Skip to the text

Caput 43

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus instruit reges, quod, quando vadunt contra paganos, habeant duo vexilla, scilicet passionis et iusticie dei, et quod deferant secum clericos et religiosos diuersorum ordinum, litteratos et virtuosos et deuotos.

Filius dei loquitur sponse dicens: Rex qui lucra animarum querit et ad paganos egredi voluerit, habeat duo vexilla. In primo vexillo depicta sit passio mea, que notat misericordiam, in secundo gladius iusticie mee. Veniens igitur rex ad paganos erigat primo primum vexillum misericordie offerendo pacem eis. Qui si recipere noluerint, erigat postea vexillum iusticie. Et confidens de bonitate mea non timeat multitudinem inimicorum, nec retrocedat ex pusillanimitate nec audiat vocem dicencium: Reuertamur! Quid ultra est laborandum? Si enim rex stabiliter timuerit procedere, non attemptet nec incipiat bonum, quia melius est non assumere ardua quam inchoata non prosequi cum caritate. Assumat eciam rex secum clericos probate vite et religiosos diuersorum ordinum, qui veraciter mundum contemnunt. Quia multi sunt in paganismo et inter gentiles, qui preferunt sectas suas, quibus sapienter est respondendum.

Clerici eciam instruant populum et ammoneant, ne propter cupiditatem incurrant anathema, ne propter murmuracionem et vitam incontinentem moriantur.

Chapter 44 of 62