Epistola CDLXXXI. D. Campionus ad Episcopum Meldensem. Romæ, 7 aprilis 1699
Utinam, quo vestra illustrissima Dominatio fatetur se labo-rasse, morbi causa, non fuerit nimis molesta lectio mei liberculi. Aliam sanè non diceret, qui mea metiretur ex me ; verumtamen danda sunt laetiora vestrae benignitati, quâ me suscipitis et mea nimis gratanter. Antidotus illa est satis efficax, cujus vim supprimera nec valeat calumnia viridantior. Absit igitur infaustum hocce prognosticum. Cogitem fausta quaeque, nam omnia vestrae benignitatis plenissima. Quarè cum illustrissime Dominatione vestrà gratulor de salute restitutà, sed et mecum de attestatione exhibitâ Dissertationi de necessitate amoris Dei. Sanè argumentum operis non poterat non placere præsuli, qui totus Dei amorem spirat : argumenti tractatio non poterat displicere præsuli in Galliis, quarum ecclesiasticus ordo totus est, ut operibus, verbis et scriptis flrmet traditionem non interruptam ex Scripturà et Patribus de necessitate amoris praedicti. Et si argumenta grandia semper tractarent animae grandes, quia tractata pro dignitate semper dignioribus placèrent ; sed quoniam non semper tractant fabrilia fabri, argumentum grande perdit plerumquè dignitatem ex humilitate tractantis. Vestræ nihilominùs illustrissimæ Dominationis testimonium, utpotè ob doctrinam, pietatem et dignitatem omni exceptione majus, universo notum faciet argumentum adeô grande, si non digne, saltem à me haud indigné tractari. Quam tenui, ob fines in mea ad illustrissimam vestram Dominationem sub die 3 octobris præteriti expositos, scholastica methodus non erit ingrata in Galliis, nunc jàm vestro fulta praesidio. Adstat Ecclesiae Galliarum regina charitas in vestitu deaurato, circumdata varietate multiplicium graduum. Ratihabitione vestrà, quae comparatur imperio, misit jam nobilis regina ancillas, nempe scholasticam, ut vocarent ad arcem et ad mcenia civitatis. Utinam catholici omnes in eam veniant unanimes, uno ore dicentes : Qui non amat Dominum Jesum Christum, anathema sit. Et quidem ut omnes radicentur in charitate perfectâ, satagit illustrissima vestra Dominatio opère, verbo et exemplo. Faxit Deus ut saltem imperfections necessitatem, quam asserui, peccatoribus qui piè volunt vivere in Christo omnes agnoscant, et idipsum sapiant.
Dilata est post festa Paschalia cognitio causae notæ vestrae illustrissimæ Dominationi : exitum aperiam suo tempore. Interim subscribor, etc.
Chapter 159 of 202