Skip to the text

Epistola XCI. Condomensis Castoriensi

Accepi suavissimam epistolam tuam ; et quidem jucundissimum mihi fuit probatum tibi opus illud1 quod ad te transmiseram. Sic enim placet, non ipsum quidem, ut ità dicam, laudari, sed incitari. Sanè Spanhemii Stricturas non perstringendas, sed configendas esse arbitror ; et facerem id confestim, Deo duce, nisi me multa alia ab hoc studio avocarent. Arripiam tempus, ubicumquè se dederit, et ingentes illos viri spirilus comprimam. Tu me sanctis tuis precibus adjuva.

Jàm video curarum tuarum aliquos in Suecià fructus. Nostram enim Expositionem eò pervenisse legatus noster testatur; et aliquot è Suecis, viri primarii, eà commoti ad nos venerunt sacram exquisituri doctrinam. Utinàm aliquandò tôt populi fædissimà ac deformissimà reformatione delusi, catholicae Ecclesiae, sub pellibus licèt ac tenloriis peregrinantis, decorem cum Ralaamo respiciant, eamque admirati exclament : Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus : qui maledixerit, in maledictione reputabitur2.

Quòd illustrissimi Ordines nullà ratione adduci possint ut vos malè habeant, legi equidem in tuis litteris eò lubentiùs, quòd mihi aliud renuntiatum erat. Adsit Omnipotens, teque tanto studio pro animarum salute laborantem tueatur. Tu quoque nos et Ecclesiam Gallicanam, mox jussu regio congregandam, commendare velis assiduis precibus optimo Patri, uti nos pacem sectari donet, atque Ecclesiae vulnera curare, non multiplicare. Idifuturum spero; nec sine timoré spes. Unum id dixero, quod preces tuas et sollicitudinem quam pro Ecclesià geris acuat.

Mitto ad te aliqua errata libri mei (b), quae typographe dare possis, ut ea quam apparat editio sit ornatior.

Ego te, Praesul illustrissime, Ecclesiae flagrantissimum amatorem, impendiò amo, meque à te amari vehementer laetor, tibique sum addictissimus ; utque inter nos sancta libertas ac familiaritas vigeat, peto.

P.S. Errata quae dixeram non vacat mittere. Nihil magni mo menti est, quodque non facile adverti possit.

Datum in regià Fontis-Bellaquei, 22 septembris 1681.

Footnotes

  1. Oratio in universalem Historiam. ↩

  2. Num., XXIV, 9.— (6) Oratio in universalem Historiam, quam praelo jàm subdiderant Batavi typographi. ↩

Chapter 92 of 258