Skip to the text

Sermo CXVII. De quatuor spiritualibus fontibus quatuor animae morbis medentibus

Habet fidelis anima paradisum suum, spiritualem quidem, non terrenum: et idcirco priori illo delectabiliorem et secretiorem. In hoc delectatur anima, sicut in omnibus divitiis. De hoc paradiso prodeunt fontes quatuor, id est veritas, charitas, virtus, sapientia. De his fontibus laboranti animae salubres aquae hauriuntur. Laborat enim anima humana quadruplici morbo vitiorum, scilicet timoris, concupiscentiae, propriae iniquitatis, ignorantiae. Timore enim victa in vitium cogitur, concupiscentia illecta in vitium trahitur, propria iniquitate voluntarie vitium sequitur, ignorantia seducta in vitium labitur. His malis laborantes et gementes animas consolatur propheta, dicens: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris (Isai. XII, 3). Contra pusillanimitatem, quae provenit de vitio timoris, aqua praesidiorum de fonte virtutis; contra concupiscentiam temporalis voluptatis, aqua desideriorum de fonte charitatis; contra malitiam voluntariae iniquitatis, aqua judiciorum de fonte veritatis; contra fallaciam ignorantiae, aqua consiliorum de fonte sapientiae. Et hoc in gaudio, ut quae prius gemebat sub pondere vitiorum, modo gaudeat in adeptione virtutum, comparando sibi de aquis consiliorum prudentiam, de aqua praesidiorum fortitudinem, de aqua desideriorum temperantiam, de aqua judiciorum justitiam; ut in adversis fortitudo expellat pusillanimitatem; ut prosperis temperantia refrenet lasciviam; in agendis justitia excludat iniquitatem; in dubiis prudentia instruat ignorantiam. Talibus anima refocillata aquis, et ornata virtutibus, extendat se et comprehendat cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, sublimitas et profundum (Ephes. III, 18). Haec quatuor Dei duobus brachiis comprehendi possunt, vero scilicet amore, et vero timore. Timore sublimitatem et profundum, id est potentiam et sapientiam; amore latitudinem et longitudinem, id est charitatem et veritatem. Timetur enim Deus, quia omnia per potentiam potest; et veraciter timetur, quia nihil eum per sapientiam latet. Amatur Deus, quia charitas est; et veraciter amatur, quia veritas, id est aeternitas est.

Chapter 116 of 124