Epistola XCVI. Bossuetus ad Innocentium XI
Beatissime Pater,
En iterùm ad me pulverem et cinerem ab altà Pétri Sede paterna vox, omni reverentiâ gratique animi significatione prosequenda. Me verò jàm excipiat Meldensis ecclesià tanti Pontificis gratiâ et beneficiis illustratum, totque firmissimis Sedis apostolicae munitum praesidiis. Neque enim alia sub cælo est potestas, sanctissime Pontifex, quâ metuendum angelis pastoralis officii onus sublevetur ; et copiosior, volentes per populos, evangelicae praedicationis decurrat gratia. In partem ergò vocandus sollicitudinis, plenitudinem potestatis omni obsequio venerabor; et Romanae matris affixus uberibus, lac certè hauriam parvulis propinandum, tantumque Pastorem Pastorum Principi assiduis precibus commendabo. Accédât apostolica benedictio, vestrisque pedibus advolutum beet,
Sanctissime Pater,
Vestrje Sanctitatis,
Devotissimum fîhum et in Christo famulum,
- J. B. Episcopum Condomensem.
Parisiis, 1 novembris 1681.
Chapter 97 of 258