Skip to the text

Caput 47

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Mater dei narrat quomodo ipsa est vas repletum et replens gracia et reprehendit quendam ingratum regem Swecie, qui nolens in guerra sua obedire consiliis dei et spiritualium virorum contra dei voluntatem retrocessit de guerra infidelium consilio mundanorum hominum cum confusione sua et regni dispendio.

Regina celi apparuit sponse dicens ei: Audi tu, que spiritualia vides, et veni mecum in spiritus sancti collocucionem. Ego sum vas repletum et repletiuum. Sicut enim vas stans subtus torrentem repletur aqua et sicut aqua effluit, tamen vas semper est repletum de torrentis decursu, sic anima mea, quando creata fuit et coniuncta corpori, replebatur ex decursu torrentis, scilicet spiritus sancti, quo numquam postea euacuata est Propterea quicumque venerit ad me cum humilitate et mundo corde, habebit auxilium de spiritu sancto. Itaque bene possum vocari vas repletum. Quia cum essem in mundo in decursu torrentis eius, filius dei venit in corpus meum et sumpta de me carne et sanguine moratus est in me, donec natus est de me ea natiuitate, qua nasci decuit filium dei.

Natus ergo et veniens in manus meas angeli gauisi sunt et nunciauerunt pacem in terris. Post hec autem filius meus cecidit grauiter in penam mortis, quando cutis eius rumpebatur a flagellis, ossa constringebantur a clauis et quando cor crepuit mortuis omnibus membris. Itaque iste casus mortis tam magnus fuit, quod ex eo minuebatur potestas dyaboli et porte celi aperiebantur. Ergo passionem filii mei comparo tonitruo, cuius aduentus prius auditur et longe postquam sonus venit. Sic passio filii mei diu ante nunciabatur per ora prophetarum, antequam venit. Postquam vero filius meus mortuus est, tunc maximus fragor et sonus factus est, qui diu post passionem eius audiebatur et predicabatur, et pro ea multi gaudenter dederunt vitam suam.

Nunc autem filius meus sic oblitus et neglectus est, quod quidam ducunt mortem eius pro nichilo, alii dicunt se nescire, vtrum fuerit vel non, alii sciunt sed non curant; pauci vero sunt, qui mortem eius recordantur cum caritate. Itaque, vt passio filii mei reduceretur ad memoriam, ideo verba dei tibi diuinitus data venerunt in mundum. Propterea et tu missa es ad regem istum Swecie, qui irretitus multis peccatorum laqueis, postquam separatus fuit a dyabolo, suscepi eum michi in filium, desiderans eum facere pugnatorem egregium ad honorem dei. Quod videns dyabolus inuidit ei sicut quondam moisi proiecto in aquam, cuius ficellam deus direxit ad terram. Qui postea licet adustus fuerit in lingua, tamen loquebatur que voluit deus, et fugiens ex timore de egipto rediit ex diuina prouidencia ad pharaonem. Simili modo fecit regi dyabolus.

Iactauit enim in cor eius procellam quandam, vt congregata multitudine hominum a guerra retrocederet pre paupertate et fame. Et ideo constituebatur ei certus numerus personarum. Item rex suggerente dyabolo cogitauit sic: Amici, inquit, dei non habent scienciam pugnandi. Ideo inquiram homines doctos ad pugnandum. Cui postea dyabolus misit multos de suis, quorum consilio regeretur. Propterea ostensum erat regi, quorum consiliis obediret. Consultum eciam fuit regi, quod clerici et religiosi viri approbate vite sequerentur eum. Et hoc factum fuit ex prouidencia spiritus sancti contra astuciam dyaboli. Ipse quippe bene scit, quod non est longum tempus, quo deus ostendere velit, quomodo sua pugna aggredienda est. Scit eciam dyabolus multos in paganismo esse, qui se magnos in sua secta reputant, nec ignorat, quod multi sunt, qui desiderant scire fidem sanctam catholicam.

Propterea desiderat dyabolus, vt tempore gracie adueniente illi mitterentur ad paganos, qui essent ydeote et pleni auaricia. Ergo amici dei, clerici et religiosi parati esse debent cum spirituali sapiencia paganis venientibus cum sua secta respondere. Multa eciam alia dicta sunt tibi, que non statim perficientur. Sed verba custodiri debent ad tempus prefinitum. Nam plurima ostendit deus moysi, que non completa sunt vna hora. Sic et dauid longo tempore ostensus fuit rex, antequam peruenit ad potestatem. Et ideo amici dei expectent pacienter et non attedientur in operando. Diximus eciam, quod fratres ordinis dominici et francisci et bernardite exirent cum rege ad paganos, quia illi tres ordines ad paganismum primo sunt vocandi, quia monasteria per illos inchoari debent, qui veraciter contemnunt mundum et qui non habent aliam voluntatem nisi honorare deum et eius amiciciam inuenire.

Verum quidam de dictis fratribus cogitant sic: Vbi, inquiunt, est populus, cui predicandum est? Vbi loca sunt edificanda? Similiter dixit israhel moysi: Vbi, inquit, est terra promissa? Melius enim fuisset sedisse in egypto super ollas carnium quam in deserto periclitari fame et tribulacione. Attamen peruenit israhel tempore placito in terram promissam, licet aliqui murmurabant. Ergo rex habeat secum semper clericos deuotos et tales, qui sequantur eum voluntarie ex diuina caritate, et caueat habere clericos cupidos sicut aues rapaces. Sed audi iam, quid ego mater misericordie dictura sum. Ille rex, quem ego prius vocaui filium meum, nunc iam factus est filius inobediencie. Cui existenti puero custodiebantur duo regna.

Qui cum ad annos discrecionis venisset, regebat iniuste et omnia agebat sine discrecione. Attamen deus pacienter semper agens cum eo eciam spiritualia bona fecit cum eo, quando caritatem cordis sui vertit ad deum. Insuper tria reduco ei ad memoriam, que deus fecit ei. Sepe enim contingit, quod infans in vtero matris ita fortiter cum matre ligatus est, quod nullo modo separare se potest ab eo. Quod obstetrix prudens perpendens cogitat secum dicens: Si infans vlterius morabitur in vtero matris, moriuntur ambo. Si vero separabuntur ab inuicem mortua quidem matre viuere potest infans. Et sic obstetrix procedens separat infantem a matre. Simili modo rex iste alligatus erat matri sue, scilicet mundo, qui si diucius in eo stetisset, vtique mortuus fuisset ad penam inferni. Ego vero regina celi iui ad regem separans eum ab amore mundi.

Per gressum autem, quo iui ad regem, intelligo introitum spiritus sancti in cor eius. Quia vbicumque ingreditur spiritus dei, ibi intrat pater cum spiritu sancto et filius cum patre et spiritu et mater cum filio, quia omnis homo, qui habet deum in corde suo, habet et me. Nam sicut impossibile est, quod tres persone in trinitate separari possint, sic impossibile est stante lege currente, quod ego, que sum mater dei, separari possim a deo. Ego quippe habui filium dei in me cum deitate et humanitate, ideo deus pater habet me in deitate sua et est vinculum dileccionis nostre spiritus sanctus ille, qui est in patre et filio, et ipse est in me et numquam possumus separari. Isto ergo modo quando ego iui ad regem, deus dedit cordi eius contricionem et oculis eius lacrimas spirituales, que nullus obtinere potest nisi ex diuina gracia eius.

Secundo reduco regi ad memoriam, qualis gracia facta est in regno eius. Nam filius meus, qui sedet in summo throno maiestatis excelse, loquitur frequenter tibi, que es nata de regno eius, et hanc graciam ego promerui regi, vt faceret honorem deo et fructum anime sue. Cui eciam per te ostendi, quomodo regnum suum regeret sapienter et populum sui regni caritatiue diligeret et qualiter vitam suam gubernaret corporaliter et spiritualiter ad honorem dei. Tercio reduco ei ad memoriam, quomodo electus est, vt fidem sanctam catholicam deferret, si vellet, ad paganismum. Sed audi nunc, quid fecit iste rex. Ego enim mater misericordie vocaui istum regem filium meum nouum et ideo nouum, quia nouiter venerat ad obedienciam sanctam.

Cui promisi per te, quod vellem esse domina et defensatrix exercitus sui et regni sui et quod starem ante eum in terra inimicorum eius. Et ita factum est. Nam pax erat in terra sua ex diuina prouidencia propter preces meas, et ante ipsum fui in terra inimicorum eius, quando maiores inimicos eius congregaui in vnum locum terre, quos ei traditura eram. Paruo igitur tempore elapso accesserunt ad regem istum instrumenta dyaboli plena corde malo et maligno spiritu. Qui confidebant in manibus hominum plus quam in auxilio creatoris, quorum cupiditas maior fuit ad possessiones terrenas quam ad adiuuandum animas. Quorum linguas ille excitauit ad loquendum, qui mouit linguam iude ad vendendum creatorem suum. Quorum dentes eleuabantur digitis dyaboli; quorum frigida labia perlinita fuerunt veneno dyaboli.

Propterea diuina caritas non sapuit eis, sed expuentes verba veritatis falsitatem in ore habuerunt. Quorum malignis consiliis obediens rex cucurrit et distraxit de manibus meis congregatos inimicos meos resistentes fidei sancte. Et tunc ego vacuo synu remansi sola. Ipse quoque rex fecit discurrere lupos, assignans agnos in manu serpentum, qui parati sunt diripere oues et maiori nunc veneno malicie sunt impleti. Talia enim processerunt de dolosis suggestionibus dyaboli, quia contemptis consiliis amicorum dei rex obediuit consiliis carnalium hominum, et non attendens fortitudinem dei nec cogitans consilium meum rediit sine aliquo fructu et grauauit communitatem et populum regni sui, factus inobediens deo et hominibus et violator promissionis malicie sue.

Sed sicut mater faciliter placari solet filio petenti misericordiam, sic ego dico nunc ei: Fili, conuertere ad me, et ego reuertar ad te. Surge de casu tuo secundum consilia amicorum dei. Hec igitur est vltima littera, quam ego mittam ei.

Chapter 48 of 62