Skip to the text

Epistola LXXXVI. Meldensis Castoriensi

Accepi equidem luculentam, atque omni elegantiâ et erudi-tione refertam Responsionem ad Spondii Epistolam ; ac velim multa hujus praeclarissimi libelli exemplaria ad nos perveniant. Libellum cui titulus, La politique du clergé de France, utinàm ille confutet qui Epistolam Spondii tantis jàm viribus, tantâque eruditione confecit (c) ! Te verò etiam atque etiam rogo, Praesul illustrissime, ut hujus mihi responsionis copiam facias, ubi erit édita. Confido enim fore ut mendaciorum pudeat auctorem etiam ipsum, si res accuratè exponatur ; quoque ille liber majore est arte contextus ad capiendas levés imperitasque animas, eò magis necesse est ut ejus fraudes publiée detegantur.

De Spanhemio videro quid agendum, ubi per otium licuerit : tuis certè consiliis obtemperaturum me profiteor. Urget illustrissimus atque excellentissimus régis nostri in Suecià legatus, ut ad eam regionem nostrae Expositionis Latina versio deferatur ; plurimùmque in eà re momenti ponit, ac rerum necessitudines excitandae fidei opportunissimas esse scribit.

Oro te etiam atque etiam, ut Sedis apostolicae bullas propè diem expectantem, atque ad episcopale opus se accingentem precibus tuis subleves, ut exemplo incendis. Me verò ne dubites summâ cum reverentià et esse et futurum, illustrissime Praesul, tibi obedientissimùm et conjunctissimum,

  • J. BENIGNUM, Episc. Condomensem, Meldensem designatum1.

Footnotes

  1. Dies non est appositus : certè tamen scripta est epistola mense junio, praecedentique respondet. — (b) Maison de campagne dépendante de l'évêché de Meaux, auquel Bossuet était alors nommé. — (c) M. Dirois a donné au public plusieurs ouvrages, parmi lesquels on distingue celui qui a pour titre : Preuves et préjugés pour la religion chrétienne et catholique, contre les fausses religions et l’athéisme. — (d) Le Discours sur l’Histoire universelle. — (e) Il y a toute apparence qu’il s’agit ici d’obtenirle gratis des bulles pour l’évêché de Meaux, ou du moins une diminution. ↩

Chapter 87 of 258