Epistola XCII. Condomensis Castoriensi
Ad te mitto, illustrissime Antistes, typographorum errata quae superiore epistolà promiseram, nec per otium eo die praestare potueram ; ut si nova adornetur editio, emendatior esse queat. Te autem rogo uti ea errata non ut à me accepta des typographo, quicumque ille sit qui novam editionem apparat. Sanè spero si minore volumine eam fecerit, eam nostris quoque hominibus gratam fore. Hæc habui quae dicerem : id addo, quod tibi certissimum esse velim, me tibi esse addictissimum. Res nostras sanctissimis tuis commendo precibus.
In regià Fontis-Bellaquei, mense septembris 1681.
Chapter 93 of 258