Epistola LXXXIV. Bossuetus Castoriensi
Quod à me nuper est editum, ad serenissimi Delphi ni informa tionem, ab aliquot jàm annis compositum opus, id offerre tibi, quanquàm haud satis dignnm amplitudine, tuà, mei officii est; pariterque agere quàm maximas possum gratias pro eà cura quâ meum de Catholicæ Doctrinæ Expositione tractatum, Latinura Batavicumque factum, tôt commendationibus, tàmque praeclarâ exigui operis editione illustrasti.
Quod ut è re Ecclesiae fuisse, vir omni doctrinae laude conspicuus, idemque sanctissimus ac veracissimus testificatus es, sic animum induxisti meum ad eum libelluin in septentrionales oras summà diligentià perferendum. Significavit enim mihi maximus summique judicii D. Marchio de Feuquières, christianissimi régis noslri in Sueciâ legatus, maximam illic esse copiam planèque incredibilem bonorum virorum, qui ab Ecclesiae sinu fato quodam miserando potiùs, ut ità dicam, quàm pertinaci errore avulsi, animum gérant ad hauriendam veritatem satis comparatum, si aliqua offerretur illis hujus idonea explicatio : huic rei videri natam Expositionem illam, tibi, illustrissime Domine, tantoperè probatam, si Latino sermone ad eos perveniret, nec defuturos qui in popularem linguam verterent : Gallicam sanè linguam sic ibi intellectam, vix ut totam ejus vira per sese caperent ; sed Latinae linguae auxilio ad eruditos propagandum opus, tandem ad manus plebis deventurum, nec sine magno quidem fructu.
Id cùm illustrissimus Legatus, pari pietatis atque ingenii laude clarus, ad me scripserit; id ego, illustrissime Antistes, in tuum refundo sinum, ut aliquam ineas viam catholicte doctrinae per libellum illum eas in regiones vicinasque partes, totamque adeò Baltici maris oram universamque Germanium, propagandae. Id quâ ratione confici possit, rogo etiam atque etiam ut ad me per-scribas. Quod meum erit praestabo sedulô : quod tuae diligentiae est, id tua illa apostolicâ charitas solito studio exequetur; magnumque eâ in re operae pretium fore, tanti testis auctoritate adductus minime dubitabis.
Accepi per illustrissimum D. Comitem d'Avaux, Régis istis in partibus extraordinarium legatum, clarissimi viri Friderici Spanhemii Strinturas (1). An è re catholicae Ecclesiae sit ut aliquid reponam,1 à te postulo, tuamque auctoritatem sequar. Nunc superest uti summà fide testificer me tibi addictissimum fuisse ac fore, atque omninò, etc.
Versaliæ, 8 maii, 1681.
Footnotes
-
Loquitur de libro quem adversus, Expositionem Fidei ediderat Spanhemius, subhoc titulo : Speciment stricturam ad libellum nuperùm Episcopi Condomensis, Lugd. Batav., 1681, in-8°. Conjicii potest, ex epistolis sequentibus, aliquam hujus libri confutationem suscepturum fuisse Bossuetum ; sed deinceps, multis occupationibus impeditus, à proposito destitisse videtur. Spanhemii cavillationes obiter refellit Arnaldus, in tomo II Apologiæ pro Catholicis. ↩
Chapter 85 of 258