Sermo CXXII. De duplici vitio jejunantibus timendo
Tu autem cum jejunaveris, unge caput tuum, et faciem tuam lava (Matth. VI, 17). Hoc autem dixit Dominus propter duplex vitium, vanae gloriae scilicet et impatientiae, quod solet jejunantes subvertere. Per hoc quod jubet faciem lavare, praecipit nobis intentionem puram servare; quia sicut decor corporis in facie, ita decor totius operationis animae consistit in intentione. Per unctionem capitis, qua quod asperum erat lenitur, praecipit nobis lenitatem mentis in jejunio tenere. Pura erit intentio, si in omni actione nostra aut honorem Dei, aut utilitatem proximi, aut bonam conscientiam nostram quaeramus.
Chapter 121 of 124