Skip to the text

Caput 20

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Mater dei dicit regibus, quod non recipiant consilia ab hominibus cecis et surdis et mutis et infirmis in anima, sed a sanis spiritu et virtutibus.

Mater dei loquitur sponse dicens: Dic regi, pro quo tu supplicas, quod ipse habet quinque famulos, quorum primus est cecus. Attamen materia quedam est, de qua ymago potest fieri pulcra. Ideo consilia non sunt querenda a ceco, antequam habeat clarum visum. Secundus est surdus, quia in aures eius nulla ingreditur diuina caritas, et ideo non sunt cum eo conferenda spiritualia, nisi habuerit auditum meliorem. Tercius famulus est mutus, quia caritas diuina non est in anima eius, et ideo totum quod loquitur aut est propter timorem pene aut est propter lucrum mundi aut ad placendum. Quartus famulus est paraliticus in omnibus membris et ideo inhabilis est ad opus spirituale. Quintus famulus est totus leprosus spiritualiter et ideo fugienda est eius presencia, ne alii ab eo maculentur.

Pro his vero quinque famulis, quos ei dissuademus, disponimus ei alios quinque, qui sunt bene videntes et audientes spiritualiter et sine spirituali macula, quibus si obedierit, amiciciam filii mei retinebit. Item dic ei, quod obedienter stet in corona; alioquin filius meus vocabit eum sub corona. Istud enim verbum exponam tibi tempore suo.

Chapter 21 of 62