Epistola CCXX. Bossueti ad D. Georium. Lutetiæ Parisiorum, 10 februarii 1698
Viro illustrissimo Domino meo Georio, Jacobus Benignus Bossuetus, Meldentis Episcopus, salutem plurimam dat.
Pridem suadet animus, vir illustrissime, ut significem per lifteras maximam illam existimationem tuî, quam præclarissimarum artium studia, etipsa commendatio tantaî virlutis exposcunt. Urget beneflcium singulare, quo nos, pro amicâ luâ veritate certantes, apud optimum beneficentissimumque Pontificem omni ope, née minus féliciter quàm diligenter, adjuvas. Sanè vides occulta, imô verô, aperta molimina ad tuendum librum, quo Gallia conturbatur, ingemiscunt passim episcopi, régis pietas commovetur : nempè sperant etiam Ecclesiae Romanae sese imposituros splendore verborum. Redibit quietismus adscitis novi libri coloribus, suorumque tractationes faciliùs quàm istam excusari et explicari posse confldet. Non id feret veritas, non id Innocentii XII sapientia et pietas : neque per blandos sermones illudi patietur Ecclesiae, aut infringi tanti pontificatûs gloriam.
Tu verô, vir illustrissime, quem sanctus Pontifex celebratâ universo orbi terrarum, Galliseque imprimis, benevolentià atque etiam fiducià cohonestat, âge more tuo, etlaboranti veritali succurras: abbati Bossueto tibi devinctissimo, et laudum tuarum stu-diosissimo assertori faveas. Ego certè supplicare vix audeo ut me statim in hoc candidissimum pectus admittas, cultorem licèt ac veneratorem præcipuum virtutis illius, cujus vivam imaginera inclyti cardinales ac duo purpurati ordinis décora, Estreus et Jansonius, toties expresserunt. Illud intérim, vir illustrissime, postulanti et flagitanti negare non potes, quin scilicet benignis auribus proni et humilis obsequii testificationem accipias. Vale.
Chapter 229 of 363