Capitulum VI
Cum Dominus dicat in Evangelio: Atten- (lite voMs, nc forte graventur corpora vestra in crapula et ebrietate, huiusmodi semper stude crapulam fugere et ebrietatem et sobrietatem eligere, quia dicit Sapiens: Propter crapulam multi obierunt; qui autem abstinens esl adiiciet vitam. Cum autem fueris in comedendo, non sapor, sed fames provocet appetitum, ut dicit Bernardus, ut nunquam voluptate, sed necessitate pascaris, quia dicit Augustinus: « Mens lassata nimietate ciborum perdit orationis vigorem ».
Toto tempore vitae tuae modico et communi cibo utere, quia dicit Isidorus: « Ubicumque satietas et ebnetas, ibi hbido et furor dominatur ». Et ne modum excedas in comedendo et bibendo, sicut dicit Isidorus, tantum tibi ieiunii imponas, aquam, ne quod datur tibi ad nulrimentum flat tibi in detrimenlum; habet enim ad libidinem provocare, sicut dicit Sapiens, quia luxuiiosa res est vinum.. Et ideo dicit Apostolus: Nolite inehriari vino, in quo est luxuria; et alibi: Modico ulere vino. Appone igitur semper aquam in vino. Specialia libi nunquara procures nec oblata recipias, si evitare poteris bono modo. Exenia non mittas per mensam, nisi forte illis qui iuxta te sedent. In flne vero micas diligenter collige et manduca, quia dicit Dominus: Colligite fragmenta, ne pcreant. quantum ferre potes; « melius est enim quotidie parum quam multum raro sumere ». Augustinus: « Nihil prodest tota die longum ieiunium ducere, si postea satietate vel nimietate anima subruatur». Et cave, ne de cetero speciahtatem vel singularitatem tibi procures; sed omni tempore, quando sanus es, his cibariis esto contentus, ut pane et vino et coquina tantum; et si tibi aliud apponatur, si indiges, accipias moderate, sicut « decet servum Dei et paupertatis sanctissimae sectatorem ». Cibaria vero, quae magis provocant ad gulam quam ad sustentationem naturae, semper devita, sicut sunt cibaria inusitata vel delicata, scihcet speciebus composita et similia. Nam, sicut dicit Bernardus i, « satis est ad omne condimentum sal cum pane et farae ». Nec tamen occasione cibi dimissi permittas, aliud tibi dari, quia
tunc non esset abstinentia, sed siniulatae sanctitatis apparentia. Cave etiam, ut non manducando manducantes iudices, vel condemnes, quia, sicut ait Apostolus, qui non manducat manducantes non spernat, et e contrario; qui enim manducat Domino manducat, et qui non manducat Domino non manducat.
- Extra refectorium nunquam comedas nisi necessitate vel inflrmitate coactus, sed communem vitam semper in bono sequaris; et omni tempore, quando sanus es, Quadragesimam Epiphaniae et aliam Apostolorum, quae incipit ab Ascensione usque ad Pentecosten, et diem Sabbati semper ieiunare procures. — Et quando abstinentia tibi importabilis videretur, statim cogita de Iesu, qui, cum esset Dominus omnium, in anxietate patibuii est fatigatus, spinis coronatus, clavis perforatus, sitiens potatus est aceto cum felle mixto. Tunc enim talia cogi-
Chapter 7 of 17