Caput VIII. De octavo fonte lacryinarum, qui est consideratio miseriarum generis humani
Deploravimus hactenus miserias spirituales Ecclesiae, et praecipuarum ejus partium, sequitur nunc ut consideremus miserias temporales generis humani, quae communes sunt Ecclesiae cum aliis hominum congregationibus.
Tres esse videntur miseriae toti humano generi communes omnibus notae, morbus, paupertas, et servitus sive subjectio. Sed aliae tres sunt miseriae majores quas pauci arbitrantur esse miserias, bona valetudo, ubertas opum, et imperium, sive splendor honoris, et dignitatis. Ex his omnibus, si attente considerentur, copiosus fons lacry-
marum compassionis erga proximum aperietur.
Morbus res est omnibus nota, vel proprio experimento, vel alieno. Sedes morborum sunt omnia membra corporis humani: temperamentum enim humani corporis tam est a summo opifice variis instrumentis, et quasi machinis instructum, et ornatum, ad multa, et varia opera exercenda, ut difficile sit illud diutius integrum, ft incolume conservare. Et quidem Deus initio conditionis humanae, adjunxit naturali operi suo supernaturale quoddam praesidium, quo manente, dissolvi non poterat; imo etiam neque laedi naturale temperamentum corporis humani: sed merito primi peccati sublatum est admirabile illud praesidium, quo mors, et morbus arcebatur, et rediit corpus humanum ad naturalem suam conditionem, et sic aperta est janua morti, et morbis innumerabilibus. Sic enim Deus homini recens formato comminatus est: Quacumque die comederis de vetito pomo, morte morieris; ac deinde cum comedisset: Memento, inquit, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Hinc coeperunt omnia elementa, et omnia animantia hominem vulnerare. Sol ipse, qui datus erat ad vitam non solum hominum, sed omnium viventium, quam multos nimio suo calore saepe heditin parte nobilissima, quae dicitur caput? Aer, elementum mollissimum, quot noxios vapores, sive exhalationes admittit, ex quibus exorti multiplices morbi humana corpora turmatim invadunt? Aqua non paucos homines, vel absorbet, et suffocat, vel nimio humore corrumpit. Terra ipsa jam non mater sed noverca, spinas, et tribulos gignit, qui punctionibus multos lmduot; herbas venenatas producit, quae humore noxio plurimos interficiunt. Animantia vero, quamvis hominis imperio subjecta, saepe rebellant, et aut unguibus, aut cornibus, aut dentibus, aut calcibus, aut etiam solo flatu homines multos vel graviter ajg rotare, vel etiam vitam cum morte commutare compellunt. Ipsi etiam homines inter se bella gerunt, vulnerant, occidunt. Nec solum hostes ab hostibus, sed etiam amici ab amicis gravissima tormenta pati coguntur. Judices enim, cum sceleratos, sive flagitiosos sive facinorosos membrorum distortione, vel distractione, ustionibus, flagellis linguae, vel manuum praecisione, aliisque tormentis puniunt; id faciunt, non ut hostes, aut inimici hominum, sed ut hostes, et inimici vitiorum, ut emendentur, si emendari possunt, sin minus, ut desinant nocere innocentibus. Itaque non odio personarum, sed amore boni communis ista faciunt. Denique medici quot tormentis vexant aegrotos, quos tamen diligunt, et salvos esse cupiunt? Certe rem edia, quae medici adhibent ad morbos curandos, saepe sunt aegrotis magis molesta, quam morbi.
Ex his intelligi potest, quanta sit multitudo in hac lacrymarum valle aegrotorum, languentium, ejulantium, vociferantium. Multi laborant pedibus, multi capite, multi ex oculis, multi ex auribus, multi ex pectore, multi ex stomacho, multi ex renibus, multi ex tibiis, multi toto corpore male affecti jacent in venodochiis, vel in plateis, vel in campis: quorum comparatione, pauci sunt, qui jacent in propriis domibus, etlecLis. Itaque videtur mihi* magna pars orbis terrarum similis esse probaticae piscinae, in cujus porticibus jacebat multitudo magna languentium, caecorum, aridorum, expectantium aquae motum. Quid enim expectare potest aliud tam ingens languentium multitudo, nisi motum lacrymarum ex compassione fraterna? Nam si vere omnis homo proximus noster est, ex sententia Salvatoris, imo et frater, ex eodem Patre Deo et eadem terra matre, unde invocamus, et dicimus, Pater noster qui es in coelis: an non deberet unusquisque nostrum aliquando cogitatione lustrare multitudinem proximorum, et fratrum nostrorum languentium, et ejulantium, ac misericordiam implorantium, et ex corde commendare cum intimo gemitu Deo omnes, qui ej usmodi sunt? Profecto exaudiret pius Dominus lacrymas filiorum suorum, ex fonte charitatis profluentes, et illis quidem refrigerium aliquod largiretur, et nobis etiam boni operis merces non deesset. Si enim qui dederit calicem aquae frigidae proximo suo non perdet mercedem suam, multo magis, qui dederit calicem aquae calidae, id est, lacrymarum, ex fornace charitatis prodeuntium, non perdet mercedem suam. Neque hoc dico, quasi lacrymae sufficiant, quando possumus visitatione, exhortatione, eleemosynis miseros adjuvare. De multitudine tantum absentium locuti sumus, quibus nisi oratione et lacrymis adesse non possumus.
Veniamus ad alteram calamitatem. Paupertas non minor fortasse calamitas est, quam aegritudo. Certe Sapiens a Deo petebat, Mendicitatem, et divitias ne dederis mihi, sed tantum tribue victui meo necessaria. Du¬
rissima res est, cum adest necessitas cibum capiendi, aut nuditatem cooperiendi, aut sub tectum ob injurias coeli, aut alia imminentia pericula secedendi, ab aliorum misericordia et voluntate pendere. Et quot sunt ejusmodi homines miserabiles super terram? plane innumerabiles. Id vero tribus de causis accidere solet.
Primum, ex avaritia, vel effusione divitum; deinde ex vanitate, et incuria pauperum; postremo ex modica, vel nulla fiducia tum pauperum, tum divitum in providentia, et charitate Dei. Ac primum divites avari immemores praeceptorum Domini, atque illius praecipue, quo jubemur diligere proximum sicut nos ipsos, recondunt, quse pauperibus distribuenda fuerant: divites autem prodigi dilapidant bona sibi a Deo credita, et effundunt in meretrices, in comessationes, in vanitates, in pompas hujus mundi, quibus in Baptismo renuntiaverant, in vestes pretiosas, et plurimas, ac per hoc supervacaneas. Unde fit, ut nihil relinquatur pauperum. necessitatibus. Deus enim providentia sua semper producit ex terra fructus tantos, quanti hominibus omnibus, et cunctis bestiis abunde sufficiunt. Sed avaritia, vel effusio paucorum facit, ut pluribus desit, unde sustentari, ac vivere commode queant. Sed audiamus quid sancti Patres de hac divitum avaritia, vel effusione dicant. Sanctus Basibus oratione ad divites in illud Evangelii, Destruam horrea mea: « At tu, inquit, nonne spoliator es, qui, quae dispensanda accepisti, propria reputas? est panis famelici, quem tu tenes: nudi tunica, quam tu in conclavi conservas: discalceati calceus, qui apud te marcescit: indigentis argentum, quod possides inhumatum. Quocirca tot pauperibus injuriam facis, quot dare valeres. »
Sanctus Ambrosius serm. octogesimo primo: « Sed ais, inquit, quid injustum est, si cum aliena non invadam, propria diligenter servem? 0 impudens dictum! propria dicis? quae? ex quibus reconditis in hunc mundum detulisti? » Et infra: <i Non minus est criminis habenti tollere, quam cum possis, et abundes, indigentibus dc-negare».
Sanctus Hieronymus in epistola ad Hedibiam quaestione prima: « Si plus, inquit, habes, quam tibi ad victum vestitumque necessarium est, illud eroga, et in illo debitricem esse te noveris ».
Sanctus Joannes Chrysostomus hom. 34. ad populum Antiochenum, « Numquid grave quidpiam, et onerosum a nobis requirit? necessitatem excedentia vult nos facere necessaria; et quae nequicquarn, et inutiliter reposita sunt, haec vult bene distribui », et infra: « Tuarum, inquit, rerum es, o homo dispensator, non minus quam qui Ecclesiae bona dispensat». Et infra: a Non ad hoc accepisti, ut in delicias absumeres, sed ut in eleemosynam erogares, numquid enim tua possides? res pauperum tibi sunt creditae, sive ex laboribus justis sive ex haereditate paterna possidens ». Haec ille, qui de superfluis loquitur, non de iis, quae ad personam vel familiam necessaria sunt.
S. August. in Psal. cxlvii. « Superflua, inquit, diviti, necessaria sunt pauperi: res alienae possidentur cum superflua possidentur ». Idem auctor in homilia vm. ex lib. i. homiliarum sic loquitur: « Defert tibi Heus honorem, et quasi tibi dicit, Prior de communi tolle, quod sufficit necessitatibus domus tuae; quod reliquum est, da Christo ». Denique idem in tractatu quinquagesimo in Joannem: « Tibi, inquit, superflua sunt, sed Domini pedibus (pauperibus) necessaria sunt ».
Sanctus Leo sermone quinto de collectis,- sic ait: « Etiam terrenae, et corporeae facultates ex Dei largitate proveniunt, ut merito rationem eorum quaesiturus sit, quae non magis possidenda, quam dispensanda commisit ».
Sanctus Gregorius tertia parte Pastoralis curae, admonitione vicesima secunda; « Admonendi sunt, inquit, qui nec aliena appetunt, nec sua largiuntur, ut sciant sollicite, quod ea, de qua sumpti sumus, cunctis hominibus terra communis est, et idcirco alimenta quoque omnibus communiter profert et in cassum se innocentes putant, qui commune Dei munus sibi privati m vindicant ».
Sanctus Bernardus in epistola quadragesima secunda ad Hernicum Arehiepiscopum Senonensem, sic ait: « Nostrum est, pauperes clamant, quod elTunditis, nobis crudeliter subtrahitur, quod vos inaniter expenditis ». Ha?c ille. Neque diversam doctrinam tradunt Doctores scholastici meliores in scholis.
Sanctus enim Thomas, qui omnibus eminet, sic loquitur: « Res, quas aliqui superabundanter habent, ex naturali jure debentur pauperum sustentationi ». Item infra: « Dominus, inquit, non solum decimam partem, sed omnia superflua pauperibus jubet exhi¬
beri ». Denique in quartum sententiarum,
hanc eamdem esse testatur communem Theologorum sententiam. Hajc breviter adducere placuit ex doctrina sanctorum, doctissimorumque Patrum, ne quis existimaret, me nimis rigide, ac severe de communicandis opibus cum pauperibus esse locutum.
Sed non minus pauperes ipsi saepe causa sunt egestatis suae, et suorum, quod enim lucrantur per hebdomadam laborando manibus, interdum festis diebus totum consumunt ludendo et bibendo in tabernis. Deinde, quasi pudeat eos conditionis suae, et dedignentur Christum pauperem imitari, qui Propter nox egenus / 'actus est, cum esset dives, conjuges suas sericis vestibus induunt, et quod satis esse potuisset victui moderato, et simplici amictui, totum consumitur in vestibus pretiosis, et ostentatione vanissima.
Sed causa praecipua cur multi pauperes misera necessitate conficiantur, et multi divites pecunias suas recondant, et malint fame, sitique cruciari, quam cumulum pecuniarum diminuere; illa est, quia non confidunt in Domino, qui Dives est in misericordia. Et vere mirabile est, quod Dominus apud Matlbseum, certissimis et clarissimis rationibus, et similitudinibus demonstravit, Deo Patri curam esse de nobis, et nihil nobis neque ad victum, neque ad vestitum posse deficere, si confidamus in eo, et tamen tam paucis persuaserit, quibus dogmata altissima, et difficillima persuasit. Quid certius. aut evidentius argumento illo Domini. Si Deus pascit volatilia coeli quae non serunt, neque metunt, et vestit lilia agri, quae non laborant neque nent: quomodo non magis hominibus illis, quos ad imaginem suam creavit, et per Spiritum sanctum in filios adoptavit, omnia ad vitam, et victum, atque amictum necessaria suppeditabit? Et si Deus istis regnum coelorum praeparavit, quomodo interiin necessaria ad vitam transigendam denegabit? Denique veritas explorata est, posse «Deum si velit, in momento solum necessaria providere, sed etiam locupletare mendicum: id enim disertis verbis docet Spiritus S. per Ecclesiasticum, cum ait: Facile est in oculis Dei subito honestare pauperem. Ubi per Ilonestai-e, intelligitur, locupletare^ ut habet vox Graeca: nam in eodem cap. legimus, a Deo esse vitam, et mortem, bonum, et malum, honestatem, et paupertatem; ubi opponuntur tamquam contraria honestas, et paupertas, ut vita, et mors, et bonum, et malum. Significantur autem divitia? nomine honestatis, quia honoratum, et splendidum faciunt hominem divitia?; vilem et despectum inopia. Rursum veritas explorata est, velle Deum amicis suis in se confidentibus saltem necessaria providere, cum scriptum sit: Non est inopia Umentibus eum, et, Non vidi justum derelictum, nec semen ejus quasi ens panem, et, >cito(e. 'quia rutilus confidit in Domino, et confusus est. Ex quibus duabus sententiis manifeste colligitur, pra?- cipuam causam, cur tam multi pauperes misere pereant, esse, quia non confidunt in Deo, sed in astutia sua. Verum non ideo fraterna charitas continere debet aut manus a largiendo quibus potest, aut oculos a lacrymis apud Deum fundendis, pro quibus non potest: tanto enim magis multitudo prope infinita mendicorum misericordia digna est, quanto plurimi eorum non solum laborant penuria corporalium bonorum, sed etiam penuria fidei, et fiduciae, et cognitionis Dei, Patris optimi, et amantissimi, et sapientissimi, et omnipotentissimi, ha?c enim spiritualis inopia digna est lacrymis compassionis, multo magis, quam omnis summa, et extrema mendicitas corporalis.
Restat miseria tertia, qua? est abjectio servitutis, praesertim illa, qua? est mancipiorum, qua? parum differunt a jumentis. Omnis quidem servitus miserabilis est, cum omnis homo nascatur liber, et libertatem rebus omnibus anteponat: sed mancipiorum quae damnantur ad triremes, vel ad metella, vel ad molam vertendam, vel ad pugnandam ad bestias, vel ad alios ejusdem generis labores, infinita propemodum miseria est: * nam instar jumentorum omni requie, ac refrigerio carent et continuos, gravissimosque labores verberibus adiguntur; et interim pascuntur pane angustia? et aqua tribulationis; ac demum adhuc viventes quamdam quasi gehennam, non apud inferos, sed apud superos patiuntur. Et (arnen homines sunt, et sa?pe innoxii sunt, et noxiis tamen servire cogHntur. Certe si quis mentis consideratione orbem terrarum lustrare voluerit, et attente tam intolerabilem infelicitatem fratrum suorum perpendere coeperit, non poterit, etiamsi voluerit, lacrymas continere; sed nec velle debebit, si pius sit, et communi Domino tam ingentem a?rumnam, et calamitatem commendare, et sacri!. cium
compassionis immolare voluerit.
Venio nunc ad alias tres aerumnas contra¬
rias superioribus, valetudinem bonam, divitiarum copiam, et imperii potestatem. Et quidem non ambigo tria ista, bona esse, addo etiam esse dona Dei et po se cum pietate consistere, et ad sempiterna bona promerenda utilia esse posse non nego. Sed ea de causa inter miserias numeranda esse censui, et miserias tribus superioribus graviores, et majores affirmare non timui nec timeo; quoniam ad vitam aeternam, quae summum bonum est, et finis ad quem creati sumus, obtinendam, et assequendam, magis impedit aliquando sanitas, quam aegrotatio, divitiae quam egestas, et imperii potestas, quam servitutis abjectio. Confer sanitatem cum aegrotatione. Qui bene valet, raro meminit Domini sui, ut quo non multum egere videtur: promptus est ad peccata, praesertim carnalia perpetranda; exultat, ludit, jocatur, tripudiat, dulce illi est comedere, bibere, et dormire; grave, et ani trum orare, jejunare, et vigilare: contra aegrotus, qui vel decumbit in lecto debilis, et dolens, vel cum doloribus, et mueroribu- luctatur, non cogitat de voluptatibus, neque de conviviis, ac multo minus de ludis, et jocis; sed de miseria vitae praesentis et de gloria vita? futura?, de vicina morte, de ratione reddenda Deo, etiam de verbo otioso; proinde non solum multa peccata non committit, quae sanus forte committeret; sed etiam multa bona opera facit, qua? sanus fortasse non faceret. Scribit S. Gregorius in libro quarto Dialogorum, suo tempore fuisse Roma? quemdam virum nomine Servulum toto corpore paralyticum, et quamdam piam feminam nomine Romulam, simili morbo ad multos annos laborantem. De Servulo dicit, eum sic paralysi usque ad mortem laborasse ut nunquam posset vel ex lectulo surgere, vel manum ad os ducere, vel in latus aliud declinare. De Romula pariter affirmat, eam in lectulo omnium membrorum officio destitutam longo tempore jacuisse. Quantam autem segetem virtutum, et meritorum utrique attulerit tam diuturna, et tam vehemens aegrotatio, idem Gregorius demonstrat ex divinis signis, qua? in utriusque morte claruerunt. Nam in obitu Servuli scribit, Angelorum cantus in ejus morte auditos, et statim a morte fragrantiam miri odoris subsecutam. Sic etiam in morte Romula? refert, primum apparuisse in ejus cubiculo candidissimam lucem, et simul odoris suavissimi fragrantiam ccelitus emissam, ac denique duos Angelorum choros
alternatim canentium ante fores cubiculi auditos. Et unde obsecro tam singularia privilegia paralyticis istis exhibita? Certe non aliunde, nisi quia diuturna, et continua illa paraiysis procul arcebat omnem peccandi occasionem, et simul praebebat materiam uberem exercendae poenitentiae, et vacandi per jugem orationem Deo, et sibi: « Ipsa, inquit S. Gregorius, detrimenta membrorum facta fuerunt incrementa virtutum: quia tanto sollicitius ad usum orationis exercuerant, quanto et aliud quidlibet agere nequaquam valebant. » Quod si narrare inciperem eorum exempla, qui per occasionem aegrotationis ad cor suum redierunt, et de mundi amatoribus, amatores Dei, et de peccatoribus, sancti facti sunt, nullum finem narratio inveniret. Est enim corporalis morbus, quasi flagellum salutare, quo Deus uti solet ad convertendos peccatores, juxta illud Psalmographi: Cum occideret eos, quaerebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum; et illud Isaiae: Verumtamen sola vexatio dabit intellectum auditui. Siquidem, ut plurimum, qui sani, et vegeti sunt, audiunt saepe a concionatoribus multa de morte, de judicio, de gehenna; sed non videntur intelligere quid sit, quod dicitur, cum nulla subsequatur morum emendatio. Sed cum Deus vexare hominem morbo aliquo gravi, aut lethali vulnere incipit, tum vexatio dat intellectum auditui. Incipit enim aegrotus serio cogitare de morte, de judicio, de gehenna; et saepe corporis aegrotatio parit animae sanitatem.
Quid jam de divitiis dicam? Dicuntur illae quidem ab hominibus bonae, et expetendae, et augendae. Sed Spiritus sanctus, qui est spiritus sapientiae, et intellectus, tam gravem sententiam in libro Dei verissimo, atque certissimo, contra divites et divitias protulit, ut horrori mihi sit eam referre.
In libro Proverbiorum sic legimus: Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar, mendicitatem, et divitias ne dederis mihi, sed tantum tribue victui meo necessaria. Qui haec loquitur, de se dixit paulo ante: Visio quum locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante ait. Itaque qui loquitur verba illa, et qui obnixe rogat, ut divitiae sibi non affluant, non est ailiquis stultus, ut imperitus, sed vir illuminatus a Deu, et sapientissimus. Quis ergo sapiens audeat petere a Deo divitias, aut eas magno labore conquirere, ne dicam per fraudes, aut injustitiam eas sibi
comparare? Ecclesiasticus scriptor etiam sapientissimus, et Spiritum Dei in scribendo habens ita pronunciat: Si fueris dives, non eris immunis a delicto. Quam gravis, et quam tremenda ha?c sententia est? Quis cupiat divitias, quae tantam habent cum delicto, id est, cum inimicitia Dei conjunctionem? Poterat quidem aliquis dives esse, et simul Dei amicus esse, ut fuit Abraham, et Isaac, et Joseph, et David: sed tanta est proclivitas divitis ad delictum, ut Sapiens absolute pronuntiaverit: Si fueris dives, non eris immunis a delicto, quia videlicet divites facile superbiunt, facile contemnunt pauperes, quamvis se meliores; facile negligunt dare, quod superest, egenis, facile consumunt divitias in explendis cupiditatibus suis; facile cupiunt insano ardore fieri ditiores, et per fas et nefas congregare divitias. Dominus in Evangelio miraculo comparavit divitum salutem, cum ait: Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum, coelorum. Atque hujus sententias tremendas tres testes habemus omni exceptione majores, Matthaeum, Marcum, et Lucam, scriptores Spiritu sancto plenos. Erit igitur aliquis vir prudens, qui tanto pei’iculo salutem aeternam suam exponere audeat? At, inquies, divites Dominus vocat eos, qui amant divitias, et qui habent ad fruendum eis, non ad erogandas in usus necessarios, et pios? Ita est, sed quam pauci sunt hujusmodi? Ideo saltem ob raritatem recte comparata est miraculo salus locupletum. Idem Dominus, Sancto Luca teste, miseros divites appellavit, cum ait: Verumtamen vx vobis divitibus qui habetis consolationem vestram; illud enim, Vx, miseriam, calamitatemque designat, et opponitur voci, beatus, quae felicitatem significat. Et quoniam divites saturari solent cibis delicatis, et inde jucundam, ac la?tam vitam ducere, subjunxit Dominus: Vx vobis, qui saturati estis, quia esurietis. Vx vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis, et flebitis. En quid sentiat Magister Deus de bono divitiarum. Is, qui divitias fecit, et qui scit omnium optime quid in se habeant, egenus, et pauper esse voluit, et pronuntiavit per secretarium suum. Vx divitibus; et per eumdem. Beati pauperes. Et erit adhuc homo Christianus, qui perdite divitias amet?ct erunt homines Christiani, qui divites beatos esse judicent, et non potius eorum sorti misereantur, et pericula ipsorum defleant?
Sed audiamus Paulum Apostolum qui, raptus in tertium coelum, novit omnium optime, quae sunt vera bona, et utrum divitiae magis conferant ad salutem, quam impediant iter salutis. Hic in epistola priore ad Timotheum, ita scripsit: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et laqueum Diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt hominem in inter itum, et perditionem. Non loquitur de illis, qui divitias habent, et illis imperant, easque sibi subjiciunt, ac insumunt in operibus Deo placitis, qui pauci sunt, sed de iis, qui volunt divites fieri; id est, qui divitias amant et ideo seinper eas conservare, et augere desiderant, et quasi servi, et mancipia sunt divitiarum. De his Apostolus pronuntiat, quod incidant in tcntationera, id est, quod sint expositi magnis tentationibus ambitionis, luxuriae, vindicandi injurias, deprimendi adversarios, per fas, et nefas obtinendi quod libet, quamvis non liceat, ad haec enim omnia aptissima instrumenta sunt pecuniae. Et quoniam nimis difficile est, tam graves tentationes superare: pronuntiat secundo Apostolus, quod divites incidant in laqueum diaboli: quicunque enim tentationi cedunt, hoc ipso captivi efficiuntur Diaboli, atque ad ejus imperium moventur, ut canes illigati catenis. Et quid miserabilius, quam Diaboli, hostis crudelissimi, et nunquam mitescentis esse mancipium? Tertio addit Apostolus, divitem sic a Diabolo illigatum, et laqueo ejus, ac reti constrictum, non solum permanere in praesentibus sceleribus, sed quotidie concipere nova desideria scelerum graviorum, partim inutilium, partim noxiorum. Inutilia enim sunt desideria vanitatum, pomparum, ludorum; noxia vero desideria adulteriorum, homicidiorum, defectionum, rapinarum, et aliorum id genus scelerum, et flagitiorum, quae sine rubore, et sine timore ab his Diaboli mancipiis perpetrantur. Unde postremo ex Apostoli sententia, demerguntur, qui ejusmodi sunt, in interitum, et perditionem: in interitum videlicet sempiternum, per quem perduntur omnia bona praeterita, praesentia, et futura.
Quae cum ita sint, manifestum est, abundantiam divitiarum similem esse non flatibus prosperis ventorum, qui ducuntur ad portum: sed ventis contrariis, et furentibus, qui tempestates excitant, et longe abducunt a portu, et facto naufragio demergunt navem cum vectoribus in abyssum, et perditionem.
Quis igitur negaverit, divites miseros esse, et misericordi® lacrymis deplorandos, et Domino Deo n istro cum gemitibus assidue commendandos?
Restat imperium, et potestas, qua una re maxime se jactant, et efferunt homines, quasi jam supra sortem mortalium ascenderint. Sed ista ipsa potentia, quo altius evehit, eo periculosius minatur praecipitium. Sic loquitur S. Bernardus ad Eugenium suum, cum ex humili Monacho summus Pontifex factus esset: « Considero gradum, et casum vereor: considero fastigium dignitatis, et intueor faciem abyssis jacenti deorsum. Attendo celsitudinem honoris, et e vicino periculum reformido, ■> et infra: a Altiorem locum sortitus est, sed non tutiorem; sublimiorem, non secui mrem. » Atque hoc idem de omnibus gradibus sive Ecclesiasticis, sive temporalibus dici potest. Omnes enim, qui praesunt aliis in periculo magno versantur, et dignissimi sunt, ut omnes eorum subditi serio, et non sine magno gemitu divinum eis implorent auxilium. Audi enim quam terribiliter adversus cos intonet Spiritus sancti tuba: Horrende et cito apparebit vobis quoniam judicium durissimum his, qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia: potentes autem potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cujusquam • qumiam. pusillum, et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio. 0 si ista perpenderent homines, non tam ardenter inhiarent ad regna, et praefecturas! Sed quae causa est, cur tam grave judicium potentibus comminetur Deus? Illa potissimum esse videtur, quod peccata principum soleant esse sine comparatione majora, quam privatorum. Privati homines furantur obolos; principes furantur castra, civitates, regna: privati habent fortasse concubinam unam; principes magni plurimas habere volunt: Salomon habebat trecentas, praeter uxores septingentas: et imperator Maxentius nullius matronae Romanae, quamvis nobilissimae, honori parcebat. Privati singulari certamine cum inimico depugnant; principes magni exercitus magnos in hostes ducunt. Et si forte causa belli injusta sit, quis numeret peccata, quae secum trahit bellum injustum? Certe caedes, rapinae, depopulationes urbium, devastationes agrorum, et vinearun^ incendia domorum, et templorum, sacrilegia horribilia violationes virginum, et matronarum, et sanctimonialium, et alia gravissima scelera sine ullo numero, quae ex injusto bello sequuntur, omnia in caput ejus recidunt, qui sine justa causa bellum movit. Et quia nunquam poteritejusmodi princeps tam ingenlia damna resarcire; repetet ab illo poenas justissimas Deus, qui solus potest invenire supplicia sceleribus omnibus paria. Ergo non mirum est. quod Spiritus sanctus clamet, et dicat, Durissimum judicium his, qui praesunt, fiet. Sed mirum est, quod ii, qui pru;su..t, non contremiscant; et magis mirum est, quod ulli sunt, qui prajfectuias ambiant. Et si Deus tam graviter animadvertit in peccata principum temporalium, multo gravius animadvertet in peccata principum spiritualium, quanto pretiosior est coram Deo anima, quam corpus, et vita aeterna, quam vita temporalis. Quie omnia si quis attente consideret, non poterit non vehementi compati principibus omnibus tum spiritualibus, tum temporalibus; ac pro eis sacrificium precum cum adipe lacrymarum offerre. Quod autem nos diximus, esse compatiendum magis principibus, quam privatis, confirmari potest ex Augustini sententia qui in libris de civitate Dei aperte scribit, magis tolerare debere patres, quod imperent, quam servos tolerare, quod serviunt.
Chapter 20 of 35