Caput VI
De sexto fonte lacrymarum, qui est consideratio ordinum Religiosorum.
Ordines religiosi quemadmodum in suis bonis membris materiam praebent fidelibus omnibus gloriandi, et Deum laudandi: sic etiam contra, in suis membris malis fontem nobis aperiunt inconsolabilium lacrymarum. Vere enim scripsit S. Augustinus, non se vidisse meliores iis, qui in monasteriis profecerunt, neque deteriores iis, qui in monasteriis defecerunt. Regulares enim similes esse videntur ficubus Jeremiee, inter quas, quae bonae erant, erant bonae valde, et quae mala;, malae valde. Referam paucis ex testimoniis quatuor insignium Doctorum, quales fuerint olim Monachi; deinde veniam ad multorum ruinam, et casum miserabilem deplorandum.
Sanctus Gregorius Nazianzenus in Apologia de fuga sua, cum descripsisset bona Monachorum sui temporis; « Talis, inquit, est Christi pars, talis passionum Christi fructus, quem ipse de terra ad Patrem defert. Religionis, inquam, Christianae columen, populi decus mundi fundamentum, cum coelestibus, pulchritudinibus elegantia propemodum certans. »
S. Joannes Chrysostomus sic loquitur: « Si quis nunc ad riEgypti veniat solitudinem, paradiso prorsus omnem illam eremum videbit digniorem et innumeros Angelorum choros in corporibus fulgei-e mortalibus. Est enim cernere tota illa regione diffusum exercitum Christi et admirabilem illum regium gregem, virtutumque, coelestium conversationem in terris micantem. »
S. Hieronymus in epistola ad Heliodorum: « 0 desertum, inquit, Christi floribus vernans! 0 solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni
Regis extruitur! 0 eremus familiarius Deo gaudens. »
S. Augustinus in libro de moribus Ecclesia;: « Nihil, inquit, de iis dicam, qui secretissimi penitus ab omni hominum conspectu pane solo, et aqua contenti desertissimas terras incolunt, perfruentes colloquio Dei, cui puris mentibus inhsererunt, et ejus pulchritudinis contemplatione beatissimi, qua; nisi sanctorum intellectu percipi non potest. » Et paulo post: «Hoc tam excellens fastigium sanctitatis, cui non sua sponte mirandum, Et honorandum videtur, oratione nostra videri qui potest »; haec de sarictitate Anachoretarum.
Sed ne videantur soli Anachoretae omni laude dignissimi esse judicandi, addam duo testimonia pro Coenobilis, Sanctus Hieronymus in epistola ad Eustochium de custodia virginitatis, scribit totum ordinem vitae Coenobitarum, ex quo apparet Angelicam plane fuisse conversationem Monachorum illius temporis, adseribo verba, quia longissima oratio est. Sanctus quoque Augustinus in libro de moribus Ecclesiae, postquam de Eremitis narravit quae paulo ante retulimus, de Coenobitis ita subjungit: « Sed si hoc (vita solitaria) excedit nostram tolerantiam, quis non illos miretur, et praedicet, qui contemptis, atque desertis mundi hujus illecebris, in communem vitam castissimam, sanctissimamque congregati simul aetatem agunt viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus; nulla superbia tumidi, nulla pervicacia turbulenti, nulla invidentia lividi, sed modesti, verecundi, pacati, concordissimam vitam et intentissimam in Deum gratissimum ipsi munus offerunt a opio ista posse meruerunt? Nemo quicquam possidet proprium, nemo cuiquam onerosus est. Patres vero non solum sanctissimi moribus, sed etiam divina doctrina excellentissimi, nulla superbia consulunt his, quos filios vocant, magna sua in jubendo auctoritate, magna eorum in obediendo voluntate. » Denique, post multa alia, quae nimis longum esset hic ponere, inter quae illud est, quod sub uno Patre conveniunt ut minimum Monachorum tria millia, ita concludit: « Hos mores, hanc vitam, hunc ordinem, hoc institutum si laudare velim, nec digne valeo, et vereor ne judicare videat, per se ipsum tantummodo expositum placere non posse, si super narratoris simplicitatem, cothurnum etiam laudatoris addendum putavero. »
Quae autem Sancti Patres Nazianzenus, Chrysostomus, Hieronymus, et Augustinus de Monachis sui temporis dicunt, possumus nos etiam dicere de primordiis omnium ordinum Religiosorum. Nam et Sancti Benedicti, et Sancti Dominici, et Sancti Francisci, et omnium aliorum sanctorum, qui religiosos ordines instituerunt lilii, et nepotes per multos annos ita sancte, pie, perfecteque; vixerunt, ut vel omnes vel eorum pars maxima insigni sanctitate floruerint. Postea tamen multiplicari coeperunt regulares sine numero, et multi non a Deo vocati ad statum perfectionis, sed aliis rationibus adducti monasteria repleverunt: et impletum est illud Isaiae, Multiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam. Inde nata sunt scandala gravia, et multiplicia, omnibus nota, qua; materiam uberem praebent columbae gemendi, et plangendi relaxationem, ne dicam corruptionem, ordinum religiosorum. Quamvis enim nullus sit ordo religiosus,, in quo non aliqui vere pii, sanctique reperiantur; tamen negari non potest, quin magna inveniatur in quibusdam ordinibus multitudo relaxatorum. Et fortasse impletur nostris temporibus quod accidit ordini S. Pacomii.
Et quia res est tremenda \alde, eamque ego sine magno horrore referre non possum, verba ipsa auctoris adducam. Auctor autem est Dionysius Exiguus Abbas Romanus, scriptor egregius, qui vitam S. Pacomii ex Graeco auctore bdeliter latinitate donavit. Is ergo in ea historia cap. 45. sic loquitur: « Monachis ad vescendum convenientibus venerabilis senex (Pacomius), in cellulam, ubi consueverat supplicare Domino, se recepit: et obserans ostium orabat intente, et obsecrabat Dominum quatenus ei declararet statum Monachorum, qui futurus esset, ve^ quid post ejus obitum, in tanta congregatione contingeret. Et ab hora nona usque ad illud tempus quo frater, qui nocturnis orationibus praeerat, vocem mitteret, et ad preces solitas excitaret, instantiam suae supplicationis extendit. Cumque precaretur attentius, subito circa mediam noctem visionem cernit, quae eum juxta petitionem propriam de statu posterorum suorum plenius edoceret. Nam monasteria sua vehementius dilatanda, nonnullosque pie victuros et continenter agnovit: neglectores etiam plurimos didicit, suamque salutem penitus esse perdituros. » Haec ille, qui satis aperte denun¬
tiat ex maxima Monachorum multitudine nonnullos, id est, paucissimos pie victuros, et salvandos; plurimos autem neglecturos, et saluted perdituros.
Pergit deinde auctor, et visionem ipsam explicat: « Vidit, inquit, sicutipse narravit, multitudinem Monachorum in valle quadam profunda satis atque caliginosa consistere, et alios exinde velle conscendere, nec valere, quia occurrebant ex adverso sibi, nec invicem dignoscere poterant nec de profundo illo, et tenebroso loco prorsus emergere: alios autem frustra conatos prae lassitudine, ruere, atque ad inferos pervenire: alios autem jacentes miserabili, ac lacrymosa voce deflere: nonnullos vero cum maixmo labore conscendere, quibus ascensu ipso lux protinus occurrebat, in qua constituti referebant Deo gratias, quod evadere potuissent. » Haec est visio sancti Pacomii. Ex qua colligitur primum principium relaxationis Regularium esse caecitatem mentis, ut idem Pacomius interpretatur. Ideo enim dicitur multitudo Monachorum visa esse in valle profunda, tenebrosa et caliginosa; quia multitudo ex monte perfectionis cecidit ad vallem profundam nimiae relaxationis, comitante eos caligine mentis: non enim duxit eos stella ad praesepium Christi, id est non traxit eos divina vocatio ad humilitatem Christi sectandam, sed carnalis sensus qui mentem excaecat, duxit illos, vel ad vitam commodiorem, cum essent pauperes, vel ad honores ambiendos in religione, cum in saeculo non invenirent, qua via possent ascendere: vel alio aliquo humano consilio vestem sanctam induerunt, sed mores non mutaverunt. Et quid mirum, si multi vestem religiosaminduunt, et mores religiosos non induunt, cum non Spiritus Domini, sed carnalis sensus eos ad ordinem religiosum duxerit? Et unde contentiones pro praefecturis, et inimicitiae, ac rixae in domo Dei, quae est domus pacis, nisi quia plurimi non missi sunt ab eo, qui dixit, Tollite jugum meum super vos; et discite a me, quia mitis sum, et huipilis corde? Quare si ii, qui praesunt ordinibus religiosis vebnt ordinem suum reformare, et ex valle ad montem ducere, oportet eos diligentissime vigilare in exploranda vocatione eorum, qui habitum petunt, nec tantum verbis explorare interrogando, sed etiam factis exercendo novitiossuos longo tempore in mortificatione passionum. Sed pergamus in explicanda visione Pacomii. In valle illa profunda quatuor Monachorum genera Sanctus Pacomius, vidit: primum est eorum, qui conabantur ascendere, sed impediebantur ab iis, qui illis occurrebant, qui inter se non floverant. Hoc significat non deesse in ordinibus relaxatis, qui cupiant ascendere ad montem perfectionis: sed impediuntur malis exemplis aliorum, qui verbis, et factis a bono proposito resilire quodammodo cogunt. Dicuntur autem is, i non se invicem cognoscere, quia putantur amici et lratres, et sunt hostes, et inimici.
Alterum genus est eorum, qui multum laborant in ascendendo, sed brevi fatigantur, et Corruunt usque ad inferos. Id vero significat, inveniri etiam in ordinibus relaxatis, qui non solum cupiunt ascendere ad perfectionem, ac plenam regulae observantiam; sed etiam incipiunt laborare in superandis tentationibus, et extinguendis concupiscentiis: sed victi antiqua consuetudine, tandem resiliunt a bono proposito, et ad sempiternum interitum ruunt.
Tertium est eorum, qui jacentes gemunt, ac plorant, id est qui ne conantur quidem ad montem ascendere, et cum exultotione cantare canticum graduum; sed jacent in sterquinilio suo torpentes, et assidue gemunt, ac plorant, non peccata sua, sed paupertatem, vel ignominiam, vel labores ad quos inviti a Praefecto coguntur. 0 vitae genus miserabile! Illi sine dixina consolatione affliguntur et sine bono merito laborant et sic transeunt a labore ad dolorem, et a mortificatione temporali ad mortem sempiternam; qui si vellent ea, quae patiuntur inviti, libenter pro Christo pati, jugum suave, et onus leve experirentur in terris, et ingens praemium lucrarentur in coelis.
Quartum genus eorum est, qui serio, et invicto animo aggrediuntur ascensionem de valle lacrymarum ad montem divinae consolationis; et omnes difficultates forti animo superant: ac tandem ad mortem usque, perfectionem vitae sectando, perseverant. Istis occurrit lux copiosa, quia paulatim purificatur cor eorura a nebulis errorum, et cognoscitur veri as, et veritas liberat. Sic enim loquitur Dominus: Cognoscetis veritatem, et ventas liberabit vos. Qui enim purificante, et illuminante Domino incipit intelligere, nihil essa vere magnum, nihil vere suave, nihil voto utile hominibus, nisi gratiam Dei in hac mortali vit i, et in futura vitam aeternam: liberatur facile ab amore, et timo¬
re mundano, et ingreditur viam pacis, per quam ambulat securus, et gaudens, donec perveniat ad civitatem sanctam Jerusalem coelestem. Et quoniam in ore duorum testium, prajsertira omni cxceptionemajorum, stat omne verbum, placet addere visionem S. Francisci, quam de progressu ordinis sui aliquando vidit, simi em illi, quae demostrata fuit regi Nabuchodosor per similitudinem statuae grandis cujus caput erat aureum, pectus argenteum, venter aereus, tibiae ferreae, pedes partiin ferrei, partim fictiles. In qua visione multa leguntur de insigni perfectione primorum Patrum illius ordinis et de magna relaxatione posterorum, f.onsulat lector chronicum fratrum Minorum. Ex quibus omnibus colligitur, agendas esse gratias Deo cum ingenti laetitia pro tot sanctis hominibus, quos ordines religiosi Ecclesiae catholicaj pepererunt et in dies pariunt;et simul etiam fundendas lacrymas copiosas pro deformatione, quam passa est tam illustris portio gregis Christi; et simul orandum assidue Deum, ut convertat corda patrum in filios, et filios relaxatos ad prudentiam spiritualem et fervorem cordi3 patrum justorum.
Chapter 18 of 35