Skip to the text

Epistola CCXXVIII. Bossueti ad Cardinalem Spadam

Eminentissimo Domino meo D. cardinali Spadæ, Jacobus Benignus Bossuetus, episcopus Meldensis, salutem et obsequium.

Vellem equidem conticescere, Eminentissime Cardinalis, et Sedis apostolicae tacitus expectare judicium. Dùm enim Ecclesia Romana tàm gravi examine rem tantam expendit, quid est praestabilius quàm ut præstolemur salutare Dei, et ut in silentio et in spe sit fortitudo nostra? Sed per manus hominum tôt currunt epistolæ, tôt responsa prodeunt, Instruction es pastorales tantâ arte sparguntur, ut meritô vereamur, si nihil opponimus, ne doctrinis variis et peregrinis plebs Christi abducatur à simplicitate Evangelii.

Neque enim hic de unius tantùm libri sorte agitur ; sed an prævaleant spirituales argutiae; verique spirituales ab Ecclesia Romanâ approbati, dùm ad asserenda hæc inventa perperàm licet et inviti adducuntur, trahi videantur in erroris consortium.

Non ergô, Eminentissime Cardinalis, tanquàm ad contestandam instruendamque litem hæc scribimus; aut, quod absit, docendam suscipimus magistram Ecclesiarum, à quà doceri cupiraus. Rogamus autem ut hune librum, quem extorsit ipsa nécessitas, et benignus accipias, et ad sanctissimi Domini nostri pedes offerre velis. Redeunt enim ad nos libri nostri clariores atque firmiores, cùm vel tetigere apostolicum limen. Si verô ipse Paulus, arcanorum auditor et tertii cæli discipulus, venit Jerosolymam videre et contemplari Petrum, cum eoque conferre Evangelium quod prædicabat in gentibus, ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset : quantô magis nos humiles, sed cathedra? Pétri communione gloriantes, ad eam afferre omnia nostra debemus ; vel incitandi, si légitimé currimus ; vel emendandi, si vel minimum aberramus ?

Ego verô quidquid scribo, hâc mente me scribere volo, sanctoque Pontifici fausta omnia apprecor ; utque te rerum praeclarissimo administro diutissimè utatur oro, Eminentise tuae addictissimus. Vale, Eminentissime Cardinalis. Datum in palatio Versaliano, 24 feb. an. 1698.

Chapter 238 of 363