Capitulum VII
Semper, cum perveneris ad horam dormiendi, non praevento tempore, primo aspergas te aqua benedicta, et tunc vadens ad lectum aliquam orationem praemittas, et facto tibi signaculo crucis in lecto et te Domino humiliter commendato, honeste et composite iaceas in dexfro, vel sinistro latere, nunquam tamen supinus vel aliter inhoneste. Nunquam dormias cum manibus in sinu positis, nec cruribus elevatis vel discoopertis, sed semper teneas tunicam inter crura, ut nullus te inveniat inhoneste iacentem. In lecto aulem sic positus, donec somnus te occupet, dicas Psalmos, vel aliud utile meditare, vel quod utilius est, imaginare lesum in cruce pendentem. Quod si soUicite cogitabis, vix aut nunquam poterit te diabolus niolestare, quia per devotam meditationem passionis Iesu Christi omnis exercitus daemonum effugatur.
Cum autem excitatus a somno exsurrexeris Hic E flnit. Superius pro occasione cibi dimissi edd. m tando non solum ciborum abstinentias, sed quaslibet asperitates et passiones facile sustinere valebis. Ait enim Gregorius: « Si passio Christi ad memoriam revocetur, nihil adeo durum, quod aequo animo non toleretur ». perfluitatem et aviditatem devita, ut etiam post comestionera videaris esurire et famelicus esse, si vis in aeterno convivio saturari. Ait enim Hieronymus: « Impossibile est, ut praesentibus et futuris quis fruatur bonis, ut hic ventrem et illic mentem impleat et de deliciis mundi ad delicias Angelorum transeat et in caelo et in terra appareat gloriosus ». Unde beati, qui esuriunt et siliunt iustiliam in praesenti, quoniam ipsi saturahuntur in futuro. de lecto, statim recurre ad memoriam Crucifixi, ut cum Apostolo nihil scias inter homines nisi solum lesum et hunc crucifixum. Ait enim Bernardus: « Totus sit nobis flxus in corde qui pro nobis fuit fixus in cruce ». Et facto tibi signo crucis, vade ad ecclesiam festinanter et asperge te aqua benedicta, et ingrediens ecclesiam dicas: Introibo, Domine,in domum tuam et adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Domine, deduc me in iuslitia tua; propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. Cum autem perveneris ad altare, humiliter genuflecte et Deum adora et lacrymare, si potes, et facias orationem, quam Dominus ministrabit tibi, et recommenda te sibi cum profunda cordis humilitate, et semper sis in ecclesia, antequam officium inchoetur, ut, congregato animo tuo coram Deo, liberius possis intendere his quae dicis.
Chapter 8 of 17