Sermo CXXI. De doctrina timoris et charitatis
In schola Christi sumus, in qua duplici doctrina erudimur; quia aliud per seipsum ille unus et verus magister docet, aliud per ministros. Per ministros timorem; per seipsum, dilectionem. Unde deficiente vino praecipit ministros implere hydrias aqua (Joan. II, 7): et adhuc quotidie refrigescente charitate, ministri Christi implent hydrias aqua, id est mentes hominum timore. Et bene per aquam timor intelligitur; quia sicut aqua ignem, ita timor exstinguit libidinem; et sicut aqua sordes corporum, ita timor sordes purgat animorum. Impleamus ergo aqua ista hydrias, id est mentes nostras; quia qui timet, nihil negligit; et bene plenus est, ubi negligentia cadere non potest. Sed quia aqua gravat, id est timor poenam habet; accedendum est ad eum qui de aqua vinum facit, id est timorem poenalem in amorem convertit: ut audire possimus quod ipse de dilectione docet. Dicit enim: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem (Joan. XV, 12): quasi diceret: Multa per ministros praecipio, sed hoc specialiter per meipsum commendo. Et alibi: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Ut ergo veritatis nos discipulos esse probemus, diligamus invicem. Et in hac dilectione triplici sollicitudine vigilemus; quia Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Et omnem sollicitudinem nostram illi debemus: id est, ut nascatur, ut crescat, ut servetur. Nascitur si cibaveris inimicum, si potum dederis ei: quia hoc faciens carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. XII, 20). Carbones ignis opera sunt charitatis: quae congeruntur super diabolum, qui est caput omnium iniquorum; ut ablato eo nascatur eis caput Deus, qui charitas est. Crescit, si necessitatem patienti subveneris, si volenti mutuare praestiteris, si amico animum tuum aperueris. Servatur, si loquendo vel exhibendo etiam quae non videntur necessaria, amicorum voluntati satisfeceris. Servatur etiam et augetur bono vultu, dulci sermone, hilari operatione: ut charitatem, quam vultus et sermo indicant, pia et hilaris operatio confirmet; quia exhibitio operis probatio est dilectionis.
Chapter 120 of 124