Caput VII. De septimo fonte lacrymarum qui est consideratio status saecularium
Restat consideratio status samularis; ex qua consideratione fons non exiguus lacrymarum erumpet, si attente cogitemus, quales esse debeant omnes Christiani, et quales hoc tempore sint. Quales esse debeant Christiani etiamsi laici sint, Scriptura docet, cum affirmat, eos sanctos esse debere, id est, puros, et immaculatos: quod enim saeculares Clericis, et Regularibus dicunt: Nos in mundo sumus, et saecularibus negotiis implicamur, ideo sancti esse non possumus: ad vos pertinet vita spiritualis, et sancta, qui de mundo ad serviendum Deo vocati estis, in a'iquo sensu verum est. Debent enim Clerici, et Regulares majore sanctitatis perfectione praediti esse, quam laici, qui conjugum, filiorum, et reipublica; curam suspiciunt. Sed tamen ipsi quoque saeculares et laici sancti esse debent, si partem velint habere in regno Christi, et Dei.
Primum enim Aposto'us Paulus in ipso principio epistolae ad Romanos, ita scribit:
Paulm servus Jesu Christi vocatas Aaostnlus, omnibus, qui sunt t lomx, dilectis Dei. Vocatus Apostolus, id est vocatione Apostolus, sive vocatus ad Aposiolatum sic de aliis (.hristianis dicit, Vocatis sanctis, id est vocalis ad sanctitatem. Id quod explicat clarius in epistola ad Ephesios: Elegit, inquit, nos in i/iso ante mundi constitutionem, nt essemus sancti et immaculati, et infra: Fornicatio, inquit et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos; aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet. Hic certe Apostolus non alloquitur soles (dericos, aut Monachos, sed omnes Christianos, quos tam sanctos esse debere docet, ut non solum caveant a fornicatione, et omni immunditia et avaritia, sed etiam ignorent vocabula talium scelerum, vel flagitiorum.
.Similia praecipit Princeps Apostolorum Petrus cum ait: Secundu n eum, qui vocavit vos, sanctum, ei vos in omni conversatione sancti sitis, sicut scriptum est; Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Deinde non soli Clerici, et Regulares debent exire de mundo, et non esse de mundo, nec diligere mundum. Scribit enim B. Paulus omnibus Cerinthis, quorum pars maxima laicorum erat: Debueratis de hoc mundo exisse. Et S. Jacobus; Nescitis, inquit, quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constitui, tur. Sanctus quoque Joannes non excipit laicos, vel saeculares, cum ait: Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas l' atris in eo.
Denique Christus Dominus omnibus loquitur, cum ait: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non po'est meus esse discipulus. Odisse autem patrem et matrem et uxorem, et filios, et fratres, et ipsam etiam animam, id est, vitam, ad perfectam charitatem pertinet. Illa enim sola charitas est, quae potest hoc efficere, ut homo paratus sit ea alacritate vitam amittere suam, et suorum, ac si eos odisset. Quod explicat Apostolus, cura ait-ad Corinthios: Tempus breveest, reliquum est ut qui habent uxores, tamquam n n habentes sint, et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; VI qui emunt tamquam non possidentes; et qui u untur hoc mundo, tamquam non litantur, prae¬
terit enim figura hujus mundi. II ree enim verba eo tendunt, ut hominem expediant ab omni amore minus ordinato erga uxores, ct filios, et res omnes mundi hujus, tamquam res caducas et fluxas, quas non decet possessorem suum impedirequo minus promptissimus sit omnia perdere, ut vitam aeternam lucrifaciat.
Habemus igitur ex doctrina Spiritus sancti per os Christi, et Apostolorum nobis praedicata, non solum Clericos, et Monachos, sed etiam laicos ad hanc perfectionem obligari; ut sancti sint, et de mundo exierint, et mundo, et concupiscentiis eju3 nuntium remiserint, et denique tam ardenti charitate ferveant, ut parati sint propter Deum, personas conjunctas, et fortunas omnes, et ipsam vitam libenter exponere, ac si ista vel sua non essent, vel odio prosequerentur.
At quot sunt homines saculares et laici, qui ista infelligant, vel do is is serio cogitent, ne dicam opere compleant? Vix probari Sacerdotes, et Monachi ad ista pertingant. Quid igitur a populo, a mercatoribus, ab opificibus, a rusticis expectabimus? Apostolorum tempore multi erant infirmi, multi imbecilles, multi quibus lacte opus erat, non solido cibo, et tamen pane vita? alebantur quotidie, et intuebantur heroica exempla Sanctorum. Quid ergo de temporibus nostris dicere poterimus quando magna pars populi, semel perannum Corporis sacri aluntur cibo, et rarissimi cernunt exempla Sanctorum? Sed quid opus est argumenta conquirere, ut probemus, vitam mu’totum saecularium hoc tempore lacrymarum fontibus esse plangendam? An non cernimus quotidie homicidia, furta, sacrilegia, adulteria, perjuria, detractiones, dolos, fraudes? Qidd dicam de luxu, de pompis, de operibus Diaboli, quibus renuntiavimus in Baptismo? Quid de multitudine scortorum, sive meretricum, quibus plenus est mundus? Certo in loge veteri dictum erat: Non erit meretrix de filiabus Israel, neque scortator de filiis Israel; et Apostolus clamat: Tollam ergo membrum Christi, et faciam membrum meretricis? Absit, et tamen istoc sordes, ista turpitudo, iste teterrimusfuetorin medio Christiani populi, longe, lateque occupat omnia.
Ex Episcopis, et Sacerdotibus multos novimus ad eam vitee sanctitatem pervertisse* ut morerentur publico Ecclesia testimonio in sanctis numerari, nee pauciores scimus ex Regularibus diversorum ordinum ad eamdem gloriam pervenisse. Ex laicis tam raros novimus publico Ecclesiae judicio sanctos declaratos, ut vix unum, aut alterum in singulis majoribus provinciis, demptis Martyribus in historiis legamus. Nostris certe temporibus partim ex Episcopis, partim ex regularibus numeramus non paucos catalogo sanctorum adscriptos; et non pauciores ita miraculis florent, ut sperandumsit brevi gloriam eamdem assecuturos. De saecularibus, et lacis mirum silentium. Utinam ista consideratio impelleret reges, et principes, ut sanctum Ludovicum Francorum regem, sanctum Casimirum regem Polonia), sanctum Edwardum regem Anglorum, et Sanctum Stephanum regem Hungariae, et alios similes imitari cuperent, atque ad celsitudinem gloriae omnium longe maximam aspirarent. Utinam privati homines laici vitam legerent, et mores imitarentur Sancti Homoboni Cremonensis, qui cum esset alligatus uxori, et paterfamilias, sic tamen vitam integre, pieque traduxit, ut ab Innocentio III Pontifice sapientissimo, inusitato more, statim ab obitu, Beatus et Sanctus declaratus fuerit. Sed ista magis optanda, quam speranda sunt.
Proinde Ecclesia instar Columbae pro omnibus gemat, et ad exemplum Annae matris Samuelis, sterilitatem suam, praesertim quoad laicos, largissimo fletu omnipotenti Deo commendet: potens enim est Dominus, non solum facere, ut sterilis pariat plurimos, sed etiam ut filii Abrahae ex lapidibus suscitentur.
Chapter 19 of 35