Skip to the text

Capitulum II

  1. Cura Dorainus dicat in Evangelio, quia oportet semper orare et non deficere; stude seraper ex- ''« pgQgj-g tempus tuura aut in oratione, aut in lectione, aut in bona meditatione, aut in servitus; « non enim cessat orare qui non cessat bene facere ». In oratione autera frequenter et raorose permaneas cum profunda cordis devotione et humilitate. Oratio enim humiliantis se nubes penetrat, iuxta sententiam Sa- Du Cange, Glossarium ete. Appodiare, innili; et sub vo-

  2. Et sis semper sollicitus ad librum, ne aliquando negligentia vel verecundia ductus, aliquod verbum officii praetermittas; et non dicas horas tuas solummodo prolatione vocis exterioris, sicut hypocritae versipelles, de quibus conqueritur Dominus per Prophetam, dicens: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. — Cave etiam tibi multum, ne aliquid facias vel dicas ibidem, quod alios provocet ad risum, quia, sicut dicit Isidorus, « nullum habebit accessum compunctio, ubi fuerit immoderatus locus vel risus»; sed iucundatio tua et meditatio tua sit semper in Iesu, ut psallendo et meditando possis dicere cum Propheta: Et erunt, ut complaceant eloquia oris mei, et medilatio cordis mei in conspectu tuo semper. Et dicta qualibet hora, dicas: Miserere mei, Deus, et Salve Regina cum oratione: « Oranipotens serapiterne Deus, qui gloriosae Virginis Mariae Matris » etc. pientis. Quidquid autera in oratione petieris, cum fiducia impetrandi petas; Veritas enim dicit: Quidquid orantes petitis, credite, quia accipietis, et fiet vohis. Sit autera oratio tua in excelsa caritate fundata; Gregorius enim dicit: « Quia virtus perfectae orationis est celsitudo caritatis». Sit etiam secreta, verecunda, iusta, lacrymosa et frequens; et quia oratio nihil aliud est quara « ascensus intellectus ad

Deum », idcirco, antequam incipias orationem, praete ad internam devotionem, si vis attingere ad divinam praegustationem. Nam, teste C.regorio, « oratio est cordis, non labiorum; nec, inquit, verba deprecantis tanlum Deus intendit, sed orantis cor aspicit »; et ideo dicit Sapiens: Fili, ante orationem praepara animam tuam, et noli esse lanquam homo, qui tentat Deum. Tunc enim orator dicitur tentare Deum, quando absque ulla cordis praeparatione currit ad vocalem orationem et petit sibi divinam speculationem; sed vix, aut nunquam poterit impetrare, quia talis non dicitur devotus orator, sed potius verborum latrator.

  1. Si ergo vis affici in oratione, praepara cor tuum ad devotionem; nam de cordis praeparatione dicit Dominus per Prophetara: Praeparationem cordis eorum audivit auris lua; unde legitur in Vitis Patrum: « Quales orantes volumus inveniri, tales debeaute orationis tempus nos praeparare». — Ad istara autem praeparationem tria concurrunt: primo, ut dicit Gregorius, quinque sensuum revocalio, scilicet ab exterioribus, ut ad nihil intendat nisi ad quietem mentis, ne forte anima, quae soli Deo vacare intendit, per eos ad plura diffundatur. Nam si invisibilis anima invisibili Deo conformis est; dum Deum orat, debet omnium visibilium oblivisci, ut impermixta terrenis ad caelestia cito tendat. Certum est enim, quod anima in raodura arboris in altura cogitur elevari; unde dicit Gregorius: « Tanto avidius gustum sapientiae orator intus acciperet, quanto saporem carnis pro eadem sapientia foris robustius repressisset »; propter quod dicebat Dorainus: Tu autem, cum oraveris, inlra in cubiculum tuum, et clauso oslio, ora Patrem tuum.

  2. Sed quia nemo ascendit ad Dei contemplationem, nisi prius descendat per sui humilitatem; ideo sequitur secundum, scilicet propnae paruitatii consideratio. Si autem vis videre tuam parvitatem, tu qui oras, considera illius immensitatem, quem oras; nam nihil es respectu Dei viventis. Tu enira es verraiculus putridus, ipse vero Deus est aeternus; tu creatura mortalis et infirma, ipse vero Creator omnipotens; nec tamen, cura nihil sis, ipsum Deum honorasti tanquam creatura Creatorem suum et tanquam servus dominum suum; sed quod periculosius est, peccando eum ad iracundiam provocasli et semper eura suis stipendiis irapugnasti; et ideo non es dignus exaudiri, sed potius cruciari aeternaliter. Et sic mentaliter descende cum fletu ad infernum, cogitans scilicet gravia peccata, quae comniisisti, et quantam gloriam perdidisti et quam dura supplicia incurristi, ut cogitando cognoscas tuam transgressionera, et quam iuste damnatus es, et dominicam passionem, qua redemptus es.

  3. Nunc igitur sequitur tertium, scilicet Christi redemptoris ignita dileclio. Si autem vis perfecte diligere Christum, considera, quantum fueris dilectus a Christo. Nam maiorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis; sed Christus plus fecit, quia pro nobis inimicis suis

mortuus est. Nam cum inimici essemus, teste Paulo, reconciliali sumus Deo per mortem Filii eius. — Cogita efgo habe grandia beneficia Dei, quia, cuin d'eberes raeritis tuis in inferno aeternaliter cruciari, voluit tamen ipse Dei Filius pro te redimendo de muliere paupercula nasci et crudelissima supplicia pati et borribili morte mori, ut mortuus ad inferna descenderet et nos de inferni pelago liberaret et in caelesti collegio collocaret. Et sic ascende mentaiiler ad illud collegium Beatorum, et tunc divina caritate ignitns, incipias orare ferventer, ut possis dicere cum Prophela: Concaluii cor meum intra me, et in medilalione mea exardeseet ignis. Et quamdiu oras, semper speculare illara caelestem lerusalem triuraphantem, ut orando possis dicere cum Apostolo: Nostra autem conversntio in caelis est.

  1. Orationes autem, quas facis, seraper habeas sub certo numero terrainatas, quas nunquam diraittas, nisi urgente necessitate vel inSrmitate coactus, quae sunt hae: prirao ad laudem Dei et beatae Virginis quotidie inter diem et noctem dicas centum Paternoster cura Gloria Patri el totidera Ave Maria cum genuflexionibus; itera dicas quotidie Psalmos poenitentiales cum litania pro benefacloribus vivis, et Vigilias trium lectionum pro defunctis, et alia facias, sicut tibi Dominus ministrabit. Hoc tamen attend©, ut in oratione, quam facis, magis studeas ad devotionem quam ad consumraationem, ut statim, cum inveneris Cliristura, orationem ulterius non protendas, sed eo fruere, quem quaerebas, dicens cum sponsa: Inveni quem diligit anima mea, tenui eum nec dimitlam; et subtrahente se Iesu, orationem perficias, quara incepisti; et consulo tibi, ut nunquam praedictara orationem dirailtas; non enira qui incipit coraraendatur, sed qui finaliter perseverat.

  2. Ora ergo, carissirae, et te in oratione exerce, quia pauperi non oranti aeterna supplicia proubi in nota allegatur etiam Befnard., de passione Domini, in mittuntur. Ait enim Bernardus: « Ora, frater, instanter ora, quia ille dicitur habere tunicara raixtam sanguine, qui carnem suam nutfit de pauperura sudore. Cantando nobis, inquit, ista bona proveniunt; graves ergo pro eis effundite geraitus, alioquin quod hic in deliciis suraitis in torraentis evoraetis ». Studeas ergo tanto frequentius et raorosius cum fervore devotionis orare, quanto plus ceteris maiora beneflcia tibi conferuntur, quia, sicut dicit Gregorius, « tanto ergo bumihor atque ad serviendum Deo proraptior quisque debet esse ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione ». Et omnis oratio tua semper volvatur aut circa Dei beneflcia collata cum gratiarum actione, aut circa tua et proximorum scelera perpetrata cum omni dolore et lacrymarura effusione.

  3. Ista enim est scala, per quam vidit lacob Angelos ascendentes et descendentes. Et quotidie semel, a Fratrum consortio separatus, stude animum tuum ab omni sollicitudine revocare, et illicitis cogitationibus impermixtus, cum profunda cordis humilitate et devotione et gratiarum actione recogita cuncta beneficia Creatoris, et maxime, quoniam voluit pro te humiliter incarnari et acerbissima supplicia pati et morte turpissima mori. Quae autem de passione tunc debeas cogitare, dicit Bernardus: (t 0 homo, respice raentali oculo, quanto reraunerationis debito Domino tuo sis astrictus. Respice sudorem sanguineum, alaparura contumeliam, flagellorura duritiam, coronam spineam, verborura blasphemiam, sputi ludibria, crucis angariam, suspendium patibuli, oculos languentes, oris pallorem, fellita cibaria, acetosa pocula, caput inclinatum, mortis supphcium. Et quidplura? Vita pro nobis mortua est».

  4. Et cum haec prolixius cogitaveris 'S convertere protinus ad te ipsum et considera, quod Christus non solura supradicta, sed etiam alias multas sustinuit passiones, ut te de servitute diaboli liberaret.

Et tu JDgratus beneficia Creatoris tui non cognoscis, cum sis sua morte redemptus, et non solum eum ardentius non amasti, sed peccando potius irapugnasti, sicut ipse conqueritur per Prophetam dicens: Relribuebant mihi niala pro bonis et odium pro dilectione mea. — Et prolixa hora cogita cum dolore, quantum et qualiter Uenm offendisti, et per consequens quantam gloriam amisisti et quanta supplicia acquisisti; et in hoc hqueflat anima tua dolendo et poenitendo in amaritudine lacrymeris, ut possis dicere cum Propheta: Exilus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunl legan tuam. — Ad uUimum vero surge sperando de misericordia Iesu Christi; patiens enim est et mullum misericors, sicut dicitur in Psalmo. Et ideo confldenler et humiliter roga eum, ut, qui sua morte te redemit et redemptum de mundo te vocavit, in Religione positum, immaculatum flnaliter te conservet in Sanctorum collegio.

Chapter 3 of 17