Caput IX. De nono fonte lacrymarum, qui est consideratio purgatorii
Animae illae, qui in purgatorio degunt, non parum nobis adhuc viventibus super terram, lacrymarum materiam praebent; ut merito consideratio purgatorii dici possit lacrymarum fons uberrimus.
Porro in poenis purgatorii quatuor capita considerari possunt, ex quibus conjecturam facere licebit de magnitudine poenarum illarum, ut ex ea magnitudine colligi possit, merito debere fideles lacrymas fundere ob commiserationem fratrum nostrorum, qui poenis illis interim cruciantur.
Primum es', poenas purgatorii acerbiores esse poenis omnibus, quas in hac vita experimur: alterum, poenas purgatorii, ut plurimum diutius durare, quam poena) hujus vita) durent: tertium, animas, quae in purgatorio degunt, seipsas juvare non posse: postremum, animas illas esse plurimas, ac
pene innumerabiles. Ex his plane constat, valde miserabiles esse animis illas, et per hoc omni miseratione dignissimas: et stultissimos esse, qu^in hoc tempore pro culpis suis satisfacere negtigunt, et malunt ad loca illa poenalia descendere, in hoc tempore aliqua delectatione privari.
Primum igitur pro comperto habere debemus, poenas purgatorii acerbiores esse poenis omnibus quas in hac vita expenmur. Id enim disertis verbis docet S. Augustinus in explicatione Psalmi tricesimi septimi, cum sic loquit lr: « Domine ne in indignatione tua arguas me, non sim iqter illos, quibus dicturus es. Ite in ignem aeternum. Neque in ira tua emendes me, ut in hac vita purges me, et talem me reddas, cui jam emendatores igne opus non sit; propter illos, qui salvi erunt, sic tamen quasi per ignem ». Et paulo post: « Et quia dicitur, Salvus erit, contemnitur ille igni. Ita plane, quamvis salvi per ignem, gravior tamen erit ille •ignis, quam quicqu d potest homo pati in hac vita. Et nostis, quanta hic passi sunt mali, et p issint pati, tanta tamen passi sunt, quanta potuerunt pati boni, et quid enim quisque maleficus, latro, adulter, sceleratus, sacrilegus pertulit legibus, quod non pertulit Martyr in confessione Christi? Ista ergo, quae hic sunt mala, multo faciliora sunt: et tamen videte quemadmodum ea homines no patiantur, quicquid jusserint faciunt, quanto melius faciunt, quod jubet Deus, ne illa graviora patiantur? » Haec Sanctus Augustinus, quem in hac sententia sequuntur multi Patres. Sanctus Gregorius in explicatione Psalmi tertii poenitentialis: « Domine ne in furore arguas me, neque in ira tua corripias m); quusi dicat, scio futurum esse, ut post hujus vit.e exitum alii flammis expientur purgatoriis, alii sententiam subeant arterne damnationis. Sed quia illum transitorium ignem omni tribulatione ajstimo pioesenti intolerabiliorem, non solum in furore aeternae damnationis opto non argui, sed etiam in ira transeuntis tmeo correptionis purgari. » Idem habent venerabilis Beda in explicatione verborum eorumdem, et S. Anselmus in explicatione tertii cap. epistolae prioris ad Gorint. et S. Bernurdus in sermone ds obitu Huraberti.
llos vero sanctos Patres non sequitur tantum Sanctus Th ornas Aquinas scribens in quartum librum sententiarum, dist. 30. qua)st. 1. art. 2. sed addit, minimam poenam purgatorii graviorem esse acerbissima quacumque prena hujus mundi. Et tamen audent homines contemnere illam poenam qui pra?sentes dolores tolerare non possunt. Sed haec est caecitas plangenda praeter creteras in hac valle lacrymarum.
Probat autem S. Thomas sententiam suam, quoniam veritas certa, et expl tr ita est, poenam damni graviorem esse qualibet poena sensus: et non minus certum et exploratum est, eos omnes, qui in purgatorio sunt, poenam damni sustinere. Sed aliquis forte objiciet, poenam damni perpetuam, qualis est in gehenna, esse vere poenam, et prenarum gravissimam; sed in purgatorio carentiam, visionis di vinee,. non videri proprie poenam, aut certe non esse poenam graviorem iis, quas in hac vita patiuntur Martyres. Nam et nos dum hic in terris vivimus, Deum non videmus, et tamen non dicimur sustinere poenam damni, quia suo tempore Deum videbimus, si cordi purgando, et mundando, ut par est, operam demus. Imo etiam veteres sancti Patres Patriarcha?, et Prophetae, qui in limbo Salvatorem expectabant, Deum non videbant, nec tamen cruciabantur poena damni, quia visuri erant tempore designato a Deo. Sic enim Abraham respondit epuloni: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, Lazarus autem mala; nunc igitur ille consolatur, tu vero cruciaris. Ubi non dixit Abraham, Lazarus cruciatur poena damni, sed consolatur, ac per hoc non torquetur. Et Sanctus ille Simeon, cum ait: Nunc dimittis servum tuum in pace, non existimavit per mortem se pergere ad poenam gravissimam, sed ad pacem la?tissimam. Denique Sanctus Gregorius in libro tertio decimo Moralium affirmat, veteres Patre-; in limbo, non tormenta ulla pertulisse, sed requiem invenisse.
Ad hanc ojectionem facile responderi potest: nos enim hic in terris non plene cognoscimus, quam grave sit, Deum non videre, tu quia per phantasmata corporalia, et sensuum ministerium obscure intelligimus quicquid intelligimus: tum quiadeliniti corporalibus oblectationibus in his acquiescimus, nec de spiritualibus multum solliciti sumus. Veteres quoque Patres non cruciabantur poena damni, quamvis Deum non viderent, quia sciebant non differri se culpa aliqua sua propria, a visione Dei, sed quia tempus illius magni boni nondum advenerat. At, qui post Christi adventum damnan¬
tur ad Purgatorium, ii non possunt non gravissime cruciari, quod Deum videre nequeant: nam cum corpore, et sensibus corporalibus careant, non amplius oblectari possunt in objectis sensibilibus, in cibo, et potu, in divitiis, et honoribus, in explenda carnali concupiscentia: sed toti aspirant ad contemplandam veritatem primam; et ad fruendum sommo bono, ad quod, ut ad finem ultimum, se creatos fuisse intelligunt. Accedit, quod optime noverunt jam fidelibus aperta esse regna coelorum, et nihil esse, quod impediat, nisi reatum poenae per ipsorum propria peccata contra tum: unde sine dubio sibi ipsae irascuntur animae, et dolent, ac torquentur, quod ipsae sibi causa sint dilationis tanti boni. Similes mihi esse videntur homini valde esurienti, et sitienti, qui ante se habeat mensam cibis optimis instructam, et vinis optimis, ac limpidissima aqua refertam; et tamen nihil attingere possit, non alia causa prohibente nisi quia ipse sibi hanc dilationem promeritus sit. Adde, quod Sancti Patres Augustinus Gregorius, Beda, Anselmus, et Bernardus non de poena damni loquuntur, quam omnes fatentur esse maximam, sed de poena ignis; ac de ista poena plane affirmant, eam esse atrociorem, quam sit ulla prena hujus litae. Quamvis enim non desit hic in terris prena ignis, tamen ille ignis, qui non lignis, aut oleo nutritur, sed ut instrumentum justitiae Dei seraper ardet et torquet animas, sine ulla dubitatione acerrimus est. Quare si non concederemus, poenam damni temporariam, qualis est in Purgatorio, esse graviorem omnibus poenis hujus vita?: id tamen de prena ignis ex tot Patrum auctoritate concedi deberet. *
Et quoniam multi non facile adducuntur, nt credant qua? nunquam viderunt, placuit Deo aliquando servos aliquos suos a mortuis excitare, ac eis mandare, ut viventibus annuntient quod viderunt. Ex multis autem ejusmodi testibus, ut sic loquar, oculatis, qui poenas Purgatorii viderunt, duos eligere visum est, unum, et unam, de quibus testes habemus omni exceptione majores. Unus igitur sit Drithelmus Anglus, cujus viri historiam scribit Venerabilis Beda, qui rem narrat sibi notissimam, et qua? tempore suo obstupescentibus omnibus evenit. Sic igitur scribit in libro quinto historia? gentis Anglorum: « His temporibus miraculum memorabile, et antiquorum simile in Britannia factum est. Namque ad excitationem viventium de morte animae, quidam aliquandiu mortuus ad vitam resurrexit corporis, et multa memoratu digna, qu® viderat, narravit, e quibus hic aliqua breviter perstringenda esse putavi. Erat quidam paterfamilias in regione Nordam Humbrorum, religiosam cum domo sua vitam gerens qui infirmitate corporis tractus, et hac crescente per dies, ad extrema perductus, primo tempore noctis defunctus est. Sed diluculo reviviscens, ac repente residens, omnes, qui corpori flentes assederant, timore immenso perculsos: in fugam convertit. Uxor tantum, quae eum plus amabat, quamvis multum tremens', et pavida, remansit, quam -ille consolatus: Noli, inquit, timere, quia vere resurrexi a morte, qua tenebar; et apud homines sum iterum vivere permissus; non tamen ea mihi, qua antea consueveram, consuetudine, sed multum dissimili ex hoc tempore vivendum est. Statiraque surrexit, et abiit ad villulae oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam, in tres divisit portiones: e quibus unamconjugi, alteram filiis tradidit; tertiam sibi retentam, statim pauperibus distribuit, nec multo post saeculi curis absolutus ad monasterium Malros pervenit, acceptaque tonsura locum secretae mansionis, quam praeviderat Abbas, intravit; et ibi usque ad diem mortis in tanta mentis, et corporis contritione duravit, ut multa illum, quae alios laterent, vel horrenda, vel desideranda vidisse, etiamsi lingua sileret, vita loqueretur. Narrabat enim hoc modo, quod viderat. Lucidus, inquit, affectu et clarus erat indumento, qui me ducebat, devenimus autem ad vallem multae latitudinis, et profunditatis, infinitae autem longitudinis, quae ad laevam nobis sita, unum latus flammis ferventibus nimium terribile, alterum furenti grandine, ac frigore nivium omnia perflante, atque verrente non minus intolerabile praeferebat. Utrumque autem erat animabus hominum plenum, quae vicissim hinc inde videbantur quasi tempestatis impetu jactari. Cum enim vim fervoris immensi tolerare non possent prosiliebant miserae in medium frigoris infesti et cum neque ibi quippiam requiei invenire valerent, resiliebant rursus in medium flammarum inextinguibilium. Cumque hac infelici vicissitudine longe lateque, prout aspicere poteram, sine ulla quietis intercapedine innumerabilis spi¬
rituum deformium multitudo torqueretur; cogitare coepi, quod hic forte esset infernus, de cujus tormentis intolerabilibus narrare saepius audivi. Respondit cogitationi meae ductor qui me praecedebat: Non hoc, inquiens suspiceris: non enim hic infernus est ille quem putas. »
Ac deinde explicata visione inferni, et paradisi. quam causa vitandae prolixitatis omitto, subdit: « Scis, inquit, quae sint ista omnia, quae vidisti.? respondi ego, non. Et ait: Vallis illa, quam aspexisti flammis ferventibus, et frigoribus horrenda rigidis, ipse est locus, in quo examinandae, et castigandae sunt animae illorum, qui differentes confiteri» et emendare scelera sua, quae fecerunt, in ipso tandem mortis articulo ad poenitentiam confugiunt, et sic de corpore exeunt; qui tamen, quia confessionem et poenitentiam, vel in morte habuerunt, omnes in die Judicii ad regnum coelorum pervenient. Multos autem preces viventium, et eleemosynae, et jejunia, et maxime celebratio Missarum, ut etiam ante diem Judicii liberentur, adjuvant. » His addit Venerabilis Beda, quod « Cum ille incredibili austeritate corpus suum vexaret, et in fluminibus gelu concretis oraret, et psalleret, dicentibus sociis, Mirum, frater Drithelme, quod tantam frigoris asperitatem ulla ratione tolerare praevales: respondebat ille, frigidiora ego vidi. Et cum dicerent, Mirum, quod tam austeram tenere continentiam velis: respondebat, austeriora ego vidi. Sic usque ad diem suae vocationis infatibili coelestium bonorum desiderio corpus senile inter quotidiana jejunia domabat, multisque verbo, et conversatione saluti fuit.
Hanc historiam ego verissimam esse non dubito tum quia consentanea est Scripturae discenti in libro Job: Ad nimium calorem transeunt ab aquis nivium. Deinde, quia testem habemus Bedam virum optimum, et qui rem gestam suo tempore narrat. Denique quia secutus est ex ea visione fructus, quem Deus requirere ex hujusmodi solet, non curiositas, non vanitas, sed salus animarum multarum, per conversionem ad poenitentiam.
Venio ad testimonium feminae mirabilis, quae Christiana dicta est, cujus vitam scripsit Thomas Cantipratensis, ex ordine Sancti Dominici, vir fide dignissimus, qui ejus tempore vixit. Cui contestis accadit venerabilis Jacobus de Vitriaco Cardinalis pius et doctus, qui in praefatione ad libros suos de vita, et rebus gestis Beatae Mariae de CJEgnies, meminit plurium sanctarum mulierum, ac praecipue Christianae mirabilis, cujus res ge-. stas compendio ac brevissime refert. Haec igitur virgo de se ita loquitur, cum primum a morte videntibus multis surrexit: « Statim, inquit, ut'e'corpore excessi, animam meam exceperunt lucis ministri Angeli Dei, deduxeruntque illam in locum quemdam obscurum, et horridum, aniraabus hominum refertum. Quae vero tormenta eo in loco conspexi ea tam immania, et acerba fuerunt, ut nullus possit sermone id explicare. Vidi illic non paucos vita functos mihi, cum viverent, non ignotos/ Yalde autem miserata ego animas illas miserabiles, quaerebam, quis esset ille locus, suspicabar enim tartarum esse. Responderunt mihi duces mei, locum esse purgatorii, ubi peccatores, quos in vita quidem peccasse poenituisset, sed non satis scelerum suorum meritas poenas dedissent. Inde perduxerunt me ad inferorum supplicia, in quibus itidem agnovi quosdam mihi oliin in vita notos. Postea vero translata sum in paradisum, usque ad thronum Divinae Majestatis, ubi cum viderem gratulantem mihi Dominum ultra omnem modum laetebar, quod arbitrarer illic me deinceps cum Domino in omnem aeternitatem permansuram. At ille mox respondens desiderio meo: Revera, inquit, dulcissima filia hic raecum eris, sed nunc utrum e duobus malis optionem tibi facio, vel aeternum hic nunc apud me manere, vel redire ad terras, ibique in mortali corpore absque illius detrimento pcenas perferre, iisque omnes illas animas, quas in locis purgatoriis miserebaris «liberare, et eripere, effieereque ut homines adhuc in corpore manentes tuae poenitentiae, et vitae exemplis ad me conversis a suis facinoribus abstineant, et resipiscant per actis omnibus, ad me tandem, multis aucta meritorum cumulis reverti: Ego vero absque ulla cunctatione sub conditione mihi proposita dixit me velle ad corpus redire, et pius Dominus gratulans, quod me prompta obtulissem, jubet animam suo corpori restitui. Qua in re exequenda admirari licet beatorum spirituum incredibilem celeritatem; ea enim hora, cum in Missae sacrificio, quod pro me fiebat, diceretur primo, Agnus Dei, anima mea sistebatur coram throno divinae Majestatis; cumque tertio id repeteretur, illi me corpori reddidere. Ita se habet et excessus meus e vita, et ad vitam reditus; propter homi- Tom. VIII.
num correctionem, et emendationem ad vitam revocata sum. Itaque deinceps oro, ne vos perturbent ea, quae visuri estis in me. Excedent enim mentis humanae captum, quae Domino volente fient in me, nec talia inter mortales quandoque comperta sunt. » Haec illa. Subjungit postea auctor vitae c. 6:
« Tum vero, inquit, coepit illa exercere quorum causa a Domino missa fuerat: ingrediebatur in ardentes clibanos, et in illis incendiis cruciebatur, ita ut prae angustia, et dolore horrendos ederet clamores. Postquam autem inde egressa fuit, vestigium nullum alicujus ustionis in ejus corpore visebatur. » Et cap. 7. sic pergit: « Sub aquis Mosae fluminis hiberno tempore, cum rigerent omnia gelu, crebro, et diu morabatur sex et amplius diebus in eo perdurans. » Et paulo post: « Interdum in aquis orans, simul cum illis ferebatur in totam molendini, atque ita horrendum in modum circumacta cum ipsa tota, membris omnibus mansit incolumis. » Et cap. 9.: « Surgebat, inquit auctor, quandoque me eris noctibus et totius oppidi Trudonensis canes in se concitans, ante illos ipsam insectantes instar ferae cujusdam cursitabat; sicque per devia, et per densos vepres, et spineta agitata, adeo ab illis compungebatur, et lacerabatur, ut nulla corporis ejus pars vulneris esset expers; et tamen multo sanguine fuso, nulla plagarum, aut vulnerum vestigia conspiciebantur in ejus corpore. » Haec ille, qui quam vera, et certa narraverit, perspicuum est, tum quia contestem habet, ut supra dixi, virum gravissimum Jacobum Episcopum et Cardinalem de Vitriaco: tum quia narrat res gestas suo tempore, et in eadem provincia, quam ipse quoque incolebat, cum esset ipse quoque Episcopus, et suffraganeus Archiepiscopi Cameracensis: tum etiam quia res ipsa publice clamabat, eam habere corpus divina virtute ita conformatum ut dolorem pateretur ab igne, et non dissolveretur, et vulnera accipere, et sanguinem funderet, et mox vulnerum vestigia non apparerent, et non paucos dies ita vixit, sed annos duos et quadraginta post resurrectionem: tum denique quia multos convertit ad poenitentiam et post mortem miraculis evidentibus claruit. Itaque voluit Deus ora obstruere incredulorum, qui non verentur aliquando dicere; Quis rediit ab inferis? Quis tormenta gehennae, vel purgatorii vidit? Ecce enim habemus testes fideles, marem, et feminam,
qui viderunt gchennre et purgatorii supplicia acerbissima et maxima; ut plane inexcusabiles sint, qui ista nnn credunt, et magis inexcusabiles, qui credunt, et contemnunt, et pro delictis suis in jejunio, fletu, et p anctu Deo satisfacere uegligunt. Sed pergamus ad alia capita.
Alterum caput erat diuturna duratio suppliciorum purgatorii. Quamvis enim non defuerit aliquis scriptor, alioqui egregius, et magni nominis, qui opinatus sit, neminem in purgatorio cruciari ultra viginti annos, vel ultra decennium: tamen contrarium docet usus Ecclesiae, quae anniversaria sacra celebrare solet pro anira bus defunctorum non solum ad annos decem, sed etiam ad annos centum, et eo amplius. Deinde in ea visione, quam ex venerabili Beda retulimus, satis aperte indicatur, multas animas in purgatorio cruciari usque ad diem Judicii. Quod confirmari potest ex verbis Tertulliani auctoris antiquissimi, qui in libro de anima, capite septimo decimo, de purgatorio loquens sub inferni nomine, ait: «In carcerem te mandet infernum, unde non dimittaris, nisi modico quoque delicto mora resurrectionis expenso. » Et clarius S. Cyprianus de diuturnitate poenae purgatorii loquens, in epistola secunda libri quarti, sic ait: « Aliud est, pro peccatis longo tempore cruciatum purgari diu igne: aliud peccata omnia passione purgasse. » Quod etiam confirmatur ex visione B. Ludgardis virginis sanctissimae, et celeberrimae, cujus vitam scripsit ille idem Thomas Cantipratensis, qui scripsit vitam Christiame mirabilis. Et quoniam res est magna, et ad exemplum praelatorum Ecclesiae prodesse potest, adseribam hoc loco verba ipsa auctoris, quae habentur libro secundo vit;e S. Ludgardis apud Surium tomo tertio, ad diemjunii sextum decimum. « Hoc fere tempore, inquit auctor, dominus Innocentius Papa tertius, post celebratum Lateranense Concilium ab hac vita migravit; muxque apparuit visibiliter Ludgardi. Illa autem, ut vidit eum ingenti flamma cinctum, quisnam sit percontatur. Respondit se esse Innocentium Papam: et illa cum gemitu: Quid hoc est, inquit, communem omnium nostrum Patrem tam dire cruciari? Respondit ille tresob causas ita crucior, quaj etiam setornis supp.iciis me justissime addixissent, nisi per intercessionem piissimie Matris Dei, cui Monasterium condidi, in extremis me poenituisset. Et aeternam quidem mortem
evasi, sed pnpnis atrocissimis usque ad judicii diem cruciabor. Quod autem ad te suffragia petiturus venire potui mihi a suo lilio M iter misericordiae impetravit. His dictis con festi m disparuit, L idgardis vero ejus necessitatem sororibus, ut ei succurrerent, indicavit. Porro admodum dolens vicem ejus, mirabili se cruciatu illius causa affecit. Noverit lector nos revelante Ludgarde, tres illas causas non ignorare; sed pro tanti Pontificis reverentia referre noluisse. » Haec ille, quod exemplum me quidem siepe maximo timore, et tremore afdcere solet. Si enim tara laudabilis Pontifex, et qui in oculis hominum, non probus, et prudens solum, sed etiam sanctus, et imitatione dignissimus habitus est, tam parum abfuit a gehenna, et usque ad diem Judicii purgatoriis incendiis atrocissimus puniendus est, quis prielatus non trepidet? Quis non accuratissime conscientiae suae secreta rimetur? Ego enim facile mihi persuadeo, tantum Pontificem non potuisse lethalia peccata committere, nisi sub specie boni deceptum ab adulatoribus, et domesticis de quibus in Evangelio dicitur; Inimici hominis domestici ejus. Itaque hoc tam magno exemplo, discamus omnes sollicite conscientiam nostram, ne forte erronea ea sit, cum nobis recta, et sana esse videatur. Sed ad institutum, unde digressi sumus, revertamur. Qurgatorii poenas ultra decem, aut viginti annos extendi, et fortasse ultra centum, et ultra mille anno-; propagari posse non dubium est. Sed esto intra decem, aut viginti annos terminetur poena purgatorii; quis poenam atrocissimam sine ulla intermissione, ac sine requie viginti annis tolerare posset? Nam poenam illam sine intermissione, et requie cruciare intelligi potest ex visi' ne quam ex Beda venerabili paulo ante retulimus. Sane si quiscertusesset, se pedum, aut stomachi, vel capitis aut dentium, aut calculi dolore continuos viginti annos sine ulla intermissione laboraturum sic, ut neque somnum capere, neque requiescere posset, mallet ille mori potius, quam sic vivere: et si optio daretur, an vellet sic tot annos vivere, an jacturam facere omnium fortunarum, promptissimo animo, omnes fortunas abjiceret, ul a tam immani, et tam continuo dolore liberaretur. Quanto igitur magis deberet omnis homo sapiens eligere pomitentiam cum fructibus suis, qui sunt vigiliuj, orationes, jejunia eleemosynue, ac potissimum lacrymae quaj sunt signa verissima; poenitentiae?
Quod si ad acerbitatem dolorum, et diuturnitatem poenarum accedat tertia calamitas, quod aniinui in purgatorio se ipsae juvare non possunt, profecto non parum excrescet in felicitas animarum earumdem, hic enim in terris vix quisquam est tam miserabilis^ qui non possit, vel fugiendo, vel resistendo^ vel amicos requirendo, vel appellando ad aliud judicium, vel misericord:am judiciis implorando, vel aliqua alia ratione se a cruciatibus aliqua ex parte liberare. At in purgatorio nihil omino poss int, nisi patienter supplicia tolerare. Possunt quidem viventes in carne sancti homines pro defunctis orare, et eleemosynas, atque alia satisfactoria opera pro eis otferre Domino: sed illis non licet, nisi ex privilegio particulari, quod paucis, et raro, conceditur, hominibus apparere, atque ab eis auxilium postulare.
Miserrima igitur illarum animarum conditio est quae in tantis tormentis, neque ipsae se, neque patris, aut filii, aut fratris, aut matris, aut sororis, aut conjugis, aut amici animam in purgatoriis locis, ulla ratione juvare possunt. Sed fortasse paucie sunt animae quae in purgatorio degunt: proinde non magni facienda sunt earum supplicia. Imo vero innumerabiles sunt animae illae, ut solus numerus tam ingens sufficiat ad misericordiam commovendam, etiam si essentsupplicia leviora. Nam paulo ante ex historia venerabilis Bedae cognovimus innumera1 item animarum multitudinem fuisse in purgatorio a Drithemo visam: et ex vita B. Christianis pariter accepimus purgatorii locum vastissimum refertum animarum fuisse. Neque potest aliter fieri, cura nihil coinquinatum ia regnum coelorum admittatur, sed soli illi penetrare valeant ad conspectum Dei qui lux est, in qua tenebrae non sunt ullae, atque ad locum infinitae puritatis, nisi illi, qui vtre sancti et immaculati sunt, et ad gloriosam illam Ecclesiam pertinent, in qua non est macula, neque ruga. Qui autem ejusmodi sunt, rarissimi sunt: proinde caeteri omnes, qui ad electorum numerum pertinent, per ignem purgatorii transeunt. Quae cum ita sint, necesse est, ut Columba assidue gemat pro tara multis membris suis quae ad patriam coelestem immenso ardore suspirant, et simul in igne intolerabili detinentur, et poenis acerbissimis cruciantur.
Chapter 21 of 35