Skip to the text

Epistola XCVII. Castoriensis Condomensi

Cum pio cordis gaudio, ex tuis ad me litteris, intelligo Sueciam quoque suos oculos aperire, ut in luce tuae Expositionis videat pulchritudinem calholicre veritatis. In Germanià tantùm est Expositionis Latinae desiderium, ut non contenta exemplaribus bine missis, novam Colonia editionem adornaverit.

Dùm hos ejus fructus recenseo, silere non possum Hagæ-Comitis gallico sermone editum esse librum, cui titulus : Préservatif contre le changement de religion ou Idée juste et véritable de la religion catholique romaine, opposée aux portraits flattés que l'on en fait, et particulièrement à celui de M. de Condom1. In hoc opusculo vix quicquam perniciosius, et quod Exposilioni fidem detrahere magis natum sit, quàm ea quae de cultu Virginis ex libro Crasseti (b) corrasit, ut ostendat quid catholici de cultu Virginis reverâ credunt. Adjungo hisce loca quae ex Crasseto profert. Profectò, si illa fideliter ex eo citata forent, existimarem dignum fore eo zelo quo Sorbona in defensionem religionis catholicæ lucet ac fervet, si illum censura configens omni auctoritate destitueret; ne quis illius nugas atque quisquilias gravitati catholicæ veritatis opponere in posterum audeat.

Ubi Crasseti librum nactus, reperero in eo ista contineri quae ab auctore Alexipharmaci2 allegantur, operam dabo ut Romano fulmine feriantur. Si exiguitatis meæ studio, tuæ, Antistes illustrissime, commendatio dignitatis accederet, nullus dubito quin Crasseti opus evaderet in triste bidental (b).

Profugi è Gallià calvinistæ, hîc omnibus in locis tanquàm buccinatores persecutionis in catholicos exercendæ, pænas atque miserias quas in Galliis se pati dicunt, in immensum exaggerant; atque imprimis illud, quod régis edicto pueris septennibus data sit facultas arbitrandi de religione capessendà, et transeundi, parentibus invitis, ad catholicos : adeo ut sub prætextu religionis, sese directioni genitorum suorum subducere possint. Cùm vir in hàc republicà primæ auctoritatis istud mihi objiceret, ei quid reponerem nou habebam ; nisi quòd in Trans-Issallanià aliisque locis, quæ ordinum nostrorum parent imperio, publicis edictis cogantur catholici infantes suos à matrum utero récentes, ministris calvinistis baptizandos afferre, unàque promittere quòd eos calvinianis placitis imbuent. Sed hoc responso æquitas regii edicti non ostenditur ; sed tantùm docetur duriora et iniquiora hîc edicta contra catholicos promulgata esse. Et cùm in aliis provinciis dura et iniqua ista edicta locum non habeant, non cessant profugi ex Galliis calvinistae, atque harum provinriarv.m Prædi-cantes profugis faventes, regium etlictum ubique ad invidiam proferre, ut, quà fruimur, nos malacià destituant, ordinumque animos in nos exacerbent. Hic illorum conatus apud ordines Geldrienses non frustra fuit : nam si Noviomagum excipias, Geldria omnis sacerdotes proscripsit, synaxas nostras sub gravibus mulctis interdixit, aliaque decrevit quae catholicæ religioni plurimùm adversantur. Sperandum tamen Geldriæ ordines, præsertim arn-hemienses, mitiora consilia inituros ; ad quod maximum momentum adferret, si quod de septennibus pueris in Gallià sancitum est, solità régis clementià mitigaretur. Tu, Antistes illustrissime, pro tuà prudentià ac pietate discernes si invidiam, quâ per occasionem regii edicti premimur, levare, nostrisque praedicantibus materiam declamandi contra bonitatem quà Hollandiæ ordines catholicos tractant, eripere possis.

Secundo, ostentant hîc profugi ex Galliis calvinistæ libellum supplicem christianissimo régi oblatum, quo plura insolitæ cru-delitatis atque injustitiæ facinora, in Pictaviensi provincià, in suæ sectæ homines perpetrata referuntur. Ut illis fidem concilient, addunt in fine libelli duos ex istâ provincià nobiles in curiam venisse, paratos quaslibet subire pænas, si in asserendà eorum veritate deficerent. Dignaberis, Antistes illustrissime, quid de istis sit facinoribus me docere; ut si in nostram invidiam conficta sint, détecta veritate eis vim nocendi detrahere possimus.

Spero me brevi ad te, Præsul colendissime, missurum aliquos libros qui tuæ eruditioni non erunt injucundi. Intérim Patrem misericordiarum orare non desinam, ut in coadunando apud vos praesulum cætu praesidere, eisque velit suum elargiri spiritum, quo cuncta quæ recta sunt videre, et libera charitate discernere ac exercere possint. Dabis quoque veniam famulo tuo cum febribus diù luctanti, quòd in hisce scribendis aliéna manu usus fuit.

P. S. Ipso quô banc epistolam momento absolveram, mihi redditur altéra, Antistes illustrissime, tuæ dignitatis epistola, cui addita sunt errata in libro vestro corrigenda : sed seriùs illa veniunt, libro jàm hîc publici juris facto. Hodiè tamen mittam ea Amsterodamum, ut in calce libri lectori indicentur.

Eodem quoque momento mihi Amsterodamo scribitur libertatem nostram etiam in Hollandià, quae omnium nostrarum provinciarum erga catholicos indulgentissima est, per profugos ex Galliis calvinistas in apertum discrimen esse adductam. Si quam ergà potes, Antistes illustrissime, mitigationem regiorum edictorum impetrare, religionem catholicam hîc periculo, et in Gallia devios forte exhibitione clementiae errori eripies, vel certè revocabis à fugâ in istas regiones, in quibus et ipsi à luce veritatis magis sunt remoti, et in quibus tanquàm fidei confessores haben-tur, suae sectae homines in errore confirmant, et catholicos odio plebis ac magistratuum obnoxios reddere conantur.

23 octobris 1681.

Footnotes

  1. Jurius auctor erat libri hujus. Arnaldus eum refellit in opère quod inscripsit : Réflexions sur le Préservatif de Jurieu — (b) P. Crasset, è societate Jesu, librum ediderat sub hoc titulo : La véritable Dévotion à la sainte Vierge, établie et défendue, de quo hic agitur. ↩

  2. Sic vertit titulum operis Jurii, nempe. Préservatif; è duobus gracia vocibus, quarum sensus est : arcens venenum. — (b) id est, in locum fulmine tactum. Hæc loca acri studio curabant veteres : saccedotem adlhibebant, colligebant dispersa fulminis vestigia, Terræque sacris ritè peractis, constructà arà, caesaque bidente, eum locum Bidental appellabant : quem violare piaculum erat. Vid. Bob. Stephani Plies, ling. Lat. ↩

Chapter 98 of 258