Caput I. De primo fonte, qui est consideratio peccati
Disseruimus libro superiore de necessitate lacrymarum: nunc de materia, ex qua nascuntur, sive de fontibus, unde profluunt lacrymae salutares, breviter disseremus. Fontes generales duo sunt, ut antea demonstravimus, malum, et bonum, sive tristitia, et gaudium, unde profluunt lacrymae amarae, et lacrymae dulces; sive lacrymae doloris, et lacrymae amoris, quae significatae sunt per fontes abyssi, et cataractas coeli, unde diluvium generale processit in diebus Noe; et per irriguum inferius, et superius, quod Axa poposcit a Patre in libro Josue. Sed duo isti fontes generales in duodecim dividuntur, qui significari videntur in libro Exodi per duodecim fontes aquarum, quos invenerunt in deserto filii Israel, cum primum per mare Rubrum exierunt de ^Egypto, ut ad terram promissionis proficiscerentur. Sic enim et Christiani, post Baptismum proficiscentes per desertum mundi ad patriam coelestem, duodecim istis fontibus necesse habent, ne ariditate deserti penitus opprimantur.
Primus igitur fons est consideratio deformitatis peccati. Sunt autem tria veluti capita consideranda ut peccati deformitas penitus cognoscatur: primo peccatum ipsum: deinde peccatorum multitudo: denique quis ille, qui peccat, et quis ille in quem peccatur.
Quod ad primum attinet, peccatum est offensio Dei, et omnium rerum, quas fecit Deus: proinde quicumque peccat, inimicitiam sumit adversus Deum et adversus omnes res creatas. Cujus typum gessit Isinael, cujus Manus erant Contra omnes, et manus omnium contra eum, ut loquitur Moses in libro Geneseos. Hoc certe solum si attente cogitaretur, satis esse deberet, ut homo
peccator horreret, nec auderet quocumque proposito praemio illud admittere. Et quidem quod omne peccatum lethale (nam de hoc loquimur) sit offensio Dei, ex definitione colligitur. Sic enim peccatum definit S. Augustinus, quem Theologi omnes sequuntur, Dictum, vel factum, vel concupitum contra legem xternam. Est autem lex aeterna ipsa summa, et sempiterna ratio Dei, quae est ipse Deus: quamvis enim multe dicantur leges, naturales, positivae, divinae, humanae, ecclesiasticae, politicae: omnes tamen ab una aeterna Dei lege dependent. Ideo enim justa est quaelibet lex quia conformis est aeternae legi, et ab illa derivatur, et est ejus quasi quaedam adumbratio. Et ideo peccatum est, si filius non obediat parenti, vel servus domino, vel civis magistratui, vel populus principi, sive ecclesiastico, sive politico; quia lex aeterna Dei justum esse decernit, ut filii parentibus obediant, et servi dominis, et cives magistratui, et populus principi. Efficitur igitur, ut quicumque peccat, Deum offendat, atque ab obedientia Dei discedat; jugum ejus excutiat; adversus eum inimicitias geiat, et justissimae ejus vindictae subjiciatur. Id quod testatur Deus ipse per Jeremiam dicens homini peccatori: A saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, dixisti: Non serviam, et per Isaiam: Transgressi sunt leges, mutaverunt ejus, dissipaverunt foedus sempiternum: propter hoc maledictio vorabit terram. Idem testantur supplicia, quia Deus afflixit ab initio Angelos praevaricatores, et primos parentes, et postea filios eorum per diluvium generale, et alias ejusmodi calamitates. Et denique idem testantur poenae sempiternae, quas Deus per Prophetas, et Apostolos in Scripturis sanctis peccatoribus comminatur.
Neque solum Deum peccator offendit, sed omnes etiam Dei creaturas offendit, atque indignationem earum contra se provocat. Primum enim peccatum unius hominis offendit alios homines, quos exemplo suo ad malum invitat, et saepe corrumpit; ut omittam peccata particularia, quibus unus homo alterum laedit, quae sunt innumerabilia. Deinde res alias corporales offendit, quas avertit a fine suo vero et proprio, qui est Deus, et detorquet ad finem contrarium Deo. Creavit enim Deus elementa, plantas, animantia, et ipsa luminaria coeli, ut homini deservirent, et per obsequium homini exhibitum ipsi Deo famularentur. Sed cum homo per peccatum a Deo avertitur, reliquae omnes creaturae, dum peccatori deserviunt, a Deo quodammodo avertuntur. Atque hoc est, quod Apostolus scribit in Epistola ad Romanos, cum ait: Expectatio creaturae revelationem (illorum Dei expectat: vanitati enim creatura subjecta est, non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute co?'ruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. Quae omnia satis aperte demonstrant res omnes creatas quodammodo aegre ferre et cruciari quod servire cogantur peccatoribus. Et propterea mirum non est, si in tempore novissimo facultate a Deo accepta, pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Pr aeterea offendit animas, quae in purgatorio degunt, quia privat eas suffragiis, quibus refrigerari possent, si homo justus esset. Item offendit Angelos sanctos, et animas beatas, quibus non minus displicet peccatum novum, quam placet nova conversio peccatorum: Gaudium enim in coelo super uno peccatore poenitentiam agente. Offendit etiam (quod admirabile est) ipsam gehennam: quo enim magis crescit multitutido impiorum, eo crescit etiam magis supplicium ipsorum. Haec enim causa est, cur dives epulo ab Abrahamo petierit, ut mitteret Lazarum ad fratres suos, ut testaretur eis, ne et ipsi descenderent ad locum tormentorum: non enim ex charitate id petere potuit homo reprobus, sed ex amore proprio petiit, ne ex praesentia fratrum dolor ipsius cresceret. Denique offendit ipse se omnis, qui peccat, quoniam spoliat animam suam gratia Dei, ex qua remanet caecus, et nudus, et pauper et miser, et miserabilis, quamvis ex interna mentis caecitate, sibi dives, et locupletatus, et nullius egere sibi videatur, ut dicitur in Apocalypsi. En igitur quanta sit, et quam
lacrymabilis deformitas, et crudelitas, et malitia venata peccati.
Vere scribit S. J. Chrysost. neminem laedi, nisi a se ipso, quoniam omne malum, quod extrinsecus advenit, sive ab hostibus, sive ab elementis, sive a morbis, sive a Diabolo, omnia cooperantur in bonum, si peccatum absit, nam cum peccatum abest, Deus adest, et Si Deus pro nobis, quis contra nos? At cum quis animam suam peccati veneno interficit, simul omnia pereunt bona, et irruit in hominem innumerabilis turba malorum. Quare si peccator ista consideraret, vix fieri posset, quin totus verteretur in lacrymas. Sed quoniam potest homo se ipsum occidere per peccatum, sed non potest ipse se vivificare per gratiam, clamet saepe dum vivit, Illumina, Domine, oculos meos ne unquam obdormiam in morte; ne quando dicat inimicus meus, praevalui adversus eum. Et si forte in morte jam obdormierit, et ex magna misericordia Dei, clamantem spiritum intus in corde audierit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus; caveat, ne sinat obdurari cor suum sed audiat vocantem a morte ad vitam: non enim gratiam vocationis donaret, nisi et vitam donare disponeret. Sequatur igitur praevenientem, ambulet cum comitante, laboret in gemitu suo, lavet per singulas noctes lectum suum: sic enim tandem respirabit in misericordiis Domini, et cantabit in viis ejus, Quia magna est gloria Domini.
Veniamus nunc ad multitudinem peccato-. rum, quod erat alterum caput. Profecto si quis mentem convertat ad multitudinem peccatorum, quae ab unoquoque nostrum quotidie perpetrantur, obstupescet omnino, et horrebit. Propheta David clamat et dicit: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, Domine. Quasi dicere vellet, tot esse nostra delicta ut numerari non possint: praesertim cum multa sint nobis occulta, quae oculos Dei non fugiunt, quamvis oculos nostros fugiant. Hinc Beatus Apostolus etiam clamat: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui enim judicat me, Dominus est, qui multa fortasse deprehendet et reprehendet in me, quae ego non reprehendo, quia non deprehendo. Quis sapiens hanc tantam miseriam non vehementer deploret? Sed Propheta David pergit ad majora, quippe qui divina luce illustratus, multa videbat, quae nostris tenebris valde minuta, aut etiam nulla esse videntur. Sic enim loquitur in alio Psalmo: Iniquitates meae su. pergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Quorum verborum haec videtur esse sententia: Iniquitates meae multae sunt, et magnae; et quidem tam multae, ut me totum obruant, et super caput meum exaltentur: quo modo cum quis immersus in aquis undique aquis obruitur. Nec solum iniquitates meae undique me operiunt multitudine sua, sed etiam mole sua ita me gravant, ut importabiles mihi esse videantur. Haec videbat David, et ideo lavabat per singulas noctes lectum suum: nos ne minimam quidem partem peccatorum nostrorum cognoscimus, et ideo peccata nostra corde arido tum ipsi Deo, tum Sacerdotibus confitemur. Cujus rei causa est, quia peccatorum multitudinem, et gravitatem pauci sunt qui in statera seriae considerationis appendant.
Sed audiamus quid Apostoli de multitudine delictorum dicant. S. Joannes in epistola sua: Si dixerimus, inquit, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et non dixit, non habuimus, sed, non habemus; ut ostendat, etiam in illa summa vitae perfectione, peccatum in se agnoscere. Et S. Jacobus adhuc clarius: In multis offendimus omnes. 0 nos vere caecos, et miseros, quis delicta nostra numerabit, si Apostoli, post acceptum Spiritum sanctum, et illo copioso imbre mundati, non mentiuntur, cum dicunt: In multis offendimus omnes? Et si Septies in die cadit justus, ut Sapiens loquitur, quoties cadent injusti, et imperfecti? nonne, saltem septuagies septies?
Haec sane consideratio ita me terret, et confundit, ut videat mihi semper in luto et sordibus volutari, vel certe inter spinas, et tribulos sic ambulare, ut punctiones frequentes evitare non possim. Unde illud Isaiae mihi, et mei similibus convenienter aptari censeam: A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas. Et fieri poterit ut quis haec vulnera, has sordes, haec innumerabilia delicta verborum, operum, cogitationum, omissionum attente consideret, et non amarissime fleat? Fateor, mihi Virginem Deiparam ea de causa praeter alia dona valde admirabilem videri, quod immaculata semper ambulaverit in via lutosa hujus vitae, et intacta inter spinas hujus deserti, et hanc ejus gloriam inter illa magna numerandam imprimis esse, de quibus ipsa cecinit, Fecit mihi magna, qui potens est. Sed si privilegium Tom. VIII.
Deiparae est, omni peccato carere, et ad culpas abluendas lacrymis non indigere: nos tamen eniti debemus, ut ad ejus puritatem quam vicinissime propinquemus. Id vero tunc facimus, cum per Dei gratiam, et ejusdem Virginis intercessionem, peccata cavemus, et culpas admissas primo quoque tempore lacrymis abluere festinamus.
Restat caput postremum, de comparatione hominis cum Deo: haec enim comparatio, si, ut oportet, destituatur, satis efficax esse poterit ad flumen lacrymarum de petra durissima pordis humani eliciendum. Quid igitur est Deus, quem homo peccator offendit? et quid est homo, a quo Deus immortalis offenditur? Deus est res quaedam ex se sufficiens, et nullius egens, juxta illud Prophetae, Deus meus es tu, quia bonorum meorum non eges. Homo est res nihil omnino ex se habens, et omnium bonorum egens. Quale igitur monstrum est, si quod est ex se nihil, et mendicare cogitur a Deo, fonte omnium bonorum, omnia sibi necessaria, erigat manus, ut pugnet contra ipsum Deum? Quid est Deus, et quid est homo? Deus est Rex saeculorum, qui semper fuit, et semper erit, et qui idem semper est, et anni ejus non deficiunt; homo est vapor ad modicum parens, qui paulo ante non erat, et paulo post non erit, et nunc esse momentaneum possidet. Quomodo igitur audet homo tam fragilis Deum, qui solus habet immortalitatem ad iracundiam provocare? Quid est Deus, et quid est homo? Deus est omnipotens, apud quem nihil est impossibile, et cui nemo resistere potest; homo est vermiculus terrae, subjectus vestigiis Dei, a quo si paululum comprimatur, extinguitur. Et unde igitur tam ingens superbia huic vermiculo, ut Deum offendere non perlimescat? Quid est Deus et quid est homo? Deus est solus sapiens, quem nulla latet cogitatio, et qui scrutatur renes, et corda. Sed cogitationes hominum timidae sunt, et incertae providentiae nostrae. Cur igitur homo tantum confidit in astutia sua, ut speret, se fallere posse omnia videntem, et omnia scrutantem Deum? Ac, ut multa praeteream, quid est Deus, et quid est homo? Deus est pater amantissimus, et beneficentissimus, qui si tolleret ab homine quae in eo posuit, nudus omnino remaneret homo, et ad nihilum plane redigeretur. Et fieri potest, ut patris tam boni reperiatur filius tam malus, qui patrem ipsum, si posset, occideret? Et tamen vere reperiuntur blasphemi, et rabidi homines, qui Deum de coelo detraherent, et conculcarent, et ad nihilum, si possent, omnino redigerent. Denique, quid est Deus, quid est homo? Deus est verus, et naturalis Dominus omnis creaturae, homo est verus, et naturalis servus Creatoris sui; et tamen inveniuntur tam justi domini, tam rebelles servi, ut contra omnem naturae ordinem ab illo deficere, et creaturam in ejus locum exaltare contendant? Sed verbis S. Bernardi totum hunc locum claudere volo: « Cogita, inquit, Patrem, cogita Dominum, ad omnia reus es: plange per singula. Ipse quidem patrem se exhibuit mihi: sed non ego me illi vicissim filium. Quanam fronte attollo jam oculos ad vultum patris tam boni, tam malus filius? Pudet indigna cessisse genere meo: pudet tanto patri vixisse degenerem. Exitum aquarum deducite oculi mei, operiat confusio faciem meam. Deficiat in dolore anima mea, et anni mei in gemitibus. » Et infra: « Esto, inquit, quod dissimulet Pater, ignoscat beneficus: sed non Dominus et Creator. Et qui parcit filio, non parcet figmento, non parcet servo nequam. Pensa cujus sit formidinis, et horroris, tuum atque omnium contempsisse factorem, offendisse Dominum majestatis. Majestatis est timeri et- Domini est timeri, et maxime hujus majestatis, et hujus Domini. Nam si reum regiae majestatis, quamvis humana?, humanis legibus plecti capite sancitum est, quis finis contemnentium divinam omnipotentiam erit? Tangit montes, et fumigant: et tam tremendam majestatem audet irritare vilis pulviculus, uno levi flatu mox dispergendus, et minime recolligendus? Ille, ille timendus est, qui postquam occiderit corpus potestatem habet mittere in gehennam. » Haec Sanctus Bernardus, cui socium adjungere placet Sanctum Joann. Chrysost., qui in libro posteriore de compunctione cordis, hortatur fideles omnes, ut non contenti sint semel deflevisse peccata, sed in corde tamquam in libro descripta gerant omnia delicta sua, majora, et minora; et saepe saepius ea relegant, et lacrymis compunctionis lavare curent, imitantes sanctum illum regem, qui dicebat: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animse meas.
Chapter 13 of 35