Skip to the text

Epistola XCIX. Castoriensis Meldensi

En Apologiam ejus Cleri (b), cujus tu pars magna ac decus es. Quamvis nullus dubito, quin ejus auctor (c), pro suo in te studio, curam gerat ut aliquod ejus exemplar ad te perveniat, mei tamen officii esse credo, illud tibi, Domine illustrissime, mittere; si forte auctor isti officio non tàm prompte satisfacere valeat.

Cum mei cordis non parvâ lætitiâ percepi, dùm Apologiam istam evolverem, istos dilectionis et reverentiæ ardores, quibus clarissimus scriptor suum principem, et Ecclesiae Gallicanæ famam, contra hæretici hominis calumnias tuetur. Tanto illi ardores in eo magis laudandi, quantô eos ferventes servat inter eas miserias quas peregrinus, vix habens ubi caput reclinet, quotidiè patitur.

Tuus, Præsul illustrissime, Discursus de Historiâ Universali eodem ferè tempore Amsterodami et Hagæ-Comitis impressus fuit. Vendibilior liber vix reperitur ; tantà aviditate ab omnibus hîc emitur. Spero quòd ad animarum proficiet salutem, et quòd

Dei misericordia suae te Ecclesiae diù servabit incolumem, ut diù ministerio linguae et calami eam valeas aedificare.

Chapter 100 of 258