Mandatum Ad abbatem Bossuetum, ab episcopo Meldensi
Rebus ad supremum sanctae apostolicae Sedis judicium egregiè comparatis, de hoc postremo opusculo meo (b) ad abbatem Bossuetum hæc perferenda volo.
Primùm ut qualecumque hoc opusculum meum ad apostolici Praesulis pedes data opportunitate quamprimùm deferat, non quasi huic causse necessarium, quippe quæ uno exiguoque libello de Sanctorum decretis continetur, sed humillimi obsequii mei ac summae reverentiae gratià.
Quôd autem hunc libelluni ad asserendam verissimam Relationem sive Narrationem meam ediderim, has imprimis causas fuisse memoret.
Quôd propulsandae necessariô fuerint de Guyoniâ à me plus aequo toleratà, confletis etiam actis falsissimis, illatae calumniae1.
Quôd item propulsanda fuerit gravis aequè ac iniqua accusatio de revelatà à me Domini Gameracensis confessione2, quem ne quidem unquam confitentem audivi, aut aliquid ejus habui quod confessionem attineat.
Quôd aliae item fallacissimae querimoniae ex ejus scriptis confutandae fuerint3.
Ita quippe constare Dominum Cameracensem, qui me assidue persecutorem appellet, usum esse me tanquàm amico fidelissimo, ac suprà modum omnem indulgentissimo, quandiù spes fuit ejus abstrahendi à Guyoniæ falsae prophetidis libris et erroribus.
De summâ rei : demonstrandum fuit versionem latinam libri de Sanctorum decretis à Domino Cameracensi pessimam, et ab archetypo gallico alienissimam fuisse editam (4) ; et ab ipso interpolatum librum, super quo judicari se postulaverit ; nempe lati-num illum, quem Pontifici optimo maxiino, Dominis cardinalibus eminentissimis et examinatoribus à Sede apostolicà deputatis, tradidit.
Frustra autem obtendi dulcissimum ac sanctissimum puri amoris nomen; cùm purum amorem eum, quem Dominus Caméracensis quarto loco posuit, cum universà Scholâ agnoscamus, et modis omnibus propugnemus (5) : proscribendum tantùm putemus quinti gradùs falsô appellatum amorem purum, quem in Ecclesiam primus et solus Dominus Cameracensis invexit.
Neque nobis fraudi esse débet quôd sanctorum, ante motam eliquatamque quaestionem securè loquentium, dicta ad falsos alienosque sensus detorqueat ; ut, quod nunc vel maxime, dato ad meam de Quietismo Relationem responso, praestat, Guyoniam amicissimam tueatur4.
Haec et alia tôt libris Domini Cameracensis toto terrarum orbe dispersis, opponi à nobis oportebat sub magisterio apostolicae Sedis, ne plebs christiana, tôt delusa praestigiis ac verborum pigmentis, ad Molinosum ejusque sectatricem Guyoniam, et ad salutis aeternae infandum sacrificium incauta deduceretur.
Rogamus autem Patrem luminum, ut cathedrae Pétri dignam infundat tantâ auctoritate ac majestate, tantàque orbis christiani expectatione sententiam ; quâ hujus mali labes latentissimè serpens ita radicitùs recidatur, ut nullo unquàm praetextu, nullo quaesito colore reviviscat.
Haec abbas Bossuetus ad amplissimos et eminentissimos cardinales ; haec ad ipsum optimum sanctissimumque Pontificem, seu voce, seu scripto pro data occasione perferat, animi demissione quanta potest esse maximà; meque in apostolicae Sedis potestate futurum, proque ejus decretis nullum non certamen subiturum spondeat, et pro Domino meo D. Innocentio XII assidue supplicantem apostolicà benedictione impertiri curet.
- Jac. Benignus, episcopus Meldensis.
Scripsi Meldis, die S. Lucae sacra, anno 1698.
Footnotes
-
Remarques sur la Réponse de M. l'archevêque de Cambray d la Relation sur le quiétisme, art. II, III; tom. XX, p. 189 et suiv. ↩
-
Ibid., art. I, § 3; p. 179. Conclus., p. 295 et suiv. ↩
-
Ibid., art. VIII, § 1, etc., § 8, p. 248 et suiv. — (4) Ibid., art. X, § 1, p. 277. — (5) Ibid., conclus., § 3, p. 309 et suiv. ↩
-
Remarques sur la Réponse, etc., art. IV et v, p. 217, 221 et suiv. ↩
Chapter 23 of 202