Skip to the text

Capitulum XIV

i. Quoniani ad viam salutis nihil est tutius quam per humilem obedientiam abnegare se ipsum, idcirco sequentibus se Veritas dicit: Qui vult venire post me, scilicet ad vitam aeternam, abneget semetipsum, per obedientiae subiectionem, et tollat crucem suam, per carnis macerationem, et sequatur me, per flnalem consummationem. Et merito invitat eos ad obedientiae subiectionem, quia per eam habetur mira victoria contra hostes, teste Sapiente, qui ait: Vir obediens loquetur victorias. Et quod plus est, ipse Deus per obedientiam vinci potest. Dicit enim Gregorius: « Si obedientes fuerimus praelatis nostris, Deus obediet orationibus nostris »; et Augustinus: « Citius, inquit, exauditur una oratio obedientis quam decem millia contemptoris ».

  1. Item, toto tempore vitae tuae studeas omnibus secunduffi Deum subiacere et semper humihter obedire, non solum praelatis, sed etiam subditis; et non cures dicere: quis est qui praecipit? sed laetare, quia praecipit. Ait enim Gregorius: « Non hcet subditis discernere, sed statim simpliciter obedire ». Item, Hieronymus ait: « Non licet Monacho habere velle et nolle nisi in non peccando ». Et cave, ne unquam per te vel per alios obedientiam extorqueas publice vel occulte, quia tahs non dicitur humiliter obedire, sed superbe propriam voluntatem facere. Ait Bernardus: « Si quis aperte vel occulte satagit, ut quod habet in voluntate, hoc ei pater spiritualis iniungat; ipse se seducit, si forte sibi quasi de obedientia blandiatur; neque enim in ea re ipse praelalo, sed magis ei praelatus obedit ». Caveat ergo talis, quia dicit idem Bernardus: « Nihil ardet in inferno nisi propria voluntas. Tolle, inquit, propriam voluntatem, et non erit infernus». Cave igitur, nt nunquam in beneplacitis tuis perficias voluntatem tuam, maxime discordem a voluntate praelati. Nam Bernardus dicit: « Grande malum est propria voluntas, qna fit, nt bona tua bona non sint ».

  2. Et quandocumque aliqua gravis obedientia te conturbat, citissime cogita de Iesu, qui, cnm esset Rex regum et Dominus dominantium, humiliavit semetipsum, teste Paulo, faclus obediens usque ad mortem. Dicebat enim: Descendi de caelo, non ut faciam vohintatem meam, sed eius qui misit me Patris. Et tu ita dicas, si vis imitari lesum: exivi de ranndo, non nt faciam voluntatem meam, sed aliorum. — Qualis autem debeat esse perfectus obediens, Bernardus describit, dicens: « Verus obediens nescit nioram, mandatum non procrastinat, sed statim parat oculos visui, aures anditni, linguam voci, manus operi, pedes itineri et totnm se interius recolligit, nt imperantis exterius perflciat vo- Inntatem ». solo gaudet, si quod sibi praecipitur operalur. Cfr. Epist. ad OPUSCULUM XX. REGUL

Chapter 15 of 17