Skip to the text

Capitulum IV

  1. Cum Apostolus dicat, quod qui illud incogitabile Sacramentum manducat indigne, iudicium sibi manducat et bibit; idcirco, quandocumque communicare proponis, studeas te per totam hebdomadam praecedentem ad hoc sollicite praeparare, et hoc per peccatorum contritionem continuam, confessionem et devotam orationem. Nam de hac praeparatione loquebatur Apostolus cum dicebat: Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat et de caliee bibat. Quodsi in die dominico proponis communicare, studeas te ante per triduum ad fervorem spiritus ordinare, ut sis in sexta feria praecedenli ab omni cogitatione immunda abstractus. forte quod peius est, negligis principia motuum carnalium, qui insurgunt. — Item, de multa superfluitate et aviditate in comedendo et bibendo et alia non necessaria faciendo. — Item, de bonis cogitationibus tibi a Deo inspiratis, quas non perficis opere, sed negligendo per dilationem frequenter repeUis. — Item, de falso et temerario iudicio aliorum. — Item, de vana laetilia et tristitia. — Item, quia tu es promptus ad malum et remissus ad bonum. — Item, de multa superbia, vana gloria, invidia, iactantia, avaritia, accidia, gula et luxuria. — Item, de modico dolore, quem habes de peccatis tuis, et non doles de offensis, sicut debes; et de aliis dicas, de quibus conscientia te reprehendit; et dum haec omnia dicis, descende ad specialia, quae fecisti, et semper, accepta poenitentia, osculare terram.

Et sit confessio tua frequens, aperta et integra, verecunda et lacrymosa et cum contritione et sine excusatione. Et si potes conflteri quotidie, bene quidem, sin autem, de tertio in tertium diem saltem studeas confiteri et studeas generaliter confiteri annuatim. Semper autem habeas mentales oculos ad lesum cifixum, spinis coronatum, aceto cum felle potatum, sputis et contumeliis saturatum, a peccatoribus blasphematum, pro flagellorum multitudine fatigatum, acerbissima morte consumtum, lancea perforatum, a mortalibus iam sepultum. Et haec cogita, sive comedas, sive bibas, sive aliquid aliud facias, ut cogitando Creatorem crucifixum dolorem in corde habeas tota die et in corpore ostendas tristitiam faciei, dicendo cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostiH Iesu Christi.

  1. Die vero Sabbati propone penitus Fratrum consortia declinare et quietem mentis eligere; dies tur modus, secundum quem confessio in particulari fieri posenini requietionis est, et pone strictura ori tuo silentium, ut saltem illo die non solum otiosa verba succidas, sed etiam ipsa necessaria vix loquaris; nam, teste leremia, bonum est praestolari cuni silenlio salutare Dei nostri. Et usque ad Completorium exerceas te aut in lectione, aut in sancta meditatione. Post Completorium vade in ecclesiam et ibi revoca mentem tuam et quidquid contra Creatorem tuum fecisti, totum recogita cum dolore et amaritudine cordis, dicendo cum Propheta: Recogitabo tibi omnes annos meos in aniaritudine animae meae. — Et semper, quando communicare proponis, die praecedenti ieiunes et post Matutinum non dormias, sed vigila in oratione, sciens, quod in vigilia post Matutinum Salvator noster potissime invenilur, ipso attestante, qui ait: Qui mane vigilaverit ad me inveniet me.

  2. Cum autem communicaveris, statim vade ad cellam tuam et cnm gaudio magno cogita ipsius

Chapter 5 of 17