Skip to the text

Caput 34

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus imperator ad preces iohannis baptiste et virginis marie concedit quod armetur vnus miles eorum deuotus spiritualiter, quem ipsi petrus et paulus apostoli armant splendide preciosis armis spiritualibus virtutum hic contentis; notabile documentum pro militibus.

Christus loquebatur sponse dicens: Tu in gramatica tua composuisti hodie prouerbium, quod melius esset preuenire quam preueniri. Sic ego preueni te dulcedine gracie mee, ne dyabolus dominaretur anime tue. Et statim apparens iohannes baptista dixit: Benedictus sis tu, deus, qui es ante omnia, cum quo nullus vnquam fuit deus et preter quem nullus et post quem nullus erit, quia tu eras et es eternaliter vnus deus etc. Residuum istius capituli require in IIII libro capitulo LXXIIII per totum.

Chapter 35 of 62