Epistola CCCLXII. Campionus ad Episcopum Meldensem. Romae, 14 octobris 1698
Opus illustrissimæ vestrae Dominationis de Statibus orationis italicè redditum, in manus amplissimi clarissimique nepotis tradidi, seu veriùs restitui. Clamât enim res pro Domino, omnibus-que sæculis pro vestrâ illustrissimâ Dominatione clamabit opus illud aureum; quia semper, etiamsi in fronte non gereret nomen auctoris, proderet pro auctore virum orbis miraculum, emporium theologicae disciplina veritatumque revelatarum encyclopediam, scilicet illustrissimam vestram Dominationem. Restitui, ut inquiebam, sed et cui multùm ornamenti, multùm energiæ detraxi : nec enim pura defluit aqua, si deferatur canali cænosâ. Verumtamen quasi suum redoleret auctorem, opus excepit inclytus vir, in hoc, ut et in cæteris, generosam patrui benignitatem æmulatus; qui sciret, ubi res bonâ flde possidetur, non qualis fuit ab initio acquisita, sed qualem habet, cùm reddere cogitur posses-sor, reddendam. Ita est, Præsul amplissime : opus decoloratum reddidi; et non me puduit, et vos non offendi. Quid enim me pudeat aliéna reddere? quid vos offendat vestra recipere, sed in eo statu quo reddi possunt, non recipi non possunt? Reddidi tamen hucusque solam Instructionem : in transferendis Actis quietismi, annexis Instructioni, nunc allaboro. Equidem optarem imposasse ultimam manum : quô enim magis librum tracto, magis necessarium censeo nostræ Italiae ; sed alia complura, mihi gravia pro meâ tenuitate negotia, praesertim pro nonnullis Romanis Congregationibus, calamum retardant, imô et quandoquè per dies abstrahunt. Nihilominus jàm ad finem vergo, et crediderim quàm citô complendum, omninô sanè antequàm feratur de Instructione judicium, juxta nostrum stylum, ab examinatoribus deputandis per reverendissimum sacri Palatii apostolici magistrum.
Quandô autem illustrissimâ vestra Dominatio censeat imprimi posse, in eam sententiam eunt complures ut addatur altéra Præfatio traductoris ad lectorem, quà instruatur de auctore, auctoris dignitate, zelo, doctrinà librisque impressis. Utut enim vestræ illustrissimæ Dominationis celebre sit etiam in Italià nomen apud viros insigniores, forte tamen in remotioribus regionibus, ad quas opus erit transmittendum extinguendo quietismo, adhùc vulgus ignorât pretium auctoris, et etiam per manus vulgi tractandus erit liber. Proptereà si erit imprimendus de ordine vestræ Dominationis, patiatur ne videar adulari referens præclara quæ gessit et gerit, non sibi offerri, sed clarissimo nepoti, quem ut perfectam patrui imaginera suspicio.
Jàm sanè exceperit vestra illustrissimâ Dominatio meam Dissertationem de necessitate amoris, utiquè non consonam mori Galliarum. Istic enim optant plerique momentosas hasce controversias agitari stylo potiùs, ut aiunt, positivo quàm scholastico, nec aliam ego metho;lum ambirem. At in Italià delectantur plures scholasticis illationibus ; et plane decebat opinioni neganti necessitatem amoris detrahi scholasticos, quos pleno ore buccinabant, et etiam nunc buccinant. Contra quorum sensa ego scripserim libellum, propediem sanctæ Inquisitionis tribunali proptereà deferendum. Et illud perbellè accidit, quod necdùm natum ut suffocarent, corruperunt arte operarium impressoris ; cujus fraude contigit, ut ante melibri exemplar habuerint, exaratisque ad quinque folia animadversionibus institerint apud sacri Palatii apostolici magistrum, ne permitteret evulgari. His incassùm tentatis, alii, qui nec in limine Dissertationem salutarunt, minantur nunc acriorem sancti Officii censuram » cujus ego judicium prævertam, et opusculum litabo flammis, si luce illud indignum dixerit illustrissimâ vestra Dominatio, qui et pro dignitate, et pro doctrinà, fuit mihi semper eritque legitimus judex.
Hoc unum scio, me temperasse calamum, ne quid excideret quod ansam præberet obtrectandi; nunquàm vel acriori verbo castigavi opinionem oppositam; nunquàm memini amoris Dei super omnia. Fateor, si quid valent rationes adductæ, valere pro hoc amore super omnia et efficaci. Efficaciter et super omnia debet intendi inhabitantia Spiritûs sancti, vel explicitè ut talis, vel confuse sub vocabulo justificationis : efficaciter et super omnia debet desiderari : efflcaciter et prae omnibus debet eligi : efficaciter et prae omnibus amore justificationis odio habenda sunt peccata : efflcaciter et super omnia proponenda est nova vita in Christo. Elicitis bis actibus, sine quibus justificatio nullatenùs posset sperari, nondùm peccator justificabitur ordinariè loquendo, nisi in vi illorum omnium efficaciter ponat quae Christus ponenda praecepit ut actu justiflcemur, nempè confessionem sacramentalem cum suis omnibus partibus essentialibus. An haec vera sint, sanasint, orthodoxa sint, judicet illustrissimus Præsul, cujus æquè judicio ac definitioni me subjicio, utpotè illustrissimae et reverendissimæ vestrae Dominationis humillimus, obsequentissimus et addictissimus famulus Franciscus Maria Campionus, apostolicus in Urbe cleri examinator.
Chapter 19 of 202