Skip to the text

Caput 19

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Regina celi declarat, quare aliquando cum ipsa loquitur dicit "nos" et quando loquitur christus dicit "ego". Et comminatur grauiter cuidam regi, si non separauerit a se vnum iniquum consiliarium. Et monet regem, quod sit vigilans et sollicitus in dei caritate.

Mater dei loquitur ad sponsam dicens: Miraris, cur ego aliquando dico "nos" quando loquor tibi, et cum filius meus loquitur tibi dicit "ego". Scias quod hoc ideo est, quia quando filius meus loquitur tibi, ipse ex parte deitatis loquitur tecum, quia trinitas vnus deus est. Cum vero loquor ego, ex virtute eiusdem trinitatis loquor, et verbum trium personarum vnum et idem est verbum; ideo ego dico "nos". Dic itaque isti regi, pro quo tu modo oras, quod mater caritatis incautat et precauet eum de pudore et verecundia et damno suo. Pudor enim et verecundia esset, si dominus loco sui constitueret seruum suum, damnum autem esset, si aliquis arcam plenam auro cambiret seu permutaret pro arca vacua vel parui valoris.

Sic iste rex proponit exaltare seruum dyaboli cupiens obedire ei, quod vtique pudor spiritualis est. Ideo iuro per ihesum christum filium meum, quod, nisi separauerit illum cum consilio sapientum a se faciendo eum simplicem secundum generacionem suam nec tribuendo ei potestatem nec eciam vnius obuli omnium, que regalia sunt, ego flagellabo eum a vertice capitis vsque ad calcaneum, donec dicat ex dolore "miserere mei, maria, quia prouocaui te ad iram. Secundo precaueo eum de damno, quod scilicet non sic attendat ad modicam quietem, vt incurrat longam inquietudinem, sed magis laboret solliciter et fortiter in diuina caritate, vt obtineat illud aurum preciosum et eternum. Si vero obedire noluerit sicut filius meus dixerat sibi, dimittat, quia nos bene inuenimus vias, per quas sine obprobrio mundi et damno poterit inchoata declinare.

Chapter 20 of 62