Epistola XC. Castoriensis Condomensi
A sex ampliùs septimanis egi cum bibliopolà Amsterodamensi, ut iniret rationem in Suecià divendendi tuam Catholicæ Fidei Expositionem. Gaudebat ille se ad eam rem invitari, sibique spem dari, quòd eo in regno non pauca Latinæ editionis exemplaria distrahere posset. Eà occasione mihi retulit quòd in nundinis Francofurdiensibus Expositio avidissimos inveniret emptores, quòdque per totam Germaniam legatur et fructificet. Hamburgum varia jàm miserat exemplaria ; promptus ut ad omnes maris Baltici portus ea quoque dirigat.
Haec, Antistes illustrissime, citiùs tibi indicassem, nisi decrevissem non priùs tibi scribere quàm acceptus et lectus à me esset tuus de Historià Universali Commentarius. Legi illum, et reperi quòd grandiora in penetralibus contineat, quàm in fronte osten-tet. Quae de vità, miraculis, et doctrinà Christi narrât, legi non possunt, quin lectorem in religionis nostrae admirationem et amorem rapiant. Certè de doctrinà Christi nihil sublimius cogitari, nihil potest eloquentius dici, quàm mente concepisti et calamo expressisti. Prophetiis lucem intulisti gratissimam; et quidquid ex Daniele pro religione nostra confici potest, tantâ rationis evidentiâ confecisti, Antistes eruditissime, ut vix judaica perfidia ei possit resistere. Et quia ex istà tuà lucubratione maximum fruetum animo praevident ii omnes qui illum legere potuerunt, hinc librarii nostri eum suis typis subdiderunt.
Dùm haec tibi, Antistes illustrissime, significo, non possum non rogare ut, dùm otium feret, fastuosum Striclurarum auctorem cogas detumescere, et modestiùs de se ipso sentire. Hoc si ejus typhus discere nequeat, erunt tamen hîc quamplurimi quibus lucubrationes tuae facem praeferent, ut ad catholicam, à quà devulsi sunt, redeant unitatem.
21 augusti 1681.
Chapter 91 of 258