Skip to the text

Capitulum XIII

  1. Cum nulli commissum sit occulta cordis iudicare, sicut dicit Apostolus-: Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, quietilluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; idcirco nunquam te transferas ad aliorum iudicium vel conteraptum, sed quandocumque videris, aliquid fieri, quod tibi displiceat, antequam iudices facientem, primo respicias temetipsum, utrum in te invenias aliquid reprehensibile; quodsi inveneris, tunc in illo, in quo alium iudicas, temetipsum condemna, dicendo cura Propheta: Ego sum qui peccavi, ego sum qui inique egi; et non sis sicut bypocrita, quia nunquam respicit defectus suos, sed praesumens de se, omnes alios iudicat, detrahit et condemnat et vult videre festucam in oculis ceterorum, trabem autem, quae est in oculo suo, non considerat; quem Veritas reprehendit, dicens: Hypocrita, eiice primum trabem de oculo luo, et lunc et ipsi sunt iacula. Ideo dicil Augustinus: « Asper sermo, brevis et rigidus cum mulieribus habendus est. Nec tamen quia sanctae sunt, ideo minus cavendae; quo enim sanctiores fuerint, eo magis alhciunt, et sub praetextu blandi sermonis immiscet se viscus impiissimae libidinis. Crede, inquit, mihi; episcopus sum, veritatem loquor in Christo, non mentior. Cedros Libani et gregum arietes sub hac specie corruisse reperi, de quorum casu non magis praesumebam quam Hieronymi et Ambrosii ». Fuge ergo laqueos mulierum, « quia non es David sanctior nec Samsone fortior nec sapientior Salomone ». prospicies et videre poteris festucam in oculo fratris tui. Unde versus:

0 qui fe.lucam fralris concernis ocello,

Quae tua uonturbat lumina lolle trabem.

  1. Bernardus dicit: « Cave alienae vitae esse curiosus explorator, aut temerarius iudex; etiam si perpetraret actum, quem reprehendas, nec sic iudices proximum, magis autem excusa; excusa intentionem, si opus excusare non potes, puta ignorantiam, puta casura, puta surreptionem. Quodsi rei certitudo nullam excusationem recipit, suade nihilominus ipse tibi et dic apud temetipsum: 0 quam vehemens fuit illa tentatio! et quid de me illa fecisset, si accepisset in me similem potestatem »? Non sis ergo pronus ad iudicandum vel ad murmurandum, sed potius iudica et respice temetipsum, dicendo cura Propheta: Iniquitatem meam annuntiabo et cogilabo pro peccato meo. Codd. B C L addiint: Et ut breviter dicam: omne lapsum a mu-

Chapter 14 of 17