Sermo CXVI. De duabus mortibus et totidem resurrectionibus
Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite (Coloss. III, 1). Duae sunt mortes, et totidem resurrectiones. Prima mors animae, secunda corporis. Mors animae, separatio a Deo; mors corporis, separatio animae a corpore. Hanc operatur peccatum, illam poena peccati. Item, prima resurrectio animae, secunda corporis. Resurrectionem animae operatus est humilis et occultus Christi adventus: resurrectionem corporis, gloriosus et manifestus Christi perficiet adventus. Sed anima invisibilis est ad imaginem Dei creata: unde dicit Scriptura: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 26, 27). Rectum quidem. Unde et exterior homo, id est corpus, in forma sua rectus apparet, habens vitam et sensum: ut per hunc exteriorem et visibilem, illum interiorem et invisibilem intelligeremus; qui rectus factus est in voluntate, vivus in cognitione, sensibilis in amore. Et sicut corpus, id est exterior homo, in resurrectione sua vitam et sensum recipiet; ita et in resurrectione sua vitam et sensum anima, id est interior homo, recipit, id est cognitionem et amorem. Quod autem cognitio vita sit, Veritas attestatur, dicens: Haec est tila aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Et quod amor sit sensus, hinc accipe. Sicut homo interior in vita non discernitur, quia in toto suo aequaliter vivit; in sensu autem discernitur in quinque partes notissimas, scilicet visum, gustum, auditum, odoratum et tactum; quia aliter sentit in oculo, aliter in ore, et sic in caeteris: ita interior homo in cognitione quidem non discernitur, sed in amore. Et sicut ille in quinquepartitos sensus dividitur, ita iste circa quinque invisibilia Dei afficitur, quae sunt veritas, justitia, sapientia, charitas, aeternitas. Aliter enim afficitur circa veritatem, quam diligit propter libertatem; aliter circa justitiam, quam diligit propter suavitatem; aliter circa charitatem, quam diligit propter virtutem; aliter circa aeternitatem, quam diligit propter securitatem.
Chapter 115 of 124