Skip to the text

Caput XI. De undecimo fonte lacrymanim, qui est consideratio incertitudiais salutis

Magnitudo bonorum, quae complectitur in se felicitas sempiterna, tanta est, ut quemadmodum spes ejus acquirendie laetitiam maximam gignit: sic etiam timor amittendae dolorem tantum afferat, ut qui serio de ea re cogitat, lacrymas continere non possit. Certe enim si quis reus capitis factus, dum apud principem causa ejus agitatur, inter spem, et metum constitutus haereret, non posset omnino laetari, nec fletura comprimere, donec certior de justitia causae suae, aut saltem de indulgentia principis fieret. Quis icitur cessare a metu, et gemitu poterit, si cogitet, adhuc pendere judicium aeternae salutis suae, aut mortis et infelicitatis aeternae? quamvis enim aliquis nihil sibi conscius sit, unde timere debeat damnationem BEternam, tamen dum cogitat, Deum esse, qui nos judicaturus est, qui multa videre potest in nobis, quae nos ipsi non videmus: quomodo potest securitatem sibi polliceri? Apostolus Christi est, et vas electionis, qui de se scripsit: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui enim judicat me, Dominus est, et Job, testimonio Spiritus sancti, Vir erat simplex et rectus, ac timens Deum; et de se ipse scripsit: Non reprehendit me cor meum in omni vita mea, et tamen judicium Dei ita formidabat, ut diceret: Quid faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quaesierit, quid respondebo ili? Ac ut exemplum unum nostri temporis adducamus, Beatus Aloysius Ber.randus, vir notae sanctitatis, non semel inventus est plenus singultuum, et lacryrn irum: et cum ab eo quaereretur, quaenam esset causa tanti raieroris, et tam ingentis profluvii lacrymarum respondebat: « Cur non amarissime fleam, cum non certo sciam, an aeterna salutis compos sim luturus?» Porro causae hujus incei titudinis, quae pios homines valde sol icitos habere solet duae sunt. Una est, quia nemo certus esse potest, nisi ex divina revelatione, quae rarissime haberi solet, sitae gratus Deo, et vere justus, quamvis in oculis hominum sanctus, ac justus appareat; e.t quamvis ipse quoque nihil in se inveniat, unde a corde suo, sive a conscientia reprehendatur: clarissima enim sunt verba Salomonis in libro Proverbiorum: Quis potest dicere, mundum est cor meum, purus sum a peccato! et apertius in Ecclesiaste: Sunt justi, atque sapientes, et opera eorum m manu Dei, et tamen nescit homo, utrum odio, vel amore dignus sit: sed ■ omnia in futurum servantur incerta. In quem locum Salomonis ita scribit Sanctus Hieronymus: « Sensus, inquit, est, inveni justorum quidem opera in manu Dei esse, et tamen utrum amentur a Deo, an non, nunc eos scire non posse et ambiguos fluctuare, utrum ad probationem sustineant, an ad supplicium. In futuro igitur scient. » Itaque cum dicitur, Nescit homo utrum odio an amore dignus sit, non est sermo de hominibus manifeste impiis: illi enim facile scire possunt, se odio dignissimos esse; sed de hominibus, qui justisapientesque esse videntur, id est, de ris, quorum opera laudabilia sunt, de his ambiguum est, an odio, vel amore digni sint, cum ignoretur, an opera illa ex vera charitate prodeant. Quam sit hominibus vere piis tuec incertitudo molesta, vel ex eo cognosci potest, quod cum Sancto Francisco, sub initium conversionis, recogitanti annos suos in amaritudine animae suae, et culpas suas praeteritas deploranti revelata esset certitudo remissionis omnium peccatorum; incredibili laetitia subito idem Franciscus repletus est, ut sanctus Bonaventura in ejus vita testatur et apertius id ipsum narratur in chronico. Quamvi- autem haec incertitudo acerba sit amatoribus Dei: tamen non sine magna sapientia Dei, et utilitate hominum a divina providentia procurata est. Hinc enim fit, ut justi semper vigilent, et cum timore, ac tremore salutem suam operentur, neque unquam superbire audeant adversus impios; et contra, ne peccatores desperent salutem seque sceleribus sine ullo freeno, et consideratione tradant. Altera causa, cur in hac vita certi esse non possimus de vita aeterna obtinenda, est incertitudo perseverantiae: quamvis enim pro comperto haberemus, nos hodie justos, et gratos esse Deo: tamen non scimus, neque scire possumus, nisi ex divina revelatione, quid crastina paritura sit dies: quotidie enim videmus deficere homines a sancta conversatione adflagitia, et peccata gravissima. Atque ut ab alto incipiamus, primus Angelus in ipsa sua creatione gratiam Dei cum sapientia, aliisque donis plurimis sine dubitatio¬

ne percepit. De ipsosecundum expositionem S. Gregor i i scribit Ezechiel, Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi hei fuist/. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Et infra: Perfectus in viis tuis a die conditionis tuse, donec inventa est iniquitas in te. Et de omnibus Angelis Sanctus Augustinus apertissime scribit, in eis Deum simul condidisse naturam, et infudisse gratiam. Neque dubium est, quin Angeli, atque imprimis Angelorum princeps, noverint, se vera Dei gratia, et vera charitate praeditos fuisse. Angeli enim se ipsi vident, et omnia, quae in ipsis sunt Dei dona, ex divina illustratione cognoscunt. Iste igitur Angelorum princeps, sapientia et gratia Dei prrn litus, in veritate non stetit, ac per hoc in accept i gratia non perseveravit, et tamquam fulgur, ut Dominus loqui» tur, id est, summa velocitate de coelo cecidit, et ex Angelo lucis in principem tenebrarum conversus est. Hunc imitatus est primus homo, qui gratiam Dei in ipsa sua conditione ouin originali justitia consecutus, paulo post eamdmn amisit. Scribunt enim Sanctus Gregorius Nazianzenus, et Sanctus Joannes Chrysostomus, Adamum dici potuisse Angelum terrestrem ex spiritu, et carne constantem, ex spiritu propter gratiam, et carne, propter naturam. Quod si primus Angelus, et primus homo incerti de perseverantia sua fuerun', et re ipsa ex gratia, eaque magna gratia exciderunt: quis mirabitur, si et nos post lapsum Adami, certitudine perseverantia; careamus? Ad hmc Saul rex primus Israelitarum, electus a Deo, cum esset humilis in oculis suis, et tam bonus, ut in toto populo non esset melior illo, tamen paulo post reprobus factus est. Quid Salomon? hic vere fuit sapientissimus, et ab adolescentia ita gratus Deo, ut de eo Deus dixerit Davidi: Ego ero illi in patrem et ipse erit mihi in filiu'n, et Sanctus Hieronymus in Epistola ad Paulinum de studio Scripturarum, vocat Salomonem Amabilem Domini. Et tamen adeo non perseveravit, ut in senectute depravatus a mulieribus, adoraverit omnia illarum idola, et a non paucis auctoribus gravissimis reprobus fuisse credatur. Id quod ei disertis verbis praedixit David pater ejus in priore libro P.na'ipomenon his verbis: Tu autem Salomon, fili mi, sci o Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, et animo voluntario. Omnia enim corda scrutatur Deus, et universas mentium

cogitationes intelligit. Si quaesieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in aeternum. Horrenda comminatio, et ad verbum adimpleta: dereliquit enim Salomon Deum, et Deus projecit eum in aeternum.

Quid dicam de Juda proditore? Nonne ille quoque electus fuit a Christo, cum esset bonus, aut certe vocatione ipsa factus est bonus, et dignus amplissimo gradu: et tamen brevi corruptus amore pecuniae, ab ipso eodem Domino Diabolus meruit appellari? Nonne ego, inquit, vos duodecim elegi et unus ex vobis Diabolus est? et alibi: Bonum erat illi si natus non fuisset. His accedunt duo doctissimi, et optimi quondam Ecclesiae Doctores, unus Graecus, Origenes; alter Latinus, Tertullianus. Uterque in juventute cupidissimus martyrii, uterque abstinentiae, et continentiae amator, uterque scriptor egregius non solum adversus Gentes, sed etiam adversus Haereticos: et tamen uterque in senectute lapsus est, et novas haereses excogitavit, et inter Haereticos numerari meruit. Quis igitur perseverantiam sibi certo polliceri audeat, quando turres ejusmodi ceciderunt? Omitto innumerabiles alios. Unum praetermittere non possum. Is est Heron eremita, qui annis quinquaginta vixit in eremo, in summa abstinentia, et continentia, et silentio, et vitae perfectae exercitatione: et postea tamen illusus a Diabolo, semel in ultissimum puteum praecipitavit: quasi pro merito virtutum, ac laborum non posset ulli discrimini subjacere et semimortuus inde erutus a fratribus ne sic quidem resipiscere voluit, et in sua obstinatione vitam finivit. Testatur hoc factum Joannes Cassianus collatione secunda, quae est de discretione, qui Cassianus tempore suo rem gestam et plurimis notam fuispe confirmat. His exemplis satis probatum est, viros etiam probos, et sanctos non esse certos de perseverantia, ac per hoc posse etiam jacturam facere felicitatis aeternae post multa merita et labores.

Quae cum ita sint nimis omnino parci aestimant vitam aeternam, et sempiterna supplicia, qui in incertitudine tanti discriminis positi, adhuc rident et ludunt, vel etiam sternunt in lectis, vel comessantur in mensis: quomodo enim si periculum tam grande non vident, sani sunt cerebro, aut vero homines sunt, non belluae? Si vero cognoscunt, quomodo non toto corpore hor¬

rescunt, et non toto animo contremiscunt? quomodo non plorant? non ejulant? non plangunt? quomodo non satagunt, ut Apostolus Petrus monet, certam facere vocationem. et electionem suam? Cur tanto pendente judicio, in quo de summa rei, id est, de fortunis omnibus de existimatione, de capite, imo de vita sempiterna et felicissima, vel de morte perpetua, atque aeternis cruciatibus agitur, non curant adire amicos, sollicitare advocatos, ipsum Judicem suspiriis, et lacrymis implorare? In hoc enim discrimine plus vadet humilis, et lacrymosa oratio, et reatus nostri aperta confessio et detestatio, quam ulla, quantumvis diserta, et accurata defensio. Oportet frequenter ex corde toto, et non sine gemitu inenarrabili, petere a Deo gratiam verissimae, et ardentissimae charitatis in ipsum Deum, et proximum: et simul gratiam perseverandi in bonis operibus uque ad finem: perseverantia enim quae perficit opus, et finem laboribus imponit, donum Dei est, sed non negatur iis, qui petunt, sicut oportet. Utilissimum documentum ad donum perseverantiae impetrandum tradit Sanctus Augustinus exponens illa verba Psalmi sexagesimi quinti: Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me: « Cum videris, inquit, non a te amotam deprecationem tuam, securus esto, quia non est a te amota misericordia ejus. » Haec ille, qui verissime docet, donum ontionis esse optimum, et infallibile signum doni misericordiae. Quibus enim Deus mandat, ut semper orent, et simul dat spiritum semper orandi, et petendi perseverantiam misericordiae divinae usque in finem, sine dubio non amovet ab illis misericordiam suam usque in finem, et misericorditer facit eos perseverare usque in finem. Quemadmodum enim si quis ex nobis juberet homini pauperi, ut a se quotidie peteret eleemosynam, non posset juste negare petenti quotidianam eleemosynam: sic omnino liberalissimus Dominus, qui dixit, Oportet semper orare et nunquam deficere; et qui donat amicis suis voluntatem semper orandi, et orandi sicut oportet; sine dubio exaudiet eos, et conservabit illis misericordiam suam, donec in coelesti patria coronet eos in misericordia, et miserationibus^ repleat in bonis desiderium eorum.

Chapter 23 of 35