui soli mentis intelligentia, et libero arbitrio praediti Creatorem cognoscere, et amare poterant o-

stendere voluit Deus, primo quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid posset gratiae suae beneficium, justitiaeque judicium, ut Sanctus Augustinus sapienter docet in libro de correptione et gratia. Et quoniam inter Angelos, non pauci cum principe suo Diabolo in surpebiam elati, libertate arbitrii abusi Deum non glori ficaverunt, justo Dei judicio damnationis aeternae sententiam non effugerunt. Reliqui Domino Deo humiliter subjecti, et pia charitate conjuncti beatitudinis gloriam adepti perpetuo eum laudant, atque sanctificant dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus exercituum. Soli restant homines, quorum pars longe maxima libertate arbitrii non bene utentes, non agunt ad quod creati sunt; et quamvis non desit gratia Dei excitando, adjuvando, illuminando, tamen justo Dei judicio traditi in reprobum sensum serviunt creaturae potius, quam Creatori; nec desunt qui cum Deum cognoscant, non sicut Deum glorificant: neque etiam desunt, qui dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Horum igitur causa pauci illi, qui Deum ardenter diligunt, cum ferre non possunt sequo animo tantam injuriam Dei, tantam ingratitudinem, tantam iniquitatem: fremunt prae zelo intra se, et copiosis lacrymis desiderium gloriae Dei, quo flagrant, aliquo modo mitigare, ac lenire student. Unus ex eis Propheta David, Tabescere, inquit, me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei; et paulo post: Vidi prxvaricanles, et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt; et alibi: Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Et vere, si quis attente consideret, quantis blasphemus, perjuriis, maledictis quotidie ab hominibus offendatur Deus, et quam •multi legem ejus immaculatam, et saluberrimam, et desiderabilem super aurum; et dulciorem super mellis favum, lacerent, violent, transgreditur sine ullo timore, aut rubore, et quot sint adhuc Pagani, vel Haeretici qui Deum verum non agnoscunt, sed vel saxa, aut ligna, vel capitis sui chimaeraspro Deo venerantur et colunt; is nullo modo poterit, si vere Deum amat animo conquiescere, sed clamabit, et dicet cum Jeremia: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut injurias Domini Creatoris mei, cui debetur omnis honor, et gloria, lamenter et defleam, donec lacrymae deficiant? Si enim Matathias, et filii ejus (ut est in priore libro Macchabaeorum) sciderunt vesti¬

menta sua, et operti sunt ciliciis, et planxerunt valde, quia gentes prophana verant templum Domini, et mysteria illa polluerant, quae erant umbrae rerum futurarum: quid agere deberet pius Christianus hoc tempore, quo Mahumetani et Lutherani et Calvinistae, ac caeteri hostes Dei et Ecclesiae, multis in locis, non solum Ecclesias everterunt, sed omnem cultum divinum sustulerunt, et sacrosancta mysteria publice prophanaverunt?

Jam vero divinus amor excitat ardentissimum desiderium videndi Deum, et assidue, et cum multis lacrymis orandi, ac dicendi: Adveniat regnum tuum. Et quidem regnum Dei tribus modis in Scripturis sanctis accipi solet, pro regno, ut sic loquar, naturali, pro regno gratiae, et pro regno gloriae. Regnum naturae dicitur dominium, quod naturaliter habet Deus in omnes res creatas, quas semper regit, et gubernat pro arbitrio suo, neque ulla res ei resistere potest. De hoc regno loquitur David cum ait: Regnum tuum, Regnum omnium sxculorum. De hoc autem regno non potest intelligi illa petitio: Adveniat Regnum tuum, quoniam hoc regnum semper fuit, et erit: neque opus est a Deo petere ut veniat, quod ab exordio mundi venit. Regnum gratiae illud est, quo Deus per gratiam regnat in cordibus priorum, eaque regit, ac moderatur, ac suae divinae voluntati suaviter subjicit; de quo regno loquitur Apostolus, cum ait: Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis sux. Neque de hoc regno videtur intelligi posse illud, Adveniat regnum tuum. Siquidem hoc regnum gratiae coepit ab origine mundi, sicut et Christus dicitur Agnus occisus ab origine mundi, quia per mortem ejus praevisam data est gratia omnibus, qui in omnibus aetatibus justi fuerunt. Regnum gloriae est aeterna beatitudo, quae inchoata est in animabus justis a Christi morte qui moriens latroni dixit, Hodie mecum eris in paradiso; sed complebitur in die novissimo, quando beati spiritus recipient gloriosa corpora, et a rege gloriae audient, Venite, benedicti, possidete paratum vobis regnum. Tunc enim vere adveniet regnum Dei, quando sublata omni potestate mortalium, et spirituum immundorum, solus Deus regnabit, et electi ejus cum illo. Atque haec est communior expositio Patrum, Tertulliani, et Cypriani in libro de oratione Dominica, Chrysostomi, et Hieronymi in < caput sextum Matthaei, Cyrilli catechesi > quinta mystagogi ca, Augustini in libro secundo de sermone Domini in monte, Joannis Cassiani collatione nona, et aliorum.

Observat autem sanctus Augustinus concione vicesima in Psalmum centesimum decimum octavum, ante adventum Christi omnium sanctorum desideria fuisse in ipsius Christi Incarnationem, Passionem, Resurrectionem, Ascensionem; omnium sanctorum desideria esse in adventum Christi gloriosum, in quo sancti omnes ad perfectam, atque aere rnam pervenient felicitatem, sic enim implebitur illud: Et veniet desideratus cunctis gentibus. De priorum sanctorum desiderio sint illa: Multi reges, et Prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et illa: Nunc dimittis servum tuum, Domine, quia viderunt oculi mei salutare tuum, et illa: U tinam disrumperes coelos, et descenderes. De posteriore desiderio sunt illa: Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus; id est, iis, qui timore casto diligunt Sponsum, et ideo cupiunt ut cito veniat, et non tardet gloriosum]adventum suum. Sed adultera, non quae diligit Sponsum suum, timet adventum ejus; et vellet, si fieri posset, ut numquam veniret. Sponsa autem in extrema Apocalypsi dicit: Veni, et Sponsus respondet: Etiam venio cito, et rursum Sponsa: Veni, Domine Jesu. Porro David Propheta sanctus utrum - que adventum ardenter sitiens, et praesertim illum, in quo Deus videbitur facie ad faciem clamat, Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Fuerunt lacrymx meae panes die, ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus? Et alibi: Unam petri, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, et videam voluptatem Domini. Qui enim vere, et ex corde diligit, non potest patienter tolerare absentiam dilecti; sed sive comedat, sive bibat, sive quid aliud agat, semper dilectum cogitat, et cogitando suspirat, et plorat. Et si forte dormiat, illum quoque somniando videt, et cum eo confabulatur. Etsi haec accidunt iis, qui amore capti sunt rerum mortalium, et foedarum; quid illi facient, qui amore capti sunt pulchritudinis infinitae, et sempiternae? illis vere lacrymae solae sunt panes die, ac nocte, quia solis lacrymis reficiuntur, et in illis conquiescunt; caetera omnia consolatores onerosi sunt, ut loquitur Sanctus Job. Hinc B. Paulus, qui

raptus in paradisum vidit, saltem ex parte, pulchritudinem Domini, et intelligebat se sola corporis maceria retineri ne Christo frueretur, clamabat dicens: Quis me liberabit de corpore mortis hujus, et apertius: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Et beatus Martyr Ignatius in epistola ad Romanos: « Omnia tormenta Diaboli in me veniant, dummodo Christo fruar. » Quid de Maria Magdalena dicemus? quie in ccena novissima in Bethania, cum Christum a se tollendum cognovisset, lacrymis rigavit pedes ejus, et capillis suis tersit. Longe aliae fuerunt istae lacrymae ab illis, quibus in domo Simonis lacrymis coepit lavare pedes ejus, et capillis suis tergere. Istae enim ex recordatione peccatorum, et amarissima contritione flebant: illae ex desiderio retinendi dilectum; quales etiam illae erant, quibus ad sepulcrum plorabat, quasi absentem, quem sublatum arbitrabatur. Et quales illae, quam assiduae, quam ardentes, quam suaves quas in solitudine illa fundebat, cum in sola contemplatione dilecti occupata dies jungebat cum noctibus? 0 si quis lacrymas desiderii divinae pulchritudinis cum Davide, cum Paulo, cum Magdalena, addo etiam cum Augustino, cum Bernardo, cum Francisco aliquando gustaret, sine dubio omnia hujus mundi gaudia, omnesque voluptates, et omnia oblectamenta contemneret. Sed quia esurimus, et sitimus; et panem, ac potum lacrymarum coelestium ignoramus, ideo ad carnalia desideria, et mundi hujus oblectamenta convertimur.

Restat desiderium tertium ex amore divino procedens, cujus desiderii impulsu petimus, ac dicimus. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Qua petitione gratiam Dei poscimus, qua mandata Dei observare possimus. Scriptum est enim: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Amor igitur ille, qui nos desiderare facit visionem Dei, quae est vita aeterna, et continenter gemere, donec ad eam perveniamus: ille idem cogit nos desiderare perfectam legis divinae obedientiam: perfectam autem obedientiam Deo praestant Angeli in coelo de quibus canit Sanctus David: Benedicite Domino omnes Angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus: Benedicite Domino omnes virtutes ejus: ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. Declarat autem hoc loco Propheta perfectam obedientiam, quam Angeli exhibent Deo. Nam cum dicit, Potentes virtute, facientes verbum illius, significat, ut sunt vere potentissimi, sic etiam efficaciter,

et celeriter facere, quse Deus jubet. Et cura addit, Ad aud endarn vocem sermonum ejus, significat, Angelos obedire Deo non alia de causa, quam ut obediant, et se vere servos obsequentes exh. beant Domino. Saepe enim homines alacriter, et diligenter obediunt dominis suis, non tam ut obediant, quam ut aliquid commodi, aut honoris, aut voluptatis inde lucrentur; et propterea negligentes, et tardi sunt ad obsequium, quando nihil inde lucri proprii ipsi referunt. Procul omnino ab ista imperfecta obedientia et ab amore proprio extorta absunt Angeli sancti. Et. ne forte existimaremus, solos Angelos ultimi chori, qui proprie dicuntur Angeli, sollicite et velociter implere voluntatem Dei, addit Propheta: Benedicite Dom>no omnes virtutes ejus. Ubi per I irtutes intelliguntur omnes hierarchiae, et omnes ordines, ac denique omnes exercitus ejus. Sic enim habetur in codice Hebraico, et sic vertit Sanctus Hieronymus: Benedicite Dommo omnes exercitus ejus. Hanc igitur perfectam obedientiam, quae omne peccatum excludit et quae prae omnibus sacrificiis Domino placet, aemulari desiderant homines, qui vere diligunt; et quia vident, id per se assequi mon posse, cum gemitu dicunt, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Desiderio desideramus tibi Domino diligenter, velociter, ac sine ulla imperfectione servire, et obedire hic in terris, quomodo ab Angelis sanctis tibi servitur, et obeditur in coelo: sed quia multa nos impediunt, cum servo tuo Augustino clamamus: <i Da, quod jubes, et jube quod vis. » Et si status exilii nostri tantam perfectionem non admittit, accipe sacrificium orationis, et desiderii nostri cPamantis in auribus tuis: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra; et si ipsum quoque desiderium imperfectum est nimis, audi gemitum desiderantis desiderium ardens, et cum Propheta lamentantis, et dicentis: Concupivit anima mea desiderare justificationes tuus in omni tempore. Qui enim concupiscit desiderare veram, et plenam obedientiam mandatorum, jam desiderat, sed desiderio imperfecto, ip>am obedientiam mandatorum: etsi non fatigetur orando, et petendo cum gemitu utique, exaudietur, et impetrabit desiderium perfectum, ad quod etiam coiisequetur perfecta obedientia mandatorum, (jualis haberi potest in terris. Unde etiam fiet, ut ad patriam coelestem perveniat, et cum Angelis sanctis, potenter, et diligenter in omnibus, et per omnia faciat

verbum Domini, et adimpleat omnes voluntates ejus.

Chapter 22 of 35