Skip to the text

Epistola XCV. Breve Innocentii XI ad Episcopum Condomensem

Innocentius XI Papa.

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. Animo sanè perlibenti remisimus fraternitati tuae jura quae pro expedilione ecclesiaB Meldensis, ad quam promovendus es, exsolvere debuisses. Praeclara enim ingenii tui monumenta, ingentia-que mérita, quae in excolendà praestantissimis artibus ac disci-plinis lectissimi Principis Ludovici Galliae Delphini eximià indole, apud christianam rempublicam tibi comparasti, prorsùs id à nobis reposcere videbantur ; cùm praesertim speremus te, pro perspectà pietate ac virtute tuà, eamdem ecclesiam magno cum animarum fructu administraturum.

Quod ad nos attinet, quidquid ab hàc sanctà Sede ad pastorales conatus tuos juvandos pi ovehendosque proficisci unquàm poterit, praestituri liberaliter sumus fraternitati tuae, cui apostolicam benedictionem benevolentiae nostrae testem peramanter impertimur. Datum Romae, apud sauctam Mariam Majorera sub annulo Piscatoris, die 2-4 septembris 1081, pontificatùs nostri anno sexto.

MARIUS SPINULA.

Chapter 96 of 258