Caput 45
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Mater dei consulit regi eunti contra paganos, quod habeat numerum gencium prefinitum et quod non confidat de promissionibus diuinitus sibi factis, si ipse non seruauerit que promiserat deo.
Mater dei loquebatur sponse dicens: Si rex exierit contra paganos, habeat numerum populi prefinitum, quia ego scio egressum et regressum eius et quod multi vadunt, qui non minus rebelles erunt deo quam illi, qui cum moyse egressi sunt. Sed sicut moyses non introduxit populum in terram promissam propter eorum ingratitudinem, sic illi qui nondum nati sunt perficient velle dei. Nec confidat rex, quia dixi eum filium meum et quod numquam separare me vellem ab eo. Quia si ipse seruauerit promissum suum michi, seruabo et ego promissum meum sibi, sed si ipse contempserit me, timeat, ne contemnatur.
Chapter 46 of 62