Skip to the text

Caput V. De quinto fonte lacrymarum, qui est consideratio ordinis sacerdotalis

Quamvis capite superiore generatim consideraverim Ecclesia; Catholicae miserias, et pauca quaedam attigerim in particulari de praelatis, et subditis: quia tamen magna res agitur, cum Ecclesiae morbi, et vulnera considerantur, ut ad ea curanda lacrymarum remedia pro viribus adhibeamus: visum est seorsim de singulis Ecclesiae membris ea scribere, quae Dominus inspirare dignabitur.

Tria sunt Ecclesiae membra praecipua. Primum eorum est, qui in statu perfectionis adeptae esse dicuntur, qui sunt Episcopi Ecclesiarum principes, et magistri, quibus adjungimus Presbyteros, qui sunt minores Sacerdotes, atque eorum administros. Alterum est eorum, qui sunt in statu perfectionis adipiscendae; id est, qui relicto saeculo, et saecularibus curis, profitentur se ac pjerfectionem vitae Christianae velle tendere, quales sunt regulares omnes, sive Eremitae, sive Coenobitae, tam viri, quam feminae. Tertium est laicorum, qui suscipiunt curam familiae, uxoris, liberorum, servorum, vel etiam rempublicam administrant, et ea,.quae pertinent ad pacem, vel bella procurant. Ac ut a primo membro incipiamus, exponem breviter, quid magister gentium requirat in Episcopis, qui sunt Apostolorum successores: ex qua doctrina unusquisque per se dijudicare poterit, an hoc membrum ita laboret, ut lacrymarum fomenta requirat. Qualis autem debeat esse praelatus Ecclesiasticus ad Romanos: Paulus servus Jesu Christi, vocatus A postolus, segregatus in E vangelium Dei. In his enim verbis continentur tres qualitates Apostolorum, et eorum, qui diis succedunt videlicet Episcoporum, et aliorum, qui Episcopis vel pares sunt, vel majores, et suo etiam modo Presbyterorum. Haec enim ratio est, cur idem Apostolus erudiens Ecclesiasticos, primum alloquitur Episcopum, deinde transit ad Diaconos; de aliis nihil dicit, quia in Episcopis erudiebat etiam Presbyteros, qui sunt secundi ordinis Sacerdotes: et in Diaconis, qui sunt principes ministrorum, erudiebat etiam Subdiaconos, et ca;teros omnes ministros.

Prima igitur qualitas Episcoporum, et omnium aliorum Ecfclesiasticorum, est, ut Tom. VIII.

sint servi Christi, et servi Christi non quocumque modo, sed proprie, id est, toti addicti obsequio Christi, ut spoliatis omni alia cura, et sollicitudine, unum negotium sit, Christo famulari in lucro animarum. Servus enim quicquid est domini sui est; quicquid habet, oomiuo suo habet: quicquid potest, domino suo potest. Tales fuisse Apostolos perspicuum est ex illis verbis B. Petri: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, et ex illis B. Pauli: Labora sicut bonus miles Christi Jesu. Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit. Denique ex vita et rebus gestis ipsorum. Scimus enim Apostolos non fuisse occupatos in ullis rebus temporalibus acquirendis, vel agendis, sed in sola Christi gloria, et animarum salute qumrenda laborem, et studium, et vitam ipsam impendisse. Scimus etiam Apostolos rerum temporalium, quas Ecclesia possidebat curam aliis demandasse, ut ipsi rebus spiritualibus, qua; ad officium ipsorum potissimum pertinebant, possent incumbere. Non est aequum, inquiunt Apostoli, nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Quod ipsum faciendum esse Episcopis Apostolorum successoribus, docet Concilium Carthaginiense quartum, his verbis: « Episcopi nullam rei familiaris curam ad se revocent, sed lectioni, et orationi, et verbi Dei praedicationi solummodo vacent. » De qua re S. Bernardus ita loquitur in libro de consideratione: « Quid, inquit, Episcopo turpius, quam incumbere supellectili, et substantiolae suae? scrutari omnia, sciscitari de singulis, morderi suspicionibus, moveri ad quaecumque perdita, vel neglecta? Non sic ille ^Egyptius, qui Josepho omnibus traditis, ignorabat quid haberet in domo sua. Erubescat Christianus Christiano sua non credens. Homo sine fide fidem tamen habuit servo, super omnia bona sua constituens eum, et hic erat alienigena. Mirares! Satis superque ad manus habent Episcopi, quibus animas credant: et cui suas committant facultates, non inveniunt. Optimi videlicet mstimatores rerum, qui magnam de minimis, parvam aut nullam de maximis curam gerant. Sed ut liquido datur intelligi, patientius ferimus Christi jacturam, quam nostram. Quotidianas expensas quotidiano reciprocamus scrutinio; et continua Dominici gregis detrimenta nescimus. De pretio escarum, et numero

panum cum ministris quotidiana discussio est; rara admodum cum Presbyteris celebratur collatio de pecca is populorum. Cadit asina, et est, qui sublevet eam: perit anima, et nemo qui reputet. Nec mirum, cum ne nostros quidem assiduos sentiamus defectus. » Haec S Bernardus.

Porro cur pauci ex praelatis veri servi Jesu Christi dici possint, una ex prtccipuis causa est, quia non expectant vocationem Dei, quae est secunda qualitas Episcopi, ut cum B. Paulo dicere possint, Vocatus Apostolus, id est vocatus a Deo ad A postulatum: qui enim se ipsi intrudunt, aut certe quaerunt, et petunt Ecclesiis praefici, mirum esset, si quaererent, quae sunt Jesu Christi, et non potius, quae sua sunt. Qui autem quaerunt quae sua sunt, certe non servi Jesu Christi, sed suarum cupiditatum mancipia sunt. Et illi quoque qui non per se quaerunt episcopatum, sed ab alio accipiunt, non quod sintcseteris aptiores, et digniores, et Ecclesiae utiliores; sed quod sint propinqui sanguine, vel quod magnos viros santo-. res habeant, non vocantur Deo, sed a carne, et sanguine; nec Jesu Christi sed hominum servi fiunt: ac per hoc mirum non est, si non se totos Christi obsequio impendunt, cum non propter Christum vocati sint, sed propter opes augendas, vel familias nobilitandas. Recte igitur S. Bernardus admonet Eugcnium Papam in iv. libro de consideratione: « Alius, inquiens, pro alio, alius fortasse, et pro se rogat; pro quo rogaris, su°pectus sit; qui ip.;e rogat pro se, jam judicatus est. » Et infra: « Itaque non volentes, neque currentes assumito, sed cunctantes; sed renuentes, etiam coge illos, et compelle intrare. »

Quod autem sit officium vocatorum a Deo, explicat Apostolus in sequentibus verbis, Segregatus in Euangelium DA, quae pst tertia qualitas, sive conditio. Siquidem primarium Episcopi munus est Evangelii praedicatio. Id constat primum cx eo, quod Dominus Apostolis ait: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Quorsum autem miserit Filium suum Pater, ex prophetia Isaias declaravit ipse idem Filium dicens: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me evangelizare pauperibus n.isti me. Ecce officium Christi; ecce officium eorum, qui legatione funguntur pro Christo. Et quidem hoc officio ita diligenter, ita accurate, ita assidue perfunctus est Christus, ut perpetuo dis¬

currerit per civitates, et castella praedicans Regnum Dei. Nec solum in templo, et Synagogis, sed in campis, in desertis, in montibus, in mari, in privatis domibus, discumbens in mensa, deambulans in via, denique semper, et ubique meminerit se missum ad Evangelium praedicandum. Deinde Apostoli, quibus Episcopi succedunt, munus suum proprium declaraverunt, cum dicerent: Nos orationi et ministerio verbi instantes erimus, et Apostolus Paulus in priore ad Corinthios: Non misit me Christus, inquit, baptizare, sed evangelizare, et rur.-us: Si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit. Vx eni/i mihi, si non evangelizavero, et Timotheum Episcopum admonens ait: Prxdica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra: increpa in omni patientia, et doctrina. Quid jam de Beatissimo Joanne dicam? Is adeo necessarium sibi es-e duxit officium praedicandi, ut cum jam in decrepita aetate ad Ecclesiam per manus discipulorum vix deferrqtur, ct non posset in plura vocem verba contexere, nihil aliud soleret per singulas proferre collectas, nisi, Filioli, diligite alterutrum, cujus rei testis est sanctus Hieronymus lib. m Commentariorum epistolae ad Galatas. Itaque dilectus Domini discipulus, et Magistri sui diligens imitator, ad ultimum usque spiritum, eo modo, quo potuit, praedicationis munere fungi voluit, lloc ipsum declaravit Concilium Carthaginiense quartum docens, Episcopum lectioni, et orationi, et praedicationi verbi Dei tantummodo vacare debere. Cui consonat Sanctus Gregorius cum ait: « Episcopi est, de praedicationis m nisterio semper cogitare; » Denique Episcopos veteres per multa saecula hoc ipsum probe intellixisse, ipsorum scripta testantur. Maxima enim pars scriptorum Cypriani, Athanasii, Basilii, Nazianzeni, Chrysostomi, Ambrosii, Cyri Ili, Augustini, Maximi, Leonis, Gregorii, et aliorum, nihil sunt aliud, nisi ad populum habitae conciones. Sed, inquiunt, alia nunesunt tempora, alii mores. Ita est, alia sunt tempora, alii mores, sed non alia obligatio. Cur enim in consecratione Episcoporum nunc etiam dicitur: « Accipe Evangelium, vade, praedica popjlo tibi commisso? »

An non timere debent Episcopi sic ordinati, ne in judicio audiant; Cur praidicationi officium sdseepisti, si illud adimplere nolebas? Et si alia nunc obligatio esset, cur in ipso Concilio generali, nostro tempore celebrato, disertis verbis diceretur, praedicationis m mu» praecipuum esse inter episcopalia munera? Et cur adh ic in Ecclesiis cathedra sublimis Episcopis erigitur, nisi ut ex edito loco populum doceant? Non dedimus, inquiunt, operam sacris litteris, sed jurisprudentiae, neque in praedicatione, sed in judiciis versati sumus. At neque Sanctus Ambrosius, neque. Sanctus Gregorius praedicationi operam dederant, sed forensibus judiciis. Et tamen vocati ad praefecturam Ecclesiae, continuo lectioni Scripturarum, et praedicationi verbi Dei operam dare cceperunt. Quod idem fecit nostro empore Sanctus Carolus Cardinalis, qui cum jurisprudentiae operam dedisset, et usum concinnandi non haberet, et linguae quoque impedimentum pateretur; omnes tamen difficultates Christi amore et oflicii sui adimplendi desiderio superavit, et assidue uberrimo cum fructu usque ad mortem Evangelium praedicavit. Denique, inquiunt, multi sunt hoc tempore praedicatores verbi Dei ex ordinibus religiosis. Verum est id quidem: sed illi vocati sunt in adjutorium Episcoporum, non ut proprium munus ipsorum impediant, neque adjuvari dicitur, qui nihil facit: et Christus ipse Apostolos duodecim, et septuaginta duos discipulos misit ad praedicandum, ut se in eo munere quodammodo juvarent: et tamen non ideo intermisit ipse assidue praedicare, et de Pastore ait: « Vocem ejus audiunt, et cum sequuntur. » Itaque si Episcopi pastores sunt, ut omnino esse debent, id quoque eos praestare necesse est, ut oves vocem eorum audiant, ipsorumque vitam, et exempla sequantur.

Ex quo etiam manifeste sequitur, ut omnino residere apud gregem suum teneantur. Quomodo enim oves audient pastorem absentem? et quomodo eum sequentur, si eum non vident? Sed est nraeterea alia diligentia adhibenda Pastori, ut non cito manus imponat, de qua re idem Apostolus admonuit Timotheum. Quemadmodum enim ipse vocatus est ad munus pastoritium, sic debet ipse vocare ministros, quos idoneos censet, et non facile manus imponere. Ex facilitate, enim manus imponendi factum est, ut hoc tempore sit prope infinita turba Clericorum, quorum plurimi non aspirant ad sacros ordines, ut sit Dominus pars

eorum, sed vel ut subtrahant se a foro saeculari vel ut subsidium quaerant vitae temporalis, vel ut ad honores Ecclesiasticos aliquando conscendant. Atque hinc Iit, ut multi circumeant cum magna jactura Ecclesiasticae dignitatis sordidi, ac pene nudi stipem ostiatim mendic intes: alii vero, quod multo gravius est culpa sua etiam Sacerdotes inveniantur in publicis carceribus, vel catenis alligiti in triremibus, cum ultima hominum fece,ad remos trahendos, assidua fusiigalione cogantur. « Imploremus, inquit, S. Gregorius. Jeremiae lacrymas, et dicamus, Quomolo obscuratum esi aurum, metatus est color optimus?» Olim non licebat Sacerdotibus publicam «poenitentiam agere ob reverentiam ordinis sacri, et si graviter castigandi erant, in monasteriis ad popnitenti im agendam mittebantur: et nunc licet eos cum facinorosis, et scelestis in carceribus publicis detinere, vel etiam ad triremes amandare. Neque haec dico, ut Judices reprehendam, sed ut temporum nostrorum calamitatem deplorem, qu,e non paucos tam perditos nacta est Sacerdotes, ut opus sit, publica, et gravissima ignominia cum summo dolore conjuncta eos notare.

Sed aliud est etiam lacrymis uberrimis dignum, quod ob nonnullorum Sacerdotum incuriam, aut impietatem sacrosancta mysteria tam indecore tractentur, ut quiil la tractant, videantur non credentes Majestatem Domini esse praesentem. Sic enim aliqui sine spiritu, sine affec u, sine timore, et tremore, festinatione incredibili sacrum perficiunt, quasi fiJe Christum Dominum non viderent, aut ab eo se videri non crederent. Omitto (juod alicubi vasa sacra, et vestes, quibus mysteria celebrantur vitia, et sordida inveniantur, indigna prorsus, quae ad tremenda mysteria adhibeantur. At forte qui haec adhibent, pauperes sunt. Id quidem fieri potest, sed si pretiosa non possunt, saltem munda, et nitida procurarent. Ego tamen cum aliquando ex itinere apud Episcopum nobilem et praedivitem hospitarer, vidi aulam vasis argenteis splendidam et mensam omni genere praestantium ciborum refertam, mappas quoque, et reliqua omnia nitida, et odorem suavem spirantia: sed cum die sequente summo mane ad Ecclesiam Palatio contiguam descendissem, ut sacris operarer, inveni omnia contraria, id est, vitia, ct sordida, ut vix auderem in tali loco, et cum tali apparatu divina mysteria celebrare. Scio non deesse in Ecclesia Dei multos optimos, et religiosissimos Sacerdotes qui corde mundo, et nitidissimo apparatu divina mysteria celebrant, pro quibus gratise Deo ab omnibus agendae sunt: sed simul etiam fontibus lacrymarum plangendi sunt non pauciores, qui exteriore turpitudine, et sordibus, animi sui impuritatem, sordesque testantur.

Chapter 17 of 35