Caput 40
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit, quod reges procedere volentes contra infideles primo ammoneant eos, quod conuertantur cum benignitate et pace. Quod si rennuerint infideles, tunc zelus et manus sunt exercendi contra eos.
Christus loquebatur sponse dicens: Dicitur, quod nemo inuitus compelli debet ad regnum celorum. Respondeo, quod vbi flores boni impediuntur a zizania, numquid non est melius, quod succidantur zizanie, ne flores ascendentes impediantur? Propterea qui vadunt ad terras infidelium offerant primo eis pacem et fidem et libertatem, et si infideles non recipiunt consilia eorum et ammoniciones, tunc zelus et manus sunt exercendi. Omnes enim qui pro caritate mortui fuerint, ego deus ipsa caritas reddam eis centuplum, et eciam ipsi infideles ad minora supplicia peruenient, quam si diucius viuerent et in pace morerentur, quia si amplius viuerent, amplius peccarent. Tantum enim bonum est caritas, quod nec minima cogitacio erit sine remuneracione. Quanto magis opus bonum!
Chapter 41 of 62